Distinctio XLIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO XLIII
Postremo de conditione resurrectionis...
Completo tractatu sacramentorum, accedit Magister ad tractatum de resurrectione et praemiatione Sanctorum, atque punitione malorum.
Circa istam Dist. 43 quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum resurrectio generalis hominum sit futura.
Secundo : Utrum possit esse notum per rationem naturalem resurrectionem generalem hominum esse futuram.
Tertio : Utrum corruptum possit redire idem numera per naturam.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod resurrectio hominum non sit futura, per illud Iob. 14. Homo cum dormierit non resurget donec atteratur caelum ; sed caelum nunquam atteretur cum sit incorruptibile ; ergo.
In oppositum est illud Apostoli 1 ad Cor. 15 : Omnes in ictu oculi resurgemus ; ergo.
In ista quaestione sunt duo videnda.
Primo, si possibile est hominem resurgere.
Secundo, si de facto resurget.
Quantum ad primum tenetur communiter a Theologis quod sic, sed probatur diversimode a diversis.
Unus probat sic : Cuius esse quidditativum non est interruptum nec deperditum, illud potest redire idem numero ; sed esse quidditativum hominis non est interruptum nec perditum ; ergo potest idem redire numero, et per consequens resurgere. Maior patet in contrario sensu ; nam illud cuius esse est simpliciter corruptum vel destructum, non potest redire idem numero, sicut anima sensitiva quae corrumpitur in bruto. Minor declaratur, quia esse animae intellectivae est idem quod esse totius ; sed anima intellectiva non corrumpitur, materia etiam manet eadem, et sic in nullo pertinente ad substantiam hominis facta est interruptio.
Contra istam viam arguo primo per Augustinum 22 De Civ. Dei c. 2. Loquens de carne hominis redeunda in resurrectionem, ait sic : Absit ut ad resuscitanda corpora non possit omnipotentia Creatoris omnia revocare, vel quae bestiae vel ignis consumpsit vel in cinerem pulverimum collapsum est. Et sequitur infra : Et si, inquit, omnibus modis periisset nec vel ulla eius materia in nullis naturae latebris mansisset, tamen si vellet, eam repararet Omnipotens.
Praeterea per rationem : Si destructum esset annihilatum, tunc nihil sequens esset eiusdem rationis cum nihilo quod erat terminus a quo creationis ; sed nihil praecedens creationem non repugnabat quin illud cui opponitur poterat creari ; ergo et post annihilationem potest idem numero redire seu recreari.
Praeterea, planum est quod ex parte causae remanet eadem potestas ; ex parte etiam passibilis est eadem potentia obedientialis post annihilationem quae erat ante creationem ; ergo sicut primo poterat creari, ita et tunc per eandem virtutem poterit reformari.
Praeterea, in homine est aliqua entitas positiva alia in partibus ; sed ista est interrupta in morte hominis ; ergo ista non redibit in resurrectione, si verum est fundamentum. Minor est evidens. Probatio maioris, quia aliquid causatum a causis intrinsecis est aliud ab eis ; ergo. Sed nulla causa materialis nec formalis est causata a causis intrinsecis nec ambo simul ; ergo est alia entitas a causis divisim acceptis.
Praeterea, si illud fundamentum de interruptione vel destructione esset verum, scilicet quod interruptum non possit redire idem numero, tunc sequerentur multa inconvenientia. Primo quidem sequeretur quod Deus non posset unum hominem mortuum eundem numero suscitare. Secundo, quod in homine non rediret eadem quantitas quam primo habuit. Tertio, quod non redirent generaliter omnia accidentia quae fuerunt in homine, et sic homo resuscitatus non haberet eandem propriam passionem numero quam prius habuit. Probatio huius, quia omnia ista sunt interrupta.
Praeterea sequeretur quod in homine non esset idem intellectus nec eadem voluntas sicut prius erant. Probatio huius, quia intellectus et voluntas secundum istum Doctorem, sunt accidentia animae, accidentia autem sunt interrupta.
Praeterea ista ratio praesupponit aliam radicem falsam, scilicet quod in homine non sit alia forma praeter animam intellectivam, quod est falsum, ut patuit supra Tract. de Eucharistia, et 2 Sent. Dist. 17.
Alia opinio declarat possibilitatem resurrectionis sic : nam natura non agit nisi per motum et mutationem, ideo non potest redire idem numero, quia motus et mutatio non possunt redire idem numero. Deus autem potest agere non per motum et mutationem, et ideo per oppositum idem numero potest redire.
Item idem Doctor dicit alibi sic, quod alio modo agens naturale aspicit materiam quam agens primum, quia agens primum aspicit materiam ut quid, idest nullo modo distinctum, agens autem naturale non aspicit eam ut quid, quia aspicit eam distinctam et quantam. Tunc arguo sic : Agens quod respicit materiam ut quid, potest sibi eandem formam imprimere ut prius ; sed Deus aspicit materiam ut quid ; ergo potest sibi eandem formam imprimere ; hoc autem est resurgere.
Contra primum dictum arguo sic : Ubi est transitus de privatione ad habitum et formam, ibi est vera mutatio, quia verissime salvatur ratio definitiva mutationis ; sed resurrectio est transitus de privatione ad formam ; ergo resurrectio est vera mutatio.
Contra secundum dictum, visum fuit Lib. 2, scilicet si agens naturale potest attingere essentiam materiae nudam.
Alia opinio quam teneo declarat possibilitatem resurrectionis sic : Si non esset possibilis resurrectio, vel hoc esset ex parte agentis vel ex parte effectus ; sed hoc non, quia nihil praecedens creationem et nihil sequens annihilationem sunt eiusdem rationis ; sed Deus potest aliquid de nihilo creare ; ergo potest aliquid dudum corruptum et in nihilum redactum, postmodum reparare ; corruptum autem reparare est resurgere : ergo.
De secundo articulo, scilicet si de facto erit resurrectio hominum generalis, dico quod sic. Cuius conclusionis veritas manifesta est ex fide. Hanc enim veritatem tanquam articulum fidei exprimit tam symbolum Apostolorum, scilicet : Carnis resurrectionem, quam symbolum Nicaenum : Expecto resurrectionem mortuorum, quam symbolum Athanasii qui dicit quod omnes homines resurgere habent cum corporibus suis. Et illud valde expresse habetur in multis locis S. Scripturae, utpote in Iob. 19 qui dicit : Et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Et etiam in I Epist. ad Cor. 15, ubi dicitur quod in ictu oculi omnes resurgemus. Et Math. 25. et in pluribus aliis locis.
Ad argumentum in contrarium, dico quod caelum nunquam atteretur quantum ab substantiam, tamen atteretur quantum ad efficientiam in ista inferiora generando et corrumpendo, quia post iudicium cessabit ista influentia.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur.
Videtur quod per rationem naturalem possit esse notum resurrectionem generalem hominum esse futuram, quia naturale desiderium non potest esse frustra secundum Comment. 2 Metaph. Sed homo naturale desiderium habet ad semper esse, et illud desiderium potest esse notum per rationem naturalem ; ergo, etc.
Contra.
Articulus fidei non est notus per rationem naturalem ; sed resurrectio hominum est articulus fidei ; igitur.
In ista quaestione possunt esse tres articuli secundum tres opiniones.
Una dicit resurrectionem generalem hominum esse futuram, non tamen per rationem naturalem a priori.
Alia dicit quod est notum a posteriori.
Tertia, quod nec est notum a priori nec a posteriori, sed solum fide tenemur.
Prima opinio nititur resurrectionem probare a priori, et arguit sic : Anima intellectiva est forma specifica hominis ; sed anima intellectiva est incorruptibilis ; ergo forma specifica hominis est incorruptibilis. Sed forma specifica hominis incorruptibilis non remanebit perpetua extra corpus ; ergo aliquando redibit ad corpus. Sed ista iterata redditio vocatur resurrectio ; ergo resurrectionem generalem hominum esse futuram est notum per rationem naturalem a priori.
Secundo, dicit ista opinio quod quaelibet istarum trium propositionum principalium sit naturaliter nota. Prima sic : Operatio propria hominis est a forma specifica hominis ; sed propria operatio hominis est intelligere ; ergo est a forma specifica hominis. Sed istud est ab anima intellectiva ; ergo anima intellectiva est forma specifica hominis.
Secunda propositio, scilicet quod anima intellectiva est incorruptibilis, sit naturaliter notum, probatur sic : Quod corrumpitur aut corrumpitur per contrarium aut per defectum alicuius necessario requisiti ad eius esse ; sed anima intellectiva non habet contrarium, nec esse corporis est simpliciter necessarium ad eius esse, quia habet esse proprium ; ergo, etc.
Praeterea, simplex non potest separari a seipso, et per consequens quod anima intellectiva sit incorruptibilis est naturaliter notum.
Tertia propositio, scilicet quod forma specifica scilicet anima, non erit perpetuo separata, probatur sic : Pars extra totum est imperfecta ; sed forma tam nobilis sicut est anima intellectiva non remanebit perpetuo imperfecta ; ergo nec tota separata.
Praterea, nullum violentum perpetuum ; sed separatio animae a corpore est violenta, quia contra inclinationem naturalem animae ; ergo istam formam specificam non esse perpetuo separatam potest esse naturaliter notum.
Sed contra istam opinionem tanquam nihil probantem, arguitur sic : quia nulla istarum trium propositionum est naturaliter demonstrata, ad minus secunda et tertia. Prima etiam fuit a magnis Philosophis negata, sicut patet 3 de Anima per Comment. qui expresse negat eam. Similiter secunda non est naturaliter demonstrata, scilicet quod anima sit incorruptibilis, cum principium sit apud Philosophum, omne illud desinit esse, (I Caeli et mundi) quod habet principium sui esse. Nec rationes istae convincunt, ut dictum fuit in 2 Libro.
De tertia propositione videtur quod non sit naturaliter demonstrata ; quia si Philosophus posuisset animam immortalem, magis posuisset eam perpetuo manere sine corpore quam in corpore, quia omne compositum ex contrariis est corruptibile. Nec rationes adductae probant istam prope sitionem ; nam cum dicitur : pars extra totum est imperfecta, dico quod verum est de parte quae recipit aliquam perfectionem in toto ; anima autem non recipit, immo magis communicat perfectionem suam corpori, et tunc posset ratio trahi ad oppositum, quia non repugnat alicui aeque perfecte in se manere, licet alteri non communicet perfectionem suam ; sed anima manet aeque perfecte in esse suo proprio, sive coniuncta sive separata.
Ad aliud dicitur quod inclinatio naturae est duplex : una ad actum primum et est imperfecti ad perfectum, et concomitatur potentiam essentialem ; alia est ad actum secundum et est perfecti ad perfectionem communicandam et communicatur potentiam accidentalem. De prima, verum est quod oppositum eius est violentum et non perpetuum, quia ponitur imperfectionem perpetuam, quod Philosophum habuit pro inconvenienti. Sed secunda inclinatio si perpetuo suspendatur, nullum violentum proprie dicitur, quia nec imperfectio. Nunc autem inclinatio animae ad corpus tantum est secundo modo ; vel potest dici secundum Avicennam quod appetitus animae satiatus est per hoc quod semel perficit corpus, quia ista coniunctio est ad hoc ut anima mediante corpore acquirat suas perfectiones per sensus, quas sine corpore non potest acquirere, semel autem coniuncta corpori acquisiverit quantum ipsa petiit.
Alia opinio dicit resurrectionem esse futuram posse demonstrari a posteriori. Et arguit sic. Naturaliter notum est quod beatitudo naturaliter appetitur, hoc patet ex 4 Ethic. De beatitudine generali, et 10 Ethic. de beatitudine in speciali. Sed notum est per rationem beatitudinem non posse esse nisi aeternam ; ergo notum est per rationem naturalem totum hominem ordinari ad aliquam perfectionem sempiternam. Probatio minoris per Augustinum 13 De Trin. c. 8 ubi probat eam sic : Morientem vita beata deserit ; aut ergo nolentem deserit ; aut volentem, aut neutrum. Si nolentem, quomodo est beata vita, quae ita est in voluntate ut non sit in potestate ? Si autem volentem, quomodo vita beata erit, quam finire noluit qui habebat ? Si dicas neutrum, ergo nec ista vita beata est, quae talis est ut quem beatum facit, amore eius indigna sit.
Sed nec ista ratio concludit. Concedo enim quod verum est beatitudinem non solum in universali, sed etiam in particulari appeti naturaliter ab homine. Sed non est notum ratione naturali quod ipsa in particulari, quae scilicet consistit in isto, in quo nos eam credimus consistere, appetatur naturaliter ab homine ; aut enim oporteret esse notum per rationem naturalem quod iste actus esset nobis conveniens tanquam finis, ut dictum est in 2 q.1 Libri.
Potest ergo teneri tertia opinio quod nec a priori, puta per rationem principii intrinseci in homine, nec a posteriori, puta per rationem alicuius operationis vel perfectionis congruentis homini potest probari resurrectionem esse necessario futuram ; ergo hoc tanquam omnino certum non tenetur nisi per fidem.
Ad argumentum in contrarium dico quod aut quaeritur praecise de desiderio naturali proprie dicto, et illud non est aliquis actus elicitus, sed sola inclinatio naturae ad aliquid, et tunc planum est quod non potest probari desiderium naturale ad aliquid nisi primo probetur possibilitas in natura ad illud, et per consequens e converso arguendo est petitio principii ; aut quaeritur de desiderio naturali minus proprie dicto, quod scilicet est actus elicitus, et tunc iterum non potest probari quod aliquod desiderium elicitum sit naturale isto modo nisi prius probetur quod ad idem sit desiderium naturale primo modo.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod corruptum possit idem numero redire per naturam, quia omni potentiae passivae naturali respondet potentia activa naturalis, alioquin esset frustra ; sed in corrupto est potentia passiva naturalis ad identitatem numeralem, quia corruptum est in eadem potentia in qua erat antequam generaretur, ideo corruptum potest redire idem numero per naturam.
Contra est Philosophus 2 de generat. in fine, ubi dicit : quorum substantia parit non revertuntur eadem numero.
In ista quaestione sunt tres articuli secundum tres opiniones.
Una opinio dicit, ut recitat Augustinus 13 de Civ. Dei c. 13 quod post circuitum magni anni, idest per circuitum triginta sex milium annorum omnia redibunt eadem numero. Quorum ratio est quia redeunte causa eadem redibunt et effectus idem. Sed omnia corpora caelestia redibunt ad eundem situm post circuitum illius magni anni. Ergo omnia redibunt eadem numero. Minor probatur supponendo illud Ptolomaei in Almogesti quod caelum stellatum moveatur in centum annis uno gradu contra motum diurnum, tunc sequitur quod complebitur iste motus eius ab oriente in occidentem in 36 millibus annorum.
Sed istam opinionem improbat B. Augustinus ibid. auctoritate Apostoli ad Rom. 6 : Christus resurgens ex mortuis, etc. Item per illud I ad Thessal. 4 : Semper cum Domino erimus. Item per rationem, quia secundum circulum istum nulla esset vera beatitudo pro eo quod anima beata reditura esset ad miserias quas praehabuit.
Alia opinio dicit quod licet non possint omnia corrupta redire eadem numero per naturam, tamen aliqua possunt redire. Quod probatur per illud Philosophi 8 Metaph. c. 3 : Si agens est idem et materia eadem, effectus erit idem, unde non assignat diversitatem effectus possibilem nisi propter diversitatem efficientis vel materiae ; sed possibile est idem esse efficiens et eandem materiam respectu secundi effectus producti quae erat respectu primi producti ; ergo aliqua possunt redire eadem numero. Minor probatur, quia includatur ignus intra vas vitreum et ibi corrumpatur in aerem, deinde ex isto aere generetur ignis per radios solares, tunc materia inclusa erit eadem.
Tertia opinio simpliciter negat quod aliquod corruptum possit redire idem numero per naturam, quia ad identitatem numeralem requiritur eadem materia et eadem, forma, 12 Metaph. Et etiam quia materia est principium esentiale totius ; sed in generato et corrupto materia dividitur et aliquid eius deperditur ; igitur nullum corruptum potest redire idem numero.
Nec ratio praecedentis opinionis concludit ; conceditur enim quod si agens est aliud et materia est alia, et effectus erit alius ; sed non sequitur ex opposito antecedentis, videlicet si agens idem et materia eadem, igitur effectus erit idem, unde in fine concludendo dicit Philosophus : si contingit idem ex materia alia facere palam, quia principium quod est ut movens idem ; nam si materia altera est, et movens, et quod factum est, supple, erit aliud.
Pro ista tertia opinione aguitur sic : Agens naturale non potest agere nisi per motum vel mutationem ; sed motus vel mutatio non potest redire idem ; igitur nullum corruptum potest redire idem numero. Probatio minoris, quia unitas motus est continuitas ; interruptio autem vel iteratio repugnat continuitati ; ergo.
Praeterea sicut se habet productum ad productum, ita productio ad productionem ; ergo permutatim sicut productum ad productionem, sic hoc productum ad hanc productionem. Sed non potest esse productum sine productione ; ergo nec hoc productum sine hac productione. Sed haec productio non potest redire eadem ; ergo nec corruptum potest redire idem numero, etc.
Praeterea, non posset redire idem nisi esset ad ipsum eadem potentia ; sed ad hoc corruptum non potest esse eadem potentia ; ergo. Probatio minoris, quia aut eadem potentia semper manet, aut est de novo reducta. Non primo modo, quia potentia corrumpitur in adventu formae ; nec etiam secundo modo, quia formae succedit alia privatio quam quae praecessit eam ; et ita forma resolvitur in aliam potentiam. Ait enim Philosophus in Praedicam. : A privatione ad habitum impossibilis est regressio.
Istam opinionem tenendo, patet ad argumentum secunda opinionis, ex dictis. Ad argumentum autem primae opinionis dico quod motus caeli est incommensurabilis motibus istorum inferiorum, et ideo quamvis caelum redeat in eadem dispositione, nunquam tamen motus redibunt. Si autem introducitur pro opinione ista illud Ecclesiastes : Nihil sub sole novum, etc., respondet Augustinus ubi supra, hoc quidem intelligendum est quod omnia fuerunt et sunt in divina praesentia, sed non in reali existentia ; igitur.
Ad argumentum principale, patuit Lib. 1 q.2. Concedo enim quod potentiae passivae naturali correspondet aliqua potentia activa in tota coordinatione entium, et haec est Deus.
