Distinctio II — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIO II
Nam sacramentum ...
Circa istam Dist. 2 quaero tres quaestiones.
Primo : Utrum sint septem sacramenta nova legis.
Secundo : Utrum sacramenta novae legis habent efficaciam a passione Christi.
Tertio : Utrum baptizatus baptismo Ioannis teneatur necessario rebaptizari baptismo Christi.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur.
Videtur quod non sint septem sacramenta novae legis, quia sacramenta sunt medicina contra vulnera ; sed tantum duo sunt vulnera, scilicet culpae et poenae ; igitur sunt duo tantum sacramenta.
Contra.
Genera peccatorum sunt septem ; igitur sacramenta sunt septem.
Ad istam quaestionem sunt conclusiones tres.
Prima est quod congruum est legem evangelicam sacramentis perfectissimis adornari.
Secunda conclusio est quod illa sacramenta, quibus lex evangelica adornatur, sunt septem.
Tertia est quod illa septem sacramenta sunt a Deo instituta.
Prinui conclusio probatur sic : Congruum est legem perfectissimam sacramentis perfectissimis adornari ; sed lex evangelica est perfectissima ; ergo. Probatur minor : cum enim sit processus de imperfecto ad perfectum, quanto lex est posterior, tanto est perfectior ; sed lex evangelica est posterior, igitur est perfectior.
Confirmatur, quia lex proximior statui perfectissimo est perfectissima ; sed lex evangelica est proximior statui perfectissimo, scilicet beatitudinis ; igitur est perfectissima.
Tertio sic : congruum est legem veritatis et gratiae perfectissimis sacramentis adornari. Sed lex evangelica est lex veritatis et gratiae, iuxta illud Ioan. I : Gratia et veritas per Iesum facta est.
Secunda conclusio declaratur dupliciter : Primo sic : sacramenta sanant infirmitates ; igitur secundum numerum infirmitatum accipitur numerus sacramentorum. Sed infirmitas est duplex, scilicet culpae et poenae ; infirmitas vero culpae est triplex, scilicet originalis contra quam est Baptismus, actualis mortalis contra quam est Poenitentia, actualis venialis contra quam est Extrema Unctio. Infirmitas vero poenae est quadruplex, scilicet ignorantia, pusillanimitas, malitia et concupiscentia. Contra ignorantiam est Ordo, contra pusillanimitatem est Confirmatio, contra malitiam est Eucharistia, contra concupiscentiam est Matrimonium.
Secundo sic : sacramenta sunt quaedam medicinae ; sed medicina est triplex, scilicet presservativa, curativa et confortativa. Medicina autem praeservativa curat a morbo, sed non liberat ex toto, et talis est Matrimonium ; medicina curativa liberat per gratiam, et haec variatur secundum triplicem gratiam, scilicet baptismalem, sic est Baptismus ; poenitentialem, sic est Poenitentia ; finalem, sic est Extrema Unctio. Tertia est medicina confortativa ; duplici enim ex causa homo indiget confortari, vel propter difficultatem pugnae, et sic est Confirmatio ; vel propter lassitudinem itineris, sic est Eucharistia ; Ordo autem est ad ministrandum utrunque sacramentum.
Tertia conclusio declaratur sic : dico enim quod omnia ista sacramenta sunt a Deo instituta a Christo pro tempore legis evangelicae ; licet Matrimonium fuerit ante institutum, tamen pro lege evangelica fuit a Christo approbatum. De Baptismo, patet, quia fuit institutus a Christo vivente, iuxta illud Matth. ultimo : Ite docete omnes gentes baptizantes etc. De Eucharistia, patet eius praedicatio diffusa, Ioan. 6, sed eius institutio fuit in coena, Matth. 26. De Confirmatione, patet institutio eius, Ioan. 20 : Accipite Spiritum Sanctum. De Poenitentia, patet eius institutio, Ioan. 20, quorum remiseritis peccata, et Matth. 6 : Quodcunque ligaveritis super terram. De Extrema Unctione dicitur quod fuit instituta a Iacobo, Iacob. 5 : Infirmatur quis in vobis, etc., sed melius est dicere quod fuerit instituta a Christo ; legimus enim Marci 6 quod Apostoli ungebant oleo multos infirmos, et sanabantur ; constat autem quod hoc non fecerunt nisi in virtute Christi qui instituerat illam unctionem. De Matrimonio, idem apparet Matth. 19 : Non legistis, inquit, quod masculum et feminam fecit eos Dominus, et dixit, supple per os Adae, quamobrem relinquet homo patrem et matrem etc., ubi Christus approbat et ratificat id quod Deus in statu innocentiae per os Adae publicavit. De Ordine, patet Matth. 26 : Hoc facite in meam commemorationem.
Ad primum principale, cum dicitur : sunt tantum duo vulnera, scilicet culpae et poenae, conceditur ; sed illa vulnera habent diversas differentias, et penes eorum differentias sumitur sacramentorum pluralitas, ut patet in secunda conclusione huius quaestionis.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod sacramenta novae legis non habeant efficaciam a passione Christi, quia causa in actu et effectus in actu simul sunt et non sunt ex 2 Phys. et 5 Metaph. ; sed passio Christi non est in actu ; igitur nec aliquis eius effectus est in actu per eam.
In contrarium, est Magister in littera.
Ad istam quaestionem dicam duas conclusiones. Ad cuius evidentiam est notandum quod sicut superius dicebatur, sacramentum est signum sensibile gratiam Dei vel eius effectum gratuitum efficaciter signans ex institutione divina, ordinatum ad salutem hominis viatoris, et sic sacramenta habere efficaciam, est ipsa realiter habere effectum signatum, puta gratiam ; ergo ab illo habent sacramenta efficaciam, a quo est quod effectus eius realiter concomitetur ; sed hoc dupliciter potest esse, vel tanquam a causa principaliter causante, vel sicut a causa meritoria.
Est ergo prima conclusio, quod sacramenta habent efficaciam a solo Deo, sicut a causa principaliter causante. Secunda conclusio est quod sacramenta habent efficaciam a passione Christi, sicut a causa meritoria.
Prima Conclusio probatur dupliciter.
Primo sic : Efficacia sacramentorum non potest esse ab aliqua inferiori causa instituente ipsam ; sed solus Deus instituit sacramenta, ut patet ex tertia conclusione praecedentis quaestionis ; ergo.
Secundo sic : solus Deus determinat se ad causandum effectum proprium, alias Deus non esset prima causa, si posset aliunde determinari ; sed effectus signati per sacramenta sunt proprii soli Deo, quia solus Deus potest causare gratiam ; igitur a solo Deo sacramenta habent efficaciam, sicut causa principaliter agente et causante.
Contra istam conclusionem instatur dupliciter.
Primo sic : effectus non adaequans virtutem causae superioris potest produci a causa inferiori ; sed effectus signati per sacramenta, cum sint finiti, non adaequant virtutem primae causae quae est infinita ; ergo possunt esse ab aliqua causa inferiori.
Secundo sic : illud quod potest effectum signatum per sacramenta destruere potest ipsum efficere ; sed homo est huiusmodi. Probatur, quia homo peccando potest effectum signatum per sacramenta destruere ; igitur potest ipsum efficere.
Ad primum, dico quod creatio licet non adaequet potentiam Dei in esse, adaequat eam tamen in modo producendi, quia talis modus non competit alicui virtuti finitae.
Ad secundum, potest negari maior, quia facilius est destruere quam construere. Alio modo potest negari minor ; nec probatio minoris valet, quia cum homo peccat mortaliter non annihilat ipse gratiam, sed est causa demeritoria, propter quod demeritum Deus non conservat gratiam, et sic annihilatur.
Secunda conclusio probatur : ab illo sacramenta efficaciam habent, sicut a causa meritoria, quod plus acceptat Deus quam displicet sibi offensa primi parentis ; sed talis fuit passio Christi, ut patet per Anselmum 2 Cur Deus homo, et declaratur Lib. 3 Dist. 2 ; ergo, etc.
Secundo sic : ab illo sacramenta habent efficaciam sicut a causa meritoria, per quod sunt nobis paradisi ostia reserata ; sed illud fuit passio Christi ; ergo.
Contra illam conclusionem instatur tripliciter.
Primo, quia si respectu gratiae est aliqua causa meritoria, iam non est gratia ; quod enim datur ex meritis non est gratia secundum Apostolum ad Rom. 9.
Secundo, si sacramenta habent efficaciam a passione Christi ut a causa meritoria, igitur Baptismus et Eucharistia non habent efficaciam illam. Probatio consequentia, quia illa sacramenta fuerunt instituta ante passionem Christi ; ergo.
Tertio sic : si sacramenta haberent efficaciam a passione Christi, hoc est maxime verum de vulnere laterali a quo secundum Augustinum fluxerunt sacramenta ; sed hoc videtur falsum, quia scilicet hoc vulnus fuit inflictum post mortem, corpus autem mortuum non est causa merendi.
Ad primum dico quod intentio Apostoli est quod gratia non habet causam meritoriam de condigno in illo cui confertur, potest tamen habere causam meritoriam de congruo in eodem, et meritoriam de condigno extrinsecam maxime si illa causa meritoria extrinseca sit gratuite data illi pro quo est meritoria.
Ad secundum potest dici quod omnia sacramenta novae legis habent efficaciam a passione Christi ut exhibita, non quidem in actu exteriori, sed interiori ; ab instanti suae conceptionis habuit Christus meritum suae passionis. Vel potest dici quod sacramenta novae legis omnia, adhuc vivente Christo, habuerunt adhuc minorem efficaciam quam post eius passionem ; et tamen non fuit inconveniens quod instituerentur ipso vivente, quia erant instituta pro tunc, sed pro tempore post mortem habuerunt principalem efficaciam.
Ad tertium dicitur quod si illud vulnus fuit inflictum Christo post mortem, ut narrat Evangelium, tunc sacramenta non fluxerunt ab illo tanquam a causa principaliter meritoria, tamen dicuntur inde principaliter fluxisse propter quandam similitudinem expressam eorum, quae inde fluxerunt ad sensibilia, quae sunt in quibusdam sacramentis. Sanguis enim spiritualis assimilatur speciei sub qua est sanguis in Eucharistia, et aqua spiritualis assimilatur materiae baptismi, quae duo sunt principalia sacramenta. Et ille intellectus potest haberi Extra. de celebratione Missarum, in fine, ubi dicitur quod in illis duobus, scilicet aqua et sanguine duo maxima sacramenta redemptionis et regenerationis relucent.
Ad argumentum principale, cum dicitur quod causa in actu, etc., conceditur maior ; sed cum additur : passio Christi non est in actu, dico quod licet non sit in actu in effectu, est tamen in actu in acceptatione divina, et hoc sufficit ut sit causa meritoria. Sicut etiam nos proximis nostris multa conferimus propter aliquod bonum, quod in memoria retinemus.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod baptizatus baptismo Ioannis non teneatur necessario rebaptizari baptismo Christi, quia Magister dicit in littera c. ult. quod qui spem posuerunt in baptismo Ioannis, et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credebant, non sunt postea baptizandi.
Contra.
De Consecratione dist. 4 c. Aliud, et accipitur ab Augustino super Ioan. homil 5 : Si quos baptizavit Iudas, non iterum sunt baptizandi ; quos autem baptizavit Ioannes, iterum baptizandi sunt.
Ad istam quaestionem, dico tres conclusiones.
Prima, a quo fuit baptismus Ioannis institutus.
Secunda, ad quid fuit institutus.
Tertia, quae erat eius efficacia ; nunquid erat tantae efficaciae, quod baptizatus baptismo Ioannis non teneretur baptizari baptismo Christi.
Quantum ad primum dico quod baptismus Ioannis fuit institutus a Deo, quia Ioan. I ait ipse Ioannes Baptista : Qui me baptizare misit, ille mihi dixit, etc.
Praeterea, sic arguit Christus contra pharisaeos : Baptismus Ioannis de caelo erat an ex hominibus ? Si ex hominibus, non erat ei credendum ; si de caelo, igitur ex Deo.
Quantum ad secundum, dico quod baptismus Ioannis non fuit institutus ad efficiendum, sed ut ponit Magister in littera, fuit institutus ad significandum baptismum Christi, et ad assuefaciendum homines ad baptismum Christi. Unde super illo verbo Matth. 3 dicit Glossa : Ego baptizo, idest tantum corpora lavo, quia peccata dimittere nequeo, ut sicut nascendo et praedicando praeeo, sic baptizando ab baptismum Christi dirigam.
Quantum ad tertium, est sciendum quod baptizatus a Ioanne poterat baptizari duobus modis, scilicet in forma tradita a Christo, vel in aliqua alia forma, ut puta in nomine venturi. Si quis autem fuisset baptizatus a Ioanne in forma tradita a Christo, non erat ille rebaptizandus, quia ille non erat baptizatus baptismo Ioannis sed baptismo Christi. Si quis autem fuisset baptizatus a Ioanne in alia forma, puta in nomine venturi, vel alia consiliari forma, erat necessario baptizandus, quia praeceptum generale obligat omnes. Sed praeceptum generale est, quod omnes baptizentur in forma tradita a Christo ; igitur.
Confirmatur ex alio, quia recepta medicina dispositiva congruum est recipere medicinam completivam et perfectivam ; sed baptismus Ioannis erat sicut dispositio praevia ad baptismum Christi ; ergo.
Ad argumentum in contrarium dico quod Magister in illo puncto non tenetur.
