Distinctiones XVI-XVII — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XVI ET XVII
In perfectione autem Poenitentiae...
Circa Dist. 16 et 17 quaero duas quaestiones.
Primo : Utrum remissio culpae et infusio gratia sint una simplex mutatio.
Secundo : Utrum sit necessarium peccatori ad salutem confiteri omnia peccata sua sacerdoti.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod remissio culpae et gratiae infusio sint duae mutationes. Probatio : Generatio et corruptio sunt duae mutationes propter quatuor terminos, scilicet duas privationes et duas formas ; sed remissio culpae est corruptio peccati quod infuit, et infusio gratiae est generatio quaedam in esse gratuito ; ergo.
Contra.
Distinctae mutationes habent aliquem ordinem prioritatis et posterioritatis ; sed expulsio culpae et infusio gratiae non habent talem ordinem prioritatis et posterioritatis ; ergo. Probatio minoris, quia si expulsio culpae esset prior natura infusione gratiae, sequeretur quod in illo priori esset amicus et non amicus, quia non habet gratiam sine qua nullus est amicus.
Ad istam quaestionem diversimode dicitur, sed dico illud quod melius capio, et pono tres conclusiones.
Prima conclusio est quod remissio culpae et infusio gratiae non sunt una mutatio.
Secunda, quod remissio culpae et infusio gratiae non sunt duae mutationes reales.
Tertia, quod infusio gratiae et remissio culpae se habent sicut relatio rationis et actio realis.
Prima conclusio probatur sic : Idem simpliciter non potest plurificari et non plurificari ; sed remissiones culparum sunt multae vel possunt esse multae, quando non est nisi una infusio gratiae.
Secundo sic : Idem non separatur ab eodem seu a seipso, quia idem simul esset et non esset ; sed remissio culpae et infusio gratiae possunt ab invicem separari ; ergo. Probatio minoris, posset enim in statu innocentiae in genere humano (et ita factum est in angelis qui non peccaverunt) gratia infundi absque alicuius culpae remissione. Similiter potest culpa remitti absque hoc quod gratia infundatur ; posset enim Deus, de potentia sua absoluta, creare hominem in puris naturalibus sine culpa et sine gratia.
Tertio sic : non est una mutatio de termino ad terminum nisi illa sint formaliter repugnantia ; sed culpa et gratia non sunt formaliter repugnantia ; ergo. Minor probatur : quando aliqua sunt formaliter repugnantia, quod potest super unum potest super reliquum vel effective vel defective ; sed voluntas creata potest effective vel defective super culpam ; ergo si gratia et culpa formaliter repugnant, posset effective super gratiam, quod falsum est.
Quarto sic : una mutatio non est ad formam positivam nisi a propria privatione eius ; sed culpa non est propria privatio gratias, quia unica gratia non habet nisi unicam privationem ; multae enim sunt culpae hoc modo, ut dictum est in prima ratione ; igitur remissio culpae et infusio gratiae non sunt una mutatio.
Secunda conclusio quod scilicet remissio culpae et infusio gratiae non sunt duae miutationes reales, probatur sic : Infusio gratiae est mutatio realis ; sed remissio culpae non est mutatio realis ; ergo. Probatio minoris : Obligatio ad poenam pro culpa commissa non est aliquid reale in anima post actum praeteritum, sed est tantum relatio rationis in obiecto volito, ut volitum est ; ergo remissio quae est ab ista obligatione ad non obligationem, non est mutatio realis. Antecedens patet superius Dist. 14 q. I a.1. Consequentia declaratur, quia non est mutatio realis, nisi sit in terminum positivum realem et privationem realem.
Contra istud instatur, quia non est transitus de contradictorio in contradictorium sine aliqua mutatione ; sed quando peccatori remittitur culpa, est transitus de contradictorio in contradictorium ; ergo est ibi vera mutatio. Maior patet, quia si nulla est mutatio, nulla est ratio quare magis una pars contradictionis est vera quam alia.
Responsio : concedo maiorem proprie accipiendo transitum, sed hic non est proprie transitus, sed voluntas Dei pro illo instanti pro quo peccat iste vult istum esse puniendum, pro alio autem instanti vult eum non esse puniendum eadem voluntate immobili permanente.
Tertia conclusio, quod remissio culpae et infusio gratiae se habent sicut relatio rationis et actio realis. Ista conclusio patet ex duabus conclusionibus praecedentibus ; habetur enim quod infusio gratiae est actio realis, sive sit de genere qualitatis sive de genere relationis, ut diversi diversimode sentiunt ; ex conclusione autem praecedenti habetur quod remissio culpae est relatio rationis.
Ad argumentum in contrarium dico quod non est simile de corruptione formae et de remissione culpae, ut patet ex dictis.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod non sit necessarium ad salutem peccatori confiteri omnia peccata sua sacerdoti, quia dicit Cassiodorus super illud Psal. : Dixi, confitebor adversum me, etc. : Magna misericordia Dei ad solam promissionem dimittit peccata.
Contra est Ambrosius, et habetur in littera, dicens : non potest quisquam iustificari a peccato nisi fuerit ante confessus.
In ista quaestione sunt tria videnda :
Primo, quo praecepto tenetur peccator peccata sua confiteri sacerdoti.
Secundo, quid istud praeceptum includit de confessione.
Tertio, quid circa illud praeceptum Ecclesia ulterius explicavit.
Quantum ad primum praemittam primo distinctionem unam ; secundo formabo conclusiones. Distinctio est ista, quod triplex est ius, scilicet ius naturae, ius positivum divinum, et ius positivum Ecclesia.
Ius autem natura sumitur large et stricte. Stricte quidem ius naturae est illud cuius veritas practica nota est ex tali principio sic noto ex terminis. Ius autem naturae large, vel de iure naturae, est verum practicum consonum principiis et conclusionibus legis naturae intantum quod statim notum est omnibus illud convenire tali lege.
Ius autem positivum divinum, vel de lege positiva divina sunt, vel quaecunque continentur in Scriptura, pro tempore pro quo sunt observanda, sicut fuerunt cerimoniae Iudaeorum pro tempore legis Mosaicae, et sicut sunt cerimoniae Christianorum pro tempore legis Evangelicae.
Ius autem positivum ecclesiasticum, vel de iure positivo Ecclesiae sunt aliquae observantiae honestae in moribus propter reverentiam maiorem in suscipiendo Sacramenta, quas observantias addit Ecclesia ultra ius divinum scriptum.
Ad propositum pono tres conclusiones.
Prima, quod confessio non cadit sub praecepto legis naturae.
Secunda, quod confessio non cadit sub praecepto positivo ecclesiastico.
Tertia quod confessio cadit sub praecepto positivo divino.
Prima conclusio probatur, quia si confessio esset sub praecepto legis naturae, tunc ista obligatio fuisset pro tempore cuiuscunque legis, quod est falsum ; igitur confessio non cadit sub praecepto legis naturae.
Contra istam conclusionem obicitur : Haec est nota naturaliter, quod quilibet reus debet iudicari. Etiam est notum naturaliter quod nullus debet esse iudex in causa propria, ergo debet iudicari per alium ; sed non potest iudicari per alium nisi accusetur ; si autem peccatum suum est occultum, non potest accusari nisi a seipso ; ergo debet seipsum accusare alteri a quo iudicetur. Sed magis est consonum rationi, quod in secreto se accuset quam in publico, si peccatum est occultum, et tunc nulli rationabilius quam sacerdoti.
Ad istam instantiam, concedo deductionem, quia iste iudicandus est ab alio ; sed quis est ille alius non est notum per rationem naturalem, nisi de Deo qui est retributor meritorum et punitor peccatorum. Et cum dicitur ultra, quod ille alius non potest iudicare nisi fiat sibi accusatio, concedo ; sed ex hoc non plus habetur, nisi quod debet seipsum accusare Deo, et hoc non est negandum.
Secunda conclusio, scilicet quod confessio non cadit sub praecepto positivo Ecclesiae, probatur, quia tunc Papa non teneretur confiteri, quia non habet imperium par in parem, ut patet Extra. de re. iur. c. Exiit.
Praeterea, quomodo Ecclesia attentasset imponere tam grave iugum christianis, sicut est confessio, nisi haberet ex lege divina.
Contra hoc obicitur dupliciter.
Primo quia glossator decretorum De poent. dist. 5 movens istam quaestionem dicit quod melius est dicere poenitentiam institutam a quadam universali traditione Ecclesiae quam ex aliqua auctoritate novi vel veteris Testamenti. Secundo, quia videtur hoc statutum per Ecclesiam Extra. de poenit. et remis. Omnis utriusque sexus.
Respondeo ad primum, salva reverentia glossatoris, irrationabiliter loquitur, quia dicit et non probat ; dicit enim illud statutum esse Ecclesiae, et nullum capitulum addit ad hoc. Irrationabile enim esset uni Theologo dicere aliquid esse statutum ex canone Bibliae et non probare per Bibliam. Similiter secundum non valet, quia illud statutum fuit tempore Innocentii III, et tamen de Poenitentia locutus est Augustinus per multos annos in Lib. de vera et ficta Poenitentia.
Tertia conclusio, videlicet quod confessio cadit sub praecepto positivo divino, probatur per illud Ioan. 20. : Quorum remiseritis peccata, etc.
Ex hoc uno modo arguitur sic : Hic est data omnibus sacerdotibus et Apostolis potestas dimittendi peccata ; sed non principaliter, quia hoc est proprium Dei ; igitur ministerialiter et arbitrarie. Sed non potest arbitrari in causa ignota : ergo debet eis esse causa manifesta in qua debeant arbitrari. Sed ista manifestatio est confessio : igitur ex ista collatione potestatis arbitrariae sacerdotibus, ut innotescat ipsis causa peccati, obligatur peccator ad accusandum se eis tamquam arbitris, et illud est confiteri.
Secundo, ex eadem via sic arguitur : Quicunque amisit primam gratiam tenetur illam recuperare, de necessitate huius praecepti : Diliges Dominum Deum tuum ; ergo quantum in se est debet agere ad recuperationem gratiae, et etiam in virtute illius praecepti ; diliges teipsum. Sed iste peccator in peccato mortali amisit primam gratiam, et potest recuperare eam suscipiendo sacramentum Poenitentiae ab illo arbitro, quia istud est institutum ut remedium efficax ad recuperandam primam gratiam ex verbo praeallegato : Quorum remiseritis peccata etc. Ergo concluditur necessitas confessionis ex illo verbo evangelico et ex illo adiuncto : Diliges Dominum Deum tuum. Videtur igitur tenendum quod confiteri sacerdoti est de iure positivo divino.
De secundo articulo, scilicet quid istud praeceptum includat, respondeo quod includit quis, quid, cui, quando et qualiter debet confiteri. Debet enim confiteri quilibet adultus et habens usum rationis et cognoscens peccatum quod commisit. Per adultum autem non intelligo determinatam aetatem quia in tali casu malitia supplet aetatem.
Continet etiam hoc praeceptum quid peccator debet confiteri, quia peccatum mortale et circumstantias peccati mortalis.
Continet etiam istud praeceptum cui peccator debet confiteri, quia sacerdoti ; solus enim sacerdos habet potestatem ligandi et solvendi.
Continet etiam hoc praeceptum quando peccator debet confiteri, quia quandocunque est in periculo mortis ; quilibet enim quando imminet periculum damnationis debet se ad mortem praeparare ; istud autem non solum est in infirmitate mortali, sed etiam quando aggreditur actus arduos sicut bellum, vel mare, vel actus alios solemnes propter reverentiam.
Continet etiam qualiter peccator debet confiteri, quia cum displicentia peccati commissi, et cum proposito abstinendi a peccato et obediendi Ecclesiae in satisfactione pro isto peccato. Verum quidem est, quod praeter istas conditiones requiruntur plures aliae ; et includendo istas et alias sunt 17, quarum aliquae sunt necessariae simpliciter, aliae non simpliciter necessariae, et includuntur in his versibus :
Sit simplex, humilis, confessio, pura, fidelis.
Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda.
Integra, secreta, lacrymabilis, accelerata.
Fortis et accusans, et sit parere parata.
Sit, inquit, simplex, ut nihil admisceatur cum eis quae requiruntur ad peccatorum quantitatem.
Sit etiam humilis interius et exterius, verbo et signo.
Sit etiam puta, idest cum recta intentione facta.
Sit etiam fidelis et vera, ut nihil admisceatur de falsitate.
Item frequens, quia frequenter confiteri est utile.
Sit etiam nuda, idest non obvoluta verborum obscuritate.
Sit etiam discreta, ut gravius peccatum cum graviori pondere confiteatur.
Item sit etiam liberis, idest cum voluntate et sine necessitate.
Sit verecunda, ut verecundetur de peccatis confessis actu.
Sit etiam integra, idest sine partitione et divisione peccati.
Sit secreta, quia ibi agitur de secretis conscientiae.
Sit lacrymabilis ad minus cum compunctione interiori.
Sit accelerata, quia peccatum quod per poenitentiam cito non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit, secundum Gregorium.
Sit fortis, idest cum proposito non recidivandi.
Sit etiam accusans, idest culpam suam non retorqueat in alium, sicut Adam qui dixit : Mulier quam dedisti mihi sociam, etc. Gen. 4. Ultimo sit parata parere, idest obedire.
Ex praedictis potest etiam patere tertius articulus, scilicet quid circa sacramentum Poenitentiae explicaverit Ecclesia ; nam dicit explicite quod continebat praeceptum divinum implicite, scilicet quis, quid, cui, quando et qualiter debet fieri confessio, ut patet Extra. de poenit. et remis. c. Omnibus utriusque sexus.
Nam quantum ad illos qui tenentur confiteri, dicit sic : Omnis utriusque sexus fidelis postquam ad annos discretionis pervenerit.
Quantum ad aliud, videlicet quid tenetur confiteri, dicitur ibidem : omnia peccata sua, quod intelligo de mortalibus et non de venialibus, quia poenitentia est tabula contra naufragium ; sed ex peccato veniali nullus patitur naufragium.
Quantum ad aliud, scilicet cui debeat confiteri, dicitur ibidem quod proprio Sacerdoti ; per proprium autem sacerdotem non intelligo praecise curatum sed etiam privilegiatum, alias privilegia essent frustra.
Quantum ad aliud, scilicet quando, dicitur ibidem quod semel in anno, et hoc non simpliciter, sed quoties periculum mortis imminet ut in praeced. art. dictum est.
Et si dicas quod haec specificatio est relaxatio, quia prius tenebatur statim confiteri habita opportunitate confessoris, nunc autem non tenetur, ex quo non tenetur nisi semel in anno confiteri.
Respondeo : utrumque est dubium quibusdam dicentibus quod tenetur statim confiteri habita opportunitate confessoris et tunc et nunc, quibusdam dicentibus aliter. Puto tamen quod esset distinguendum, quia peccator aut est religiosus aut saecularis. Si religiosus, cum eius vita tota sit vita poenitentiae statim tenetur confiteri ; si saecularis sufficit sibi tenere statutum Ecclesiae cum contritione et proposito confitendi.
Quantum ad aliud, scilicet quomodo aut quatiter debet confiteri, dicitur ibidem in eodem cap. : Fideliter confiteatur, idest integre, alias ficta esset poenitentia.
Ad argumentum in contrarium dico quod ista contritio de qua loquitur Cassiodorus habet propositum confessionis secuturae, et sic non deletur peccatum sine proposito confitendi, quod patet per finem eiusdem auctoritatis ubi subditur : votum pro opere iudicatur, pro confessione futura.
