Distinctio XXXIX-XLII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XXXIX-XLII
Post haec de dispari cultu...
Circa istam Dist. 39 et omnes alias sequentes de sacramento matrimonii quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum dispar cultus impediat matrimonium.
Secundo : Utrum cognatio carnalis impediat matrimonium.
Tertio : Utrum affinitas impediat matrimonium.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod dispar cultus non impediat matrimonium, quia Gen. 41, Ioseph accepit filiam Putipharis cum tamen ipse esset fidelis et ipsa infidelis, et multa similia habentur in Scriptura sicut de Moyse qui contraxit cum Ethiopissa ; ergo, etc.
In oppositum est illud 2 ad Cor. : Nolite iugum ducere cum infidelibus ; quae enim participatio lucis ad tenebras, aut quae pars fidelis cum infideli ; ergo, etc.
In ista quaestione sunt duo videnda.
Primo, si infideles possunt contrahere matrimonium.
Secundo, quomodo fidelis potest contrahere cum infideli.
De primo, dicunt aliqui quod non.
Primo, quia non potest ibi esse bonum fidei ex parte eius qui est infidelis ; qui enim non est fidelis Deo, non est fidelis proximo.
Secundo, quia ex parte eius non est bonum prolis, quia quanto in ipso est, educaret prolem in ritu suo, et ita irreligiose.
Tertio, quia non est ibi bonum sacramenti, quia infidelis ex quo non habet primum sacramentum scilicet baptismum, non est capax aliorum sacramentorum, ut probatur Extra. De presbytero non baptizato.
Quarto, est specialis difficultas quomodo infidelis possit corpus suum dare alteri, cum non facit hoc innitens approbationi legis divinae.
Quinto, quia specialis difficultas est cum matrimonium includat indissolubilitatem, quomodo infidelis contrahat matrimonium, cum tamen illud sit postea dissolubile, quia si alter coniugum convertitur ad fidem sine altero, potest discedere.
Sed his non obstantibus, dicendum quod inter infideles est matrimonium, quia ut ait Apostolus 1 ad Cor. 7 : Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam ; sed ista non fuit uxor propter contractum qui fuit post fidem, sed ante.
Praeterea, matrimonium est dictamen legis naturae vel aliquid consonum dictamini legis naturae ; sed lex naturae communis est apud omnes ; ergo et matrimonium.
Praeterea, matrimonium, secundum definitionem aliquorum, est maris et feminae coniunctio individua vitae consuetudinem retinens : sed hoc est inter infideles ; ergo.
Praterea infideles haeretici habent vera sacramenta Ecclesiae, et quamvis non habeant fidem, habent tamen verborum formam ; ergo si matrimonium contrahitur apud fideles per verba exprimentia consensum, et talis forma est apud infideles ; ergo etiam matrimonium est apud infideles.
Ad argumenta autem alterius viae respondeo et dico quod primum non concludit, quia fides et fidelitas servari potest sine fide qua creditur in Deum, et istam servant infideles fidelibus, et e converso, in contractibus, ut patet per Augustinum in Epist. ad Publicolam. Nec sequitur : non servatur fides Deo, ergo non vult servare fidem, idest fidelitatem cum proximo ; tum quia non sequitur : non vult perfectius, ergo nec minus perfectum ; tum quia non potest per rationem naturalem attingere ad observantiam fidei respectu Dei sicut ad observantiam fidei respectu proximi.
Similiter secundum non valet, quia vult educare prolem quantum potest per rationem naturalem nosse ipsam educandam ; unde ex isto argumento non plus habetur nisi quod non est completura bonum prolis, scilicet quod educetur ad cultura divinum. Nec mirum, quia educator non novit ipsum sic fore educandum.
Similiter tertium non valet, quia omnibus contractibus matrimonii praecedentibus legem evangelicam non fuit adnexum sacramentum proprie dictum, nec fuit adnexum contractui in statu innocentiae, si semper in isto statu permansisset, nec tamen defuisset tunc aliquid de perfectione pertinens ad contractum matrimonii.
Ad quartam difficultatem potest dici quod Deus post lapsum licentiavit homines ad talem commutationem non tantum propter primum finem, ut esset in officium, sed etiam propter secundum, ut esset in remedium, et tunc utentes ista commutatione, si non attendant ad hoc quia licentia est, quia ignorant legem Dei, non peccant ; sic enim in aliis licentiis, licet nesciat se licentiatum, dum tamen nescit illud esse illicitum, non peccat. Vel potest dici brevius, quod sufficit sibi scire istud esse de lege naturae, quod autem est de lege naturae est ex approbatione divina.
Ad ultimam difficultatem dico quod matrimonium ratum esset nisi aliquando superveniret vinculum fortius cum quo non posset istud stare, cuiusmodi est obligatio nova ad Deum per fidei susceptionem, quando alter coniugum nollet commorari absque impedimento illius fidei ad quam magis tenetur quam ad vinculum coniugale. Est ergo ratum stantibus rationibus extremorum, sed non est ratum pro tunc pro quo fortius vinculum superveniret cum istius vinculi observantia repugnaret.
Quantam ad secundum articulum, videlicet si fideles posset contrahere cum infideli, dico tres conclusiones.
Prima, quod inter fidelem et infidelem potest esse matrimonium.
Secunda, quod tale matrimonium potest contrahi ex iure divino.
Tertia, quod non potest contrahi de iure positivo Ecclesiae.
Ad evidentiam prima conclusionis, dico quod aliud est matrimonium esse vel contrahi simpliciter et absolute, aliud est matrimonium contrahi licite et honeste. Utroque autem modo necesse est dicere inter fidelem et infidelem posse esse matrimonium, et hoc probatur ex illo dicto Apostoli : Vir fidelis non dimittat uxorem infidelem quae consentit cum eo habitare ; si- autem non esset matrimonium, tunc Apostolus suaderet fornicationem ; si autem non esset licitum et honestum Apostolus non consuleret.
Secunda conclusio est quod praedictum matrimonium inter fidelem et infidelem potest contrahi quantum est ex iure divino, quia ex isto non magis invenitur quod contractus sit nullus quam quod obligatio ex contractu priori sit nulla, quia non posito novo impedimento qui potest esse alterius potest se dare alteri ; sed ex contractu priori poterat inter eos esse vera obligatio ; ergo, etc.
Tertia conclusio est quod de iure positivo Ecclesiae inter fidelem et infidelem non est contrahendum matrimonium, quia Ecclesia illegitimavit fidelem ad contrahendum cum infideli, ut patet 28 q. 1. Sic enim dicitur ibidem, quod nonnisi religionis eiusdem et fidei maneant copulata coniugia. Item ibidem cap. Cave, ut nonnisi baptizata sumatur in coniugium, quia baptismus est primum sacramentum. Ad hoc etiam valent rationes adductae ad primum articulum propter bona matrimonii quae sunt fides, proles et sacramentum.
Ad argumentum in contrarium, dico quod in omnibus illis exemplis de Ioseph, non erat adhuc prohibitum fidelem contrahere cum infideli.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod cognatio carnalis non impediat matrimonium, quia matrimonium strictissime servabatur vel servandum erat in lege naturae ; sed Cain contraxit cum sorore sua ; ergo.
In oppositum est Magister in littera, et patet Extra. de consang. et affin. cap. Non debet.
In ista quaestione :
Primo praemittuntur aliquae descriptiones.
Secundo aliquae regulae seu propositiones.
Tertio, aliquae conclusiones.
Quantum ad primum pono quinque descriptiones, quarum prima est ista, quod consanguinitas est vinculum personarum ab eadem persona carnali propagatione descendentium.
Secunda est ista : persona a qua plures carnali propagatione descendunt vocatur stipes.
Tertia est ista : linea consanguinitatis est ordinata collectio personarum consanguinitate iunctarum.
Quarta est ista : linea dividitur in ascendentem et descendentem et transversalem. Descendens, est a persona propagante ad personas propagatas. Ascendens vero e converso a propagatis ad propagantes. Transversalis est quando ambae personae descendunt ab eodem, sed neutra ab altera.
Quinta est ista : gradus est determinata propinquitas personae ad personam secundum consanguinitatem, et iste gradus invenitur per prius in linea ascendente et descendente, quam in linea transversali.
Quantum ad secundum articulum, pono tres regulas seu propositiones, quarum prima est ista : In linea recta tot sunt gradus quot sunt personae, una minus. Hoc probatur, quia tot sunt ibi gradus quot sunt ibi propagationes ; sed sunt ibi tot propagationes quot personae, excepta una ; oportet enim ponere unam quae non sit propagata ; ergo.
Secunda regula est ista : In linea transversali computantur gradus secundum magis remotum a stipite, ut patet Extra. De consang. et affin. Vir qui a stipite ; et ratio est, quia personae quae sunt in linea non habent inter se propinquitatem, nisi propter stipitem, et ideo non possunt propinquius sibi coniungi quam remotior eorum coniungatur stipiti.
Tertia regula est quod efficacior est gradus in linea descendente quam transversali. Ratio est quia plus coniungitur proles parenti quam parens proli, et ideo magis est contra legem naturae in primo gradu coniungi in linea recta quam in linea transversali.
De tertio articulo dico tres conclusiones.
Prima conclusio est ista : Consanguinitas impedit matrimonium in aliquo gradu propter dictamen legis naturae.
Secunda conclusio est quod consanguinitas impedit matrimonium in aliquo gradu propter prohibitionem legis divinae.
Tertia est ista quod consanguinitas impedit matrimonium in aliquo gradu propter statutum Ecclesiae.
Prima conclusio, scilicet quod consanguinitas impedit matrimonium in aliquo gradu propter dictamen legis naturae, quia vinculum consanguinitatis quod est stipitis ad prolem impedit matrimonium ex dictamine legis naturae. Unde naturale est apud omnes quod filius non coniungitur matri, et quod filia non coniungitur patri, et hoc est propter generationis successionem quae debet procedere, non retrocedere ; unde proles genita non debet coniungi suo principio ut gignat.
Secunda conclusio, scilicet quod consanguinitas impedit matrimonium in aliquo gradu ex lege divina, ut patet Levit. 18, ubi fit prohibitio usque ad secundum gradum ; et ratio huius fuit propter honestatem ; qui enim mulierem cognoscit, discooperit ignominiam eius ; hoc autem magis est inhonestum facere propinquae quam non propinquae.
Tertia conclusio, scilicet quod consanguinitas impedit matrimonium aliquo gradu ex lege Ecclesiae, patet Extra. De consang. et affin. in multis cap.
Sed dices : Usque ad quem gradum consanguinitatis prohibuit Ecclesia contractum matrimonii. Dico quod istud fuit aliquando prohibitum usque ad septimum gradum, ut patet per Magistrum in littera ; sed sub Innocentio III. restricta est usque ad quartum gradum inclusive, ut patet Extra. De consanguinitate, cap. Non debet.
Ad argumentum in contrarium, dico quod illud fuit necessarium pro principio generis humani, quod contractus fieret in gradu primo, tamen in linea transversali, non recta.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod affinitas non impediat matrimonium, quia effectus non repugnat suae causae sed affinitas est effectus matrimonii ; ergo non repugnat matrimonio.
In oppositum est illud 33 q.3 c. De propinquis, ubi dicitur quod affinitas impedit matrimonium.
In ista quaestione, primo pono quatuor propositiones.
Secundo, breviter dico quod affinitas simpliciter impedit matrimonium.
Quantum ad primum est prima propositio ista, quod affinitas est vinculum quoddam personae ad personam ex copula carnali cum aliqua persona consanguinea contractum. Affinitas enim est quasi accessus ad fines, ideo omnes consanguinei mariti sunt affines uxoris, et e converso consanguinei uxoris sunt affines mariti.
Secunda propositio est quod affinitas durat quocunque coniugum mortuo, ut patet 35 q. ult. Fraternitatis, circa medium.
Tertia propositio est quod ita potest dividi affinitas sicut consanguinitas est distincta in quaest. praeced., quia ita descendit per lineam rectam et transversalem per tot gradus, ut sit talis regula : quoto gradu aliquis distat ab alio in consanguinitate, toto gradu distat in affinitate.
Quarta propositio est quod affinitas non solum contrahitur per matrimonium, immo per coitum fornicarium, ut patet Extra. De probationibus : Per tuas.
Secundo breviter dico ad quaestionem quod affinitas simpliciter impedit matrimonium, et ratio non est nisi statutum Ecclesiae illegitimantis affines, et in eodem gradu impedit matrimonium in quo consanguinitas ; et hoc quidem de affinitate proprie dicta titulo illo De consanguin. et affin. cap. Non debet ; consimiliter de affinitate extensive, et communiter dicta quae vocatur publicae honestatis iustitia, Extra. De consang. et affin. c. 1.
Ad argumentum in contrarium, dico quod affinitas est effectus matrimonii cuiusdam praecedentis, et illud non impedit aliud, scilicet inter illos inter quos per matrimonium est contracta affinitas.
