Distinctio XIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XIII

DISTINCTIO XIII

Solet autem quaeri...

 

Circa Dist. 13 quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum sota actione divina posset confixi Corpus Christi.

Secundo : Utrum quilibet sacerdos proferens verba consecrationis cum intentione debita circa materiam convenientem posset conficere Eucharistiam.

Tertio : Utrum in omni loco sit licitum Missam celebrare.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod actione divina non potest Corpus Christi confici, quia omnis actio in motu firmatur, per Auctorem sex principiorum ; sed divina actio firmatur in motu ; ergo, etc.

 

Contra.

I Quaest. 1 c. Intra catholicam, dicitur : Sicut Christus est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum Sanctum hanc efficit suam carnem et transfundit in sanguinem.

 

In ista quaestione tria sunt videnda.

Primo, utrum actione divina hoc sacramentum posset confici.

Secundo, si actione alterius agentis creati, ut principalis agentis, posset hoc sacramentum confici.

Tertio, an in actione alicuius agentis creati posset sacramentum confici ut instrumentaliter agentis.

 

De primo videtur manifestum quod sic loquendo communiter de actione, sicut Deus dicitur habere actionem circa creaturas, quando aliquid novum immediate facit in eis, nisi quod non est aeque facile videre quomodo est haec actio positiva, sicut in creatione, pro eo quod non est hic aliquid positivum absolutum accipiens simpliciter esse. Dicitur igitur quod divina actione potest sacramentum Eucharistiae fieri.

Quod probatur a quodam Doctore sic : Non minoris virtutis est convertere aliquid in praeexistens quam in non praeexistens ; sed si converteretur panis a Deo in non praeexistens, esset simpliciter ibi actio divina qua produceretur illud non praeexistens, quia produci non potest nisi aliqua actione, non relatione ; igitur tunc est actio divina qua consecratur Corpus Christi.

Praeterea, creatio est vera actio ; sed non minus potest terminus istius conversionis accipere esse quam terminus creationis, si haec conversio fieret in non praeexistens, quod totaliter inciperet esse per conversionem.

Praeterea. Deus habet actionem proprie dictam ad intra, igitur aeque vel magis proprie potest habere actionem proprie dictam ad extra, et sic est in proposito. Probatio antecedentis, quia si generatio non esset actio proprie dicta ut distinguitur contra relationem, sequitur quod esset tantum relatio, et tunc generare et dicere essent tantum referri, quod est inconveniens.

Praeterea. Ad idem correlativum non est causa sui relativi, quia sunt simul natura ; sed producens est causa sive principium productionis, et constat quod formaliter per productionem ; ergo productio illa non est solum relatio ad productum, quia tunc esset omnino simul cum illo et non prior ; ergo, etc.

Ultimo arguitur sic : Relatio secundi modi fundatur super actionem et passionem, 5 Metaph. cap. de Ad aliquid ; sed relatio non fundatur super relationem ; ergo actio non est tantum relatio.

 

Sed ista rationes vadunt directe ad illud dubium, scilicet : si illa actio qua Deus hoc sacramentum conficeret est de genere qualitatis aut de genere relationis, et ideo dubio hoc praetermisso, arguitur ad conclusionem intentam sic : Non est minoris difficultatis facere de nihilo aliquid quam unum convertere in aliud ; sed actione divina potest fieri de nihilo aliquid ; ergo actione divina unum potest in aliud converti.

Ista est ratio Ambrosii in Lib. de sacramentis dicentis sic : ubi hoc Corpus conficitur, non suis sermonibus sed Christi sermonibus utitur sacerdos. Et quis sermo ? Christi quo facta sunt omnia. Si ergo tanta vis est in sermone Domini Iesu ut reciperet esse quod non erat, quanto magis operativus est ut quae erant, in aliud convertantur.

 

De secundo articulo dico quod illa conversio competeret alicui agenti creato ut principali agenti. Cuius ratio est, quia actio competens Deo per principium agendi quod non est formaliter infinitum, potest competere creaturae ; sed Deus producit sacramentum, seu effective se habet ad illud sacramentum per voluntatem quae [non] est formaliter infinita ; igitur. Maior patet, quia creaturae non repugnat ista actio cuius principium sufficiens est ad aliquid finitum vel ad minus non infinitum. Probatio minoris, quia si voluntas Dei esset formaliter infinita includeret formaliter omnem perfectionem intrinsecam Deo, quia infinito nulla potest fieri additio, et tunc voluntas esset pelagus infinitae substantiae, quod non est verum, quia hoc est proprium divinae essentiae secundum Damascenum Lib. I c. 9.

Praeterea, agens naturale potest illas species alterare et tandem ex ipsis generare substantiam, sicut patet in mixtione multae aquae ad species vini ; igitur aliqua virtus creata potest convertere totaliter istas species in aliam substantiam prius non existentem, et per consequens totaliter convertere in substantiam praeexistentem, quia non maior virtus requiritur in uno quam in alio.

 

Sed his rationibus non ostantibus dico quod creatura non potest in istam conversionem ut agens principale. Cuius ratio est quia in istam conversionem non potest nisi agens cuius virtuti activae totaliter subest esse et non esse utriusque extremi ; sed nullum creatum agens est huiusmodi, quia quodlibet agens creatum praesupponit aliquam partem ipsius termini a quo vel ad quem, quia non potest attingere in nihil.

Ad aliud vero quod obicitur de voluntate dico quod minor est falsa, quia in divinis potest intelligi quasi infinitas extensiva ; alio modo infinitas intensiva, ita quod illa perfectio secundum rationem propriam sit sine limite et termino, et illo secundo modo potest non tantum aliquid habere infinitatem formalem, sed etiam fundamentalem. Dico ergo quod voluntas divina dicitur infinita formaliter, essentia autem divina est infinita fundamentaliter, et sic quando Deus aliquid producit per voluntatem, voluntas eius est formaliter infinita.

Ad secundum dico quod istis accidentibus convenit agere aliquo modo, et pati, et corrumpi. Breviter tamen negandum est ab agente creato istas species posse converti in aliquam substantiam totaliter novam, neque in mixtione, neque in nutritione ; bene tamen aliqua substantia succedit istis accidentibus iam corruptis, non quidem actione agentis creati, sed Dei immediate reducentis.

 

De tertio articulo videtur quod agenti creato ista conversio potest competere ut instrumentaliter agenti, quia accidens potest esse instrumentaliter agens ad generationem substantiae ; igitur a simili aliquod agens creatum potest instrumentaliter agere ad istam conversionem. Antecedens probatur dupliciter.

Primo sic : quando aliqua sunt essentialiter ordinata, plus distat tertium a primo, quam secundum ; sed in creatura sunt essentialiter ordinata ista tria essentia, esse et potentia ; ergo plus distat potentia ab essentia quam esse ab essentia Sed esse realiter differt ab essentia ; igitur et potentia, et per consequens nulla forma substantialis potest esse immediatum principium agendi.

Secundo probatur idem antecedens sic : quandocunque sunt duo actus quorum neuter includit alterum, non reducuntur in idem principium, quia potentiae distinguuntur per actus 2 de Anima ; sed perficere materiam et abstrahere a materia sunt duo actus in anima non includentes se, quod probatur, quia uterque potest esse sine alio, primus sine secundo ut in puero dormiente, et secundus sine primo ut in anima separata ; sed actus prior, videlicet dare esse materiae competit essentiae ut principio proximo formali ; igitur ille alius actus non conveniet essentiae, et tunc a simili de aliis formis substantialibus respectu accidentium, quae videntur eis competere.

 

Contra conclusionem huius opinionis, scilicet quod forma substantialis non sit principium immediatum agendi, arguitur sic : Illud est principium agendi in quo producens assimilat sibi productum ; sed agens assimilat sibi productum in forma substantiali ; igitur.

Praeterea, principium productivum non est inperfectius termino producto ; sed accidens est imperfectius forma substantiali ; igitur non est principium producendi formam substantialem. Minor patet ; maior probatur, quia in productione univoca agens est aequalis perfectionis cum forma producta, in actione autem aquivoca agens vel illud quo agit agens est perfectius termino producto.

 

Quantum igitur ad illum articulum dico quod agenti creato potest actio instrumentalis competere respectu istius conversionis. Sed est notandum quod multipliciter instrumentum potest intelligi ; sed ad propositum, agens dispositivum dicitur instrumentum, et sic minister habens actionem propriam humanam praeviam actioni divinae, tamquam dispositionem necessariam, non simpliciter, sed ex pactione divina cum Ecclesia, quod ad talem actum ministri faciet talem actum sibi proprium, et sic dicitur instrumentum Dei in ista conversione.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod in ista conversione non est actio de genere actionis, sed de genere relationis, sicut de creatione. Vel dicendum est quod est verum de agente cuius actio est in tempore.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod non quilibet sacerdos, possit Eucharistiam conficere, per illud Malachiae 2 : Maledicam benedictionibus vestris : et exponitur de malis sacerdotibus ; ergo quidquid ab eis benedicitur, a Deo maledicitur, et per consequens per eorum ministerium nihil conficitur.

Contra I q.1 cap. Quod quidam dicitur : nulla causa ostenditur cur ille qui non potest Baptismum amittere, ius baptizandi possit amittere ; ergo a simili, qui Ordinem sacerdotalem amittere non potest, nec ius conficiendi amittere potest. Confirmatur, quia in Ordine imprimitur character ; sed character est forma indelebilis ; ergo.

 

Ad istam quaestionem dico quod conficere Corpus Christi seu Eucharistiam ut causa principalis nullus potest nisi Deus, ex Quaest. praec., sed sicut ministro potest competere alicui homini, quia sic Deus ordinavit quod in quibusdam sacramentis homo potest esse minister. Et ego dico quod loquendo de conficiente ministerialiter, dupliciter potest intelligi posse conficere, uno modo absolute ita quod si intendit vel attentat facere facit quod intendit, alio modo de posse ordinate facere. Loquendo autem de posse simpliciter conficere nihil requiritur ultra debitam materiam et minister debitus, ad quem requiruntur tres conditiones, scilicet quod sit sacerdos, quod possit proferre verba consecrationis, et quod possit habere debitam intentionem faciendi quod facit et intendit Ecclesia. Propter defectum primae conditionis non potest conficere laicus vel non sacerdos. Propter defectum secundae conditionis non potest conficere mutus. Propter defectum tertiae conditionis non potest conficere usu carens rationis. Sed prima conditio est hic propriissima, quod solus sacerdos et quilibet sacerdos cui possunt competere duae conditiones, scilicet prolatio et intentio. Quod solus sacerdos probatur per illud Extra. de Sum. Trin. et fide cathol. Firmiter credimus, ubi dicitur quod hoc sacramentum non potest conficere nisi solus sacerdos qui secundum claves Ecclesiae rite fuerit ordinatus. Indebite autem conficiunt haeretici, schismatici, excommunicati, degradati, simoniaci et notarii fornicarii ; omnes isti sacerdotes existentes si habeant materiam debitam et tenentes formam intendentes quod facit Ecclesia conficiunt vere, sed de iure quantum ad ordinate conficere repelluntur. Et ratio est quia illud sacramentum est sacramentum fidei, item est vinculum charitatis, item dat gradum dignitatis, item est ornamentum gratiae, item est vas munditiae. Propter primum repelluntur haeretici ; propter secundum, schismatici ; propter tertium repelluntur degradati ; propter quartum repelluntur simoniaci et excommunicati ; propter quintum repelluntur notorii fornicarii ; et iste ultimus casus non consuevit aliquo tempore esse, sed hodie est, Extra. de cohabit. clericorum et mulierum in cap. Nostra.

 

Ad argumentum in contrarium dicendum : Maledicam benedictionibus vestris, inquantum estis mali ; sed Eucharistiam sacerdos non benedicit inquantum malus, quia in consecrando tenet formam Ecclesiae ; ergo, etc.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in omni loco licitum sit Missam celebrare, quia licitum est in omni loco Deum orare et ei servire.

 

Contra.

De consecr. dist. I cap. Sicut non alii.

 

In ista quaestione tria sunt videnda.

Primo, si licitum sit Missam celebrare in omni loco non consecrato.

Secundo, si licitum est celebrare super altare non lapideum.

Tertio, si licitum est Missam celebrare sine igne et vestimentis ab Episcopo benedictis.

 

De primo dico quod communiter non licet in omni loco non consecrato Missam celebrare, quia sic instituit Ecclesia, ut patet De consecr. dist. 1 c. Sicut non alii et cap. seq. et cap. Hic ergo. In casu tamen magnae necessitatis tunc licet celebrare in loco non consecrato, si tabula sit consecrata, et alia requisita habeantur, sicut quando Ecclesiae sunt combustae, vel homines essent in itinere et Ecclesiae ibi non essent ; his enim casibus exceptis non licet celebrare in loco non consecrato nisi de licentia Episcopi, De consecr. dist. 1 c. Missarum, qui tamen hoc concedere non debet nisi assignat legitima et rationabilis causa.

 

De secundo articulo dico quod usque ad tempora Silvestri licuit celebrare super altare ligneum quod cito potuit tranferri, quia propter persecutionem non erat fidelibus locus certus ad manendum ; sed modo non est licitum celebrare nisi super altare lapideum, tum propter Ecclesiae institutionem, ut patet De consecr. dist. 1 Altaria, tum quia propter figurationem, tum quia, ut ait Apostolus, bibebant autem de spiritali consequente eos petra, petra autem est Christus.

 

De tertio articulo dico duo :

Primo quod non licet Missam sine igne celebrare, tum propter Ecclesiae institutionem, ut patet De consecr. dist. 1 c. Ultimo, tum propter ignitae charitatis demonstrationem, quia accedentes ad altare debent ardere igne charitatis.

Secundo dico quod non licet Missam celebrare sine vestimentis ab Episcopo benedictis, ut patet De consecr. dist. 1 Vestimenta.

Sed diceres : Quid sunt ista vestimenta et quid figurant.

Respondeo quod ea quae requiruntur ad celebrationem Missae repraesentant nostrae redemptionis mysterium. Ista autem designantur penes quinque, quia quaedam respiciunt Christi nativitatem et incarnationem, et quaedam respiciunt eius praedicationem, quaedam eius passionem, quaedam eius resurrectionem, quaedam eius ascensionem.

 

Illa autem quae respiciunt Christi adventum et incarnationem durant a calceamentis usque ad Evangelium exclusive, de quibus aliqua spectant ad ornatum sacerdotis, alia ad processum Missae, sicut ab introitu Missae usque ad Evangelium, ut dictum est.

 

Illa autem quae spectant ad ornatum sunt septem. Primo calceamenta quae respiciunt Christi humanitatem. Secundo, amictus in capite, qui repraesentat Christi divinitatem. Tertio, vestis alba quae repraesentat puritatem et innocentiam Christi. Quarto zona quae repraesentat iustitiam et aequitatem. Quinto manipulus qui repraesentat in bono perseverantiam. Sexto stola in collo quae repraesentat humilitatem et obedientiam. Septimo, casula quae repraesentat charitatis abundantiam, ipsa enim operit multitudinem peccatorum.

 

Alia quae concurrunt, quae spectant ad processum Missae sunt septem : Primo, Introitus significans desiderium Patrum circa Christi adventum. Secundo, Kyrie eleison quod repraesentat pro eodem tempore misericordiam Dei invocatam ; nam Kyrie eleison idem est quod Domine miserere, et repetitur novem vicibus cum Christe eleison ut per misericordiam Dei sociemur novem choris angelorum. Tertio sequitur : Gloria in excelsis Deo, ad repraesentandum hymnum quem Angeli Christo nato cecinerunt. Quarto sequuntur Orationes quas Christus post nativitatem pro populo ad Patrem fudit. Quinto ponitur Epistola quae repraesentat tempus Ioan. Baptistae ante Christum. Sexto ponitur Graduale, et significat lamentum poenitentiae, quia Ioannes poenitentiam praedicabat Luc. 3. Septimo ponitur Alleluia, quia post luctum huius vitae sequitur consolatio sempiterna.

 

Sequuntur et illa quae respiciunt Christi praedicationem, et sunt duo :

Primo Evangelium quod dicitur ad aquilonem ad designandum quod Evangelium est contra Luciferum qui dicit : ponam sedem meam in dexteram aquilonis.

Secundum est Credo qui dicitur et signat fidem quam debemus portare in corde, et profiteri ore, quia ut ait Apostolus : Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Postea sequuntur ea quae respiciunt Christi passionem quae durant ab Offertorio usque ad Agnus Dei exclusive.

Quarto sequuntur ea quae respiciunt Christi resurrectionem, et durant ab Agnus Dei usque ad Ite Missa est exclusive.

Ultimo ponitur in Missa illud quod respicit Christi Ascensionem ubi dicitur : Ite Missa est quasi dicat sacerdos vel Diaconus : Ite quia hostia missa est in caelum, iuxta illud : assumptus est in caelum. Chorus autem respondens Deo gratias repraesentat Apostolos regressos in Ierusalem cum gaudio magno.

 

Ad argumentum principale dico quod quamvis sit licitum Deo in omni loco servire, tamen non in hoc servitio, nisi in loco consecrato, ut notatur pulchre De consecr. dist. I c. Unicuique fidelium.