Distinctio XXXVI-XXXVIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XXXVI-XXXVIII

DISTINCTIONES XXXVI, XXXVII ET XXXVIII

Nunc de conditione videamus...

 

Circa Distinct. 36 et duas alias sequentes, quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum servitus impediat matrimonium.

Secundo : Utrum Ordo sacer impediat matrimonium.

Tertio : Utrum votum continentiis impediat matrimonium.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod servitus impediat matrimonium, quia nullus potest dare alienum ; sed corpus servi est domini ipsius, secundum Philosophum 3 Politic. ; ergo servus non potest dare corpus alteri. Sed contrahentes dant sibi mutuo potestatem corporum ; ergo.

 

In contrarium habetur Extra. De coniugio servorum c. 1.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo, unde est introducta servitus.

Secundo, si iuste est introducta.

Tertio, principale quaesitum.

 

De primo, dico sicut superius dictum est in tractatu de Poenitentia, quod natura omnes sumus liberi, sed ex alia lege positiva sumus servi. Non autem hic loquor de servitute quae est subiectio filialis, sed loquor de servitute quae est subiectio servilis, de qua loquitur Aristoteles I Politic. 3, ubi dicit quod tanta est distantia domini ad servum quanta est distantia hominis ad bestiam ; et sicut homo potest vendere bestiam, ita dominus servum. Servus etiam, ut ibidem dicitur, non potest exercere actus virtutis, pro eo quod oportet eum ad praeceptum domini sui exercere actus serviles. Dico ergo conclusionem istam, quod subiectio servitutis praedictae est a lege positiva, quia cum non sit a natura, pro eo quod naturaliter omnes sumus pares, sequitur quod sit a lege positiva.

 

De secundo, scilicet si ista servitus est iuste introducta, dico quod non potest esse iuste introducta nisi dupliciter. Uno modo, quod voluntarie se subiciat servituti, et sic faciens faceret contra legem naturae, tamen ex quo factum est necesse est eam servare. Alio modo, si quis iuste dominans communitati videns aliquos abuti libertate propter bonum reipublicae, et propter bonum eius qui abutitur libertate, potest eum reducere in statum servitutis, sicut etiam eos in certis casibus posset occidere. Si autem ponatur tertia species servitutis ut puta captus in bello praeservatur a morte et efficitur servus ; sed hic non apparet manifeste iustitia, quia licet captor poterit occidere captivum stante pertinacia ipsius contra bellantem, tamen ex quo desinit esse pertinax, inhumanum videtur sibi infligere aliquid quod sit contra legem naturae ; servitus autem est contra legem naturae ; igitur.

 

De tertio articulo dicunt aliqui quod servus potest contrahere matrimonium invito domino. Et istud probatur.

Primo sic : matrimonium est de lege naturae ; sed servitus non est de lege naturae, immo est contra legem naturae ; quod autem est de lege naturae non tollitur propter aliquid quod est tantum de lege positiva ; ergo.

Secundo sic : servus non sic est domini quin sit sui iuris quantum ad actus naturales pertinentes ad conservationem individui ; igitur a simili, quantum ad actus pertinentes ad conservationem speciei. Antecedens patet, quia potest uti necessariis ad vitam. Consequentia probatur, quia conservatio speciei cum sit maius bonum naturale magis est de lege naturae.

Quidquid autem sit de efficacia istarum rationum, dicitur ad quaestionem sic, quod servus de voluntate domini potest contrahere matrimonium, et si onus matrimonii sit ad aliquid repugnans servitiis consuetis, dominus concedens sibi contrahere relaxat sibi implicite ista servitia consueta. Potest etiam contrahere domino invito prout habet aliquis iuris in corpore suo proprio ; non enim privavit se quacunque libertate ad quoscunque actus ; pro quanto ergo corpus est suum, potest commutare cum alio, quia si alius sive liber sive servus velit esse contentus ista modica potestate, potest sibi praeiudicare, et tenet commutatio.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod servus non est domini sui secundum omnia, quia sui iuris est ad comedendum et ad bibendum et et ad alios actus qui non subtrahunt domino servitia consueta. Vel aliter potest dici, et melius, quod servus non potest dare corpus suum inquantum alienum subtrahendo ipsum a servitio domini sui ; sed alias potest dare si alter coniugum contentaretur, quia ut sic non dat alienum.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod ordo sacer non impediat matrimonium ut patet I ad Tim. 3. Dicitur enim ibi quod Episcopus debet esse unius uxoris vir ; sed Episcopatus est ordo ; ergo.

 

In oppositum est illud canonis dist. 32. Placuit Episcopos, prebyteros, diaconos, subdiaconos secundum priora instituta abstinere ab uxoribus, idest non contrahere, ut dicit glossa ; ergo ordo sacer impedit matrimonium.

 

In ista quaestione, conclusio est certa, quod ordo sacer impediat matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum, ut patet per multas auctoritates quas Magister adducit in littera, et multae ex eis habentur in Canone Dist. 32. Patet etiam Extra. De cleric. coniug. Sed difficultas est in assignando causam qualiter sacer ordo impediat matrimonium.

 

Aliqui dicunt quod hoc est propter votum castitatis adnexum, ad quod obligatur qui suscipit ordinem sacrum.

Contra hoc instatur, quia aut votum istud est sic adnexum quia suscipiens vovet, aut tantummodo quia ex praecepto Ecclesiae est quasi adnexum quod tenetur servari ac si voveret. Primo modo non, quia nullus vovens vovet nolitum ; sed iste suscipiens sacrum ordinem possibile est quod explicite velit non continere ; ergo ipse non vovet continentiam. Si secundo modo, ergo contrahens de facto simpliciter contrahit. Probatur Extra. De matrim. contracto contra interdictum Ecclesiae ; licet enim contra interdictum Ecclesiae nemo debeat ad secunda vota transire, tamen si transeat non propter hoc matrimonium dissolvitur. Si dicas ad primam partem argumenti, quod iste qui reciperet ordinem sacrum voveret castitatem in facto licet non in voluntate, quia antiqui latini voverunt, et iste suscipit simile signum ; hoc non valet, quia nullus tenetur ex voto ad votum factum ab alio, maxime si habet votum contrarium. Praeterea, orientales sive graeci suscipiunt idem signum et tamen sine voto castitatis.

Dico ergo quod hoc non est propter votum continentiae adnexum ordini sacro, ut dicit praecedens opinio, sed est ex hoc quia Ecclesia facit talem personam simpliciter illegitimam ad matrimonium contrahendum. Hoc autem rationabile fuit statutum per Ecclesiam, quia iste qui deputatur in ministerio sacro requirit ad minus quatuor, scilicet mentis puritatem, intellectus perspicuitatem, affectus fervorem, et corporalis munditiae decorem ; sed ad haec omnia disponit continentia, et ad eorum opposita inducit frequentia actus carnalis ; ergo.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod illud Apostoli : unius uxoris virum, intelligitur non plurium, nec tantum de praesenti sed de praeterito, hoc est quod non habuerit plures, quia, tunc esset bigamus.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod votum continentiae non impediat matrimonium, quia non minus obligat apud Deum votum simplex quam solemne ; sed votum simplex non impedit matrimonium, ut patet Extra. qui clerici, vel voventes contrahere possunt, cap. Meminimus.

 

In contrarium est ibid. c. Insinuante, de quadam nobili quae fecit votum continentiae et postea contraxit, coacta fuit redire ad pristinum statum.

 

In ista quaestione sunt tria videnda.

Primo, quis potest votum continentiae et generaliter quodcumque votum emittere.

Secundo, quot modis votum continentiae potest emitti.

Tertio, ex his ad quaesitum principale.

 

De primo dico quod votum procedit a libera voluntate ; omnis enim qui libere potest facere quod vult, nullo impedimento de se existente, nullo homine de facto propediente, nullo iure prohibente, potest simpliciter vovere. E contrario qui in omnibus subest alteri non potest per se vovere votum continentiae. Nunc autem uxor subest viro ; puer subest patri in regimine vitae ; servus subest domino ; religiosus subest praelato. Ideo nullus istorum potest vovere ; et ideo quantum ad votum continentiae, patet quod uxor non potest votum continentiae facere sine consensu mariti, nec puer infra annos pubertatis.

 

De secundo articulo dico quod votum continentiae potest esse publicum vel privatum ; item potest esse simplex et solemne. Nec istae duae distinctiones sunt eaedem, quia tam publicum quam privatum potest esse simplex vel solemne votum. Votum autem solemnizatur tribus modis, ut ponitur Extra. De voto et voti redempt. lib. 6 Decret. c. Rursus, ubi sic habetur : Votum solemne est cui intervenit aliqua istarum solemnitatum, videlicet per susceptionem sacri ordinis. Item per susceptionem sacrae vestis quae tantum perficientibus dari debet praesentibus testibus. Item tertio modo cum per professionem devovet se alicui religioni, abbati vel abbatissae. Primum patet 28 Dist. c. Diaconi. Secundum patet Extra. De regularibus. Statuimus. Tertium patet ibid. Et ne haec negari possint, fiat publica scriptura, 27 q.1. Omnes feminae.

 

De tertio articulo, scilicet si votum continentiae impediat matrimonium, communis est opinio quod votum simplex non impedit simpliciter, quia licet impediat contrahendum, non tamen dirimit iam contractum. Votum autem solemne simpliciter impedit, quia impedit contrahendum et dirimit iam contractum. Sed difficultas est in assignando rationem, unde videlicet est hoc quod votum solemne simpliciter impedit matrimonium, votum autem non solemne seu simplex non impedit. Ad quod diversi diversas inveniunt rationes.

Unus dicit quod ratio huius differentiae est propter manifestum et non manifestum, probatum et non probatum. Votum enim solemne est probatum seu manifestum, votum autem simplex est non probatum seu non manifestum. Sed hoc non valet quia votum simplex posset esse manifestum et probatum, et tamen non dirimit iam contractum.

Ideo alius dicit quod hoc est quia per votum solemne dat aliquis, illi cui vovet, ius in se ad actum sequentem illud votum, et per consequens vovens solemniter continentiam dat illi in cuius manu vovet ius in se ad faciendum illud observari ; ergo non potest dare ius suum ad actum oppositum, quia illud non habet.

Sed contra istud instatur, qui vovens voto privato dat corpus suum Deo quantum ad actum vovendi ; ergo non posset corpus suum postea dare coniugi ad actum oppositum, non enim minus transfert aliquis a se quod immediate dat Deo quam quod dat mediate homini vicario.

 

Ideo datur alia ratio, quia vovens solemniter mittit in possessionem illam personam cui vovet, vovens autem private non facit sic, sed quasi promittit.

Sed nec illud valet, quia omnia intrinseca voto respiciunt actum voluntatis per quem obligat se vovendo, et transferendo dominium suum in alterum sunt aequalia hinc inde ; ergo non magis est datio hic quam ibi, nec promissio est hic melior quam ibi. Consequentia patet ; antecedens declaratur, quia per solam voluntatem est dominus, et transfert dominium.

 

Ideo quarta ratio assignatur, quia transgressio voti solemnis est scandalosa, et ideo ad observantiam eius tenetur non tantum sibi, sed etiam toti Ecclesiae ; transgressio autem voti privati non sic est scandalosa.

Sed hoc non valet, quia hoc non plus concludit nisi quod hoc sit gravius peccatum transgrediendo votum solemne quam simplex. Sed de hoc non quaeritur ; non enim semper peccatum gravius tollit potestatem ad contrahendum. Praeterea, Extra. De regulis iuris, utilius scandalum nasci permittitur quam veritas relinquatur.

Sic ergo non videtur alia ratio, nisi quia Ecclesia illegitimavit sic voventem, et hoc fuit rationabile, quia posuit se in potestate Ecclesiae quantum ad oppositum eius, quod est contractus matrimonii ; voventem autem voto privato non illegitimavit quia non sic se posuit in eius potestate, sed quia se posuit in manu Dei ad oppositum servandum, consuluit animae suae apud Deum ne transgrediatur actus, et ideo Ecclesia relinquit eum iudicio divino.

Ex hoc patet ad argumentum principale, quod non est simile de voto solemni et simplici.