Distinctio XXVIII-XXIX — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XXVIII-XXIX

DISTINCTIONES XXVIII ET XXIX

Hic quaeri solet...

 

Circa Dist. 28 et 29, quaero duas quaestiones.

Primo : Utrum solus consensus expresus per verba de praesenti causet matrimonium.

Secundo : Utrum consensus coactus sufficiat ad contrahendum matrimonium.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod solus consensus expressus per verba de praesenti non causet matrimonium, quia omne vinculum ad quod potest sequi copula carnalis sine peccato est matrimonium ; sed post consensum expressum verbis de futuro potest sequi copula carnalis sine peccato ; ergo non solum consensus per verba de praesenti causat matrimonium. Probatio minoris, quia contrahentes per verba de futuro si coniungantur carnaliter tunc isti non fornicantur nec adulterantur, immo sequente inter eos copula carnalis, Ecclesia dicit esse inter illos matrimonium.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Hic promittendae sunt aliquae distinctiones, et communiter respondendum est ad propositas quaestiones. Distinctiones praemittendae sunt quatuor, quia consensus alius est tacitus, alius expressus, ut notatur Extra. qui clerici vel voventes matrimonium contrahere possunt c. ult. Item consensus expressus alius de praesenti ut : accipio te in meam ; alius de futuro, ut : accipiam te in meam, sicut notatur Extra. De sponsalibus in tribus capit. Item consensus alius absolutus, alius conditionatus et hoc diversimode secundum diversas conditiones appositas, ut habetur in praedicta rubrica. Item consensus alius liber, alius coactus, ut notatur Extra. De his quae vi metusve causa fiunt, c. 1, et clarius habetur 3 Ethic. cap. de volunt.

His praemissis, de consensu coato dicetur in 2 quaest., de aliis autem prosequendo ; dico ad quaestionem quatuor conclusiones.

Prima, quod consensus tacitus non facit matrimonium.

Secunda, quod consensus de futuro verbis etiam expressis non causat matrimonium.

Tertia, quod consensus de praesenti verbis expressus causat matrimonium.

Quarta, si consensus conditionatus causat matrimonium.

 

Prima conclusio probatur sic : In matrimonio acquirunt coniunges inter se ius in invicem, ut patuit supra Dist. 26 ; sed quantumcunque velim dare aliquid, nullum ius accipitur illi per voluntatem meam tacitam ; igitur in matrimonio non sufficit consensus tacitus.

Secundo sic : Si consensus tacitus faceret matrimonium, cum iste consensus sit occultus et immanifestus, nulla haberetur certitudo matrimonii, quod est inconveniens. Ultimo sic : matrimonium est sacramentum ; sed sacramentum est signum ; ergo causa matrimonii debet esse signum. Sed in consensu tacito nullum est signum ; ergo consensus tacitus non facit matrimonium.

 

Secunda conclusio probatur sic : In matrimonio debet esse plenus consensus ; sed consensus de futuro non est plenus consensus, quia sicut quod de futuro est, non est, ita qui consentit de futuro consentit non plene ; ergo.

Praeterea, in consensu qui causat matrimonium, qui semel consentit, non debet amplius consentire ; sed qui consentit de futuro debet iterum consentire ; igitur consensus de futuro non causat matrimonium. Item, in matrimonio est traditio mutua et libera potestas corporis ; sed nullus promittendo tradit illud quod promittit, immo est contradictio quod promittendo de futuro actualiter tradat mutuae potestati corpus suum ; igitur consensus de futuro non causat matrimonium, vel contractum matrimonii.

 

Ex praecedenti ratione probatur tertia conclusio sic : Ille enim consensus causat contractum matrimonii quo coniuges tradunt sibi potestatem corporum suorum ; sed iste est consensus expressus verbis de praesenti ; igitur consensus expressus verbis de praesenti est causa matrimonii.

 

Quarta conclusio, si consensus conditionatus est causa matrimonii, dico quod consensus conditionatus vel fit per verba de futuro, vel per verba de praesenti. Si per verba de futuro est idem iudicium quod de matrimonio per verba de futuro, de quo dictum est in 2 Conclus.

Notandum autem quod conditio de futuro aut apponitur per modum poenae, aut ut determinatio contractus. Si per modum poenae, nullius est vigoris pro eo quod matrimonia debent esse libera ; ut si quis proponit : promitto contrahere tecum sub poena centum marcarum. Si autem apponitur ut determinatio contractus, distinguendum est, quia aut ista conditio est honesta vel inhonesta. Si est honesta, stante conditione stant sponsalia, non stante, non stant ; ut si quis dicat : contraham tecum si placuerit patri meo, vel si volueris converti ad fidem. Si autem est inhonesta, hoc est dupliciter, quia aut est contra substantiam matrimonii, aut non ; si contra substantiam matrimonii, nulla est obligatio, ut si dicat : contraham tecum si procuraveris venena sterilitatis, vel aliquod huiusmodi. Si autem est inhonesta et non contra substantiam matrimonii, ut si dicatur : contraham tecum si furatus fueris, vel, si Deum offenderis, talis conditio pro non adiecta habenda est.

Si autem consensus fiat per verba de praesenti, aut conditio est praeterita, aut praesens, aut futura. Si conditio est praeterita, ut : Accipio te in meam si mortuus est pater tuus ; vel de praesenti, ut : Accipio te in meam si tu es virgo, stante conditione stat matrimonium. Si autem conditio est de futuro, aut futuri necessarii aut futuri contingentis. Si futuri necessarii, ut : Accipio te in meam si sol oriatur cras, tunc stat matrimonium ; si autem conditio est contingens, dico quod non est matrimonium, eo quod consensus dependet de futuro sicut conditio, et ideo iudicandum est tunc sicut de futuro. Nec est matrimonium nisi carnalis copula subsequatur, quia tunc intelligitur a conditione apposita recessisse.

 

Ad argumentum principale huius quaestionis, Ecclesia dicit inter eos esse matrimonium, ut arguebatur, et sic maior debet sane intelligi vel totaliter negari.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod consensu coactus sufficiat ad contrahendum, quia baptizatus timore poenarum est baptizatus et cogendus est ad observantiam fidei christianae, ut habetur Extra. De baptismo et eius effectu c. Maiores ; igitur a simili contrahens matrimonium coactus vel timore poenarum vere contrahit et est cogendus tenere matrimonium spirituale quam carnale ; sed consensu coactuo impedit matrimonium carnale ; ergo consensus coactus sufficit ad contrahendum matrimonium. Consequentia patet a simili, quia sicut ibi est matrimonium spirituale, ita hic est matrimonium carnale ; ergo.

 

Contra.

Non est minus favorabile matrimonium spirituale quam carnale ; sed consensus coactus impedit matrimonium spirituale ; igitur, etc. Probatio minoris, quia consensus coactus impedit professionem religionis, ut habetur 20 q. 3 c. Praesens.

 

Ad secundam quaestionem qua quaeritur : Utrum consensus coactus sufficiat ad contrahendum matrimonium, est una opinio quae duo dicit.

Primo enim dicit quod nullus potest cogi ad consensum interiorem, potest tamen cogi ad consensum exteriorem propter minas, ut dicat verba exprimentia consensum.

Secundo dicit quod Ecclesia praesumit illum consensum qui sufficit ad matrimonium contrahendum ; voluntas enim coacta voluntas est secundum Augustinum.

 

Contra primum dictum obicitur sic : Quicunque cogitur ad aliquid quod non potest esse sine alio absque peccato mortali cogitur ad illud aliud ; sed iste per te cogitur metu ad dicendum verba exteriora ad exprimendum consensum ; sed illa non possunt esse sine consensu interiori sine peccato mortali ; igitur cogitur ad consensum interiorem. Minor quantum ad primam partem est tua ; quantum autem ad secundam, patet, quia praebens in matrimonio consensum exteriorem sine interiori consensu facit mendacium perniciosum, quod est peccatum mortale.

Ista autem ratio tota confirmatur in exemplo duplici.

Primo, si alicui non liceret consentire interius, nullus metus deberet eum inducere ad proferendum verba exterius, sicut esset de religioso qui nullo metu deberet induci ad dicendum haec verba ; aut enim est consentiens animo, et peccat mortaliter contra votum ; aut non consentiens, et peccat mortaliter mentiendo perniciose.

Aliud exemplum : si quis violentiam inferens isti ut accipiat illam, etiam per violentiam exigeret ab eo tale iuramentum : Iura ad sancta Dei Evangelia quod sine metu consentis in illam, talis nullo modo debet ex aliquo metu ad istud iuramentum induci, quia est peccatum mortale iurando mendaciter. Igitur a simili, nullo metu potest ille induci ad accipiendum istam verbo exterius, nisi sic accipere sit licitum ; non est autem licitum nisi ut coniungitur consensus exterior consensui interiori.

 

Sed secundum dictum posset tolerari sic : Ecclesia semper praesumit pro meliori parte, ut patet Extra. De regulis iuris, Estote misericordes cap. 2 : quae dubia sunt quo animo fiant, ut ibi dicitur, in meliorem partem interpretemur. Sed in consensu coacto dubium est in proposito quo animo fiat, igitur in meliorem partem interpretari debet. Sed iste est consensus interior absque metu ; igitur Ecclesia sic praesumit. Ad istam igitur quaestionem sunt duo videnda. Primo qualiter potest esse consensus coactus. Secundo, si ille sufficiat ad contractum matrimonii.

 

De primo dico tres propositiones.

Prima quod voluntas non potest simpliciter cogi ad actum volendi ; quia cum violentum sit, ex 3 Ethic., cuius principium est ab extra non conferente vim passo ; et hoc accipitur, quod coactum sive violentum est cuius principium est totaliter ab extra. Sed principium actus volendi non totaliter est ab extra, cum sit actio manens in agente, 1 Ethic. et 9 Metaph. ; ergo voluntas non potest simpliciter cogi ad actum volendi.

Secunda propositio est : habens voluntatem potest cogi ad aliquam passionem ut puta ligari, vel ad aliquam actionem instrumentalem quae tamen non est actio sua, ut puta, quod quis percutiat manu alterius utendo, sicut dixit sancta Lucia Paschasio : et si per manum meam sacrificium facias Deus hoc deridet.

Tertia propositio est quod habens voluntatem potest cogi ad aliquam actionem humanam non simpliciter, sed secundum quid, metu scilicet maioris mali quam sit ille actus, ut metus mortis ; unde talis metus dicitur posse cadere in constantem virum vel virtuosum.

 

Et tunc oportet statim videre de secundo, videlicet si iste consensus modo praedicto coactus sufficiat ad contractum matrimonii. Et dico quod non, ut habetur expresse Extra. De sponsalibus, cap. cum locum, et cap. seq. Consultationi. § Sane. Si autem quaeratur quae est ratio quare iste consensus sic coactus non sufficit ad contractum matrimonii, dicitur quod ratio sumitur a causa formali illius contractus, et a causa efficiente a qua est talis formalis contractus, et a causa finali propter quam efficiens dedit contractui talem formam.

Primum patet, quia iste contractus est datio, et licet non liberalis datio, quia dat ut detur sibi aequale, tamen libera datio, quia contra rationem dationis est quod non sit libera. Sed ubi est coactio ibi non est libertas, ut habetur in cap. praeallegato, Cum locum, quod consensus habet locum ubi metus vel coactio intercedit.

Secundo, patet idem a causa efficiente ; nam Deus instituit talem translationem potestatis corporum, ut esset mere libera, unde dicitur Gen. 2 : Adhaerebit uxori suae ; sed ubi est adhaesio et non coactio ibi est libertas ; ergo consensus coactus non sufficit ad contractum matrimonii. In signum huius, parentes Rebeccae dixerunt, Gen. 14 : Vocemus puellam et quaeramus eius voluntatem.

Tertio, patet illud ex parte finis qui est proles et indissolubilitas vinculi, oportet enim illam donationem esse liberam, quae est perpetua, quia ut dicitur 2 q. 3 c. Praesens, quod quis non diligit facile contemnit. Sed ista donatio ex vinculo indissolubili est perpetua et debet esse libera et non coacta.

 

Ad argumentum principale, dico quod non tenet consequentia, nec est simile propter tria :

Primo, quia conditio baptizati efficitur melior, quia efficitur filius Ecclesiae, non autem sic in matrimonio.

Secundo, quia voluntas superioris ratificat per talem consensum coactum aliquem fieri filium Ecclesiae, non sic autem ratificat matrimonium coactum propter primam rationem factam circa finem quaestionis.

Tertio, quia in baptismo non est ita proprie matrimonium sicut adoptio ; bene autem potest minus de voluntario sufficere in adoptato quam in contrahente matrimonium, unde non habens usum rationis potest adoptari sed non desponsari, etc.