Distinctio V — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio V

DISTINCTIO V

Post hoc sciendum...

 

Circa istam Dist. 5 et ultimam partem Dist. praeced quaero istas quaestiones.

Primo : Utrum iustificati teneantur baptizari.

Secundo : Utrum soli sacerdotes possint baptizare.

Tertio : Utrum mali sacerdotes possint baptizare et conferre Baptismum.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur.

Videtur quod iustificati non tenentur baptizari, quia de Apostolis non legimus, nec de Beata Virgine quod fuerunt baptizati.

 

Contra.

Ioan. 3 : Nisi quis renatus fuerit etc.

 

In illa quaestione sunt duo articuli.

Primus est si iustificati tenentur baptizari.

Secundus est si omnes baptizati aequaliter recipiunt effectum Baptismi.

 

Quantum ad primum, scilicet si iustificati tenentur baptizari, dico quod sic, quia lex universaliter promulgata omnes obligat, nisi fiat in eo alicuius personae exceptio, ut notatur Extra. de constitutionibus, c. canonum statuta ; sed lex de Baptismo est universaliter promulgata Matth. ult. et Ioan 3, nec est ibi alicuius personae exceptio ; ergo.

Praeterea, quilibet viator tenetur esse membrum militantis Ecclesiae non solum in notitia divina, sed etiam in notitia ipsius Ecclesiae ; sed primum fundamentum unde quis dicitur esse membrum militantis Ecclesiae est Baptismus ; igitur.

Ultimo sic : qui potest ex facili actu magnam gratiam acquirere, et negligit actum illum, videtur gratiam contemnere, vel saltem videtur illam non appreciari quanta ipsa est appreciabilis ; sed ille qui non est baptizatus quantumcunque sit iustificatus, potest per actum facilem, sicut est Baptismus, magnam gratiam acquirere, quia quantumcunque perfecto de lege communi accedente ad Baptismum augetur gratia, et si huiusmodi iustificatus sic neglexerit, videtur gratiam contemnere.

 

De secundo articulo, dicitur uno modo quod ad Baptismum triplex effectus sequitur, scilicet characteris impressio, gratice infusio, et fomitis repressio ; sed constat quod in omnibus baptizatis non aeque remittitur fomes ; igitur non omnes aequaliter recipiunt huiusmodi effectum Baptismi.

Sed illud dictum, quod fomes peccati remittitur in Baptismo, potest dupliciter intelligi : uno modo formaliter, alio modo quantum ad effectum fomitis qui est inclinare animam coniunctam corpori ad peccatum. Et prior intellectus est falsus, quia quando inter aliqua non est formalis repugnantia, unum formaliter non tollit aliud. Maior patet : minor probatur, quia cum gratia sit in anima, fomes autem in carne, quae sunt diversa subiecta, non possunt formaliter repugnare.

Secundus intellectus verus est, et ponitur exemplum de lapillo alligato alis aquilae ; quantumcunque crescat virtus motiva aquilae, gravitas lapilli in se non minuitur, quia ista formaliter non repugnant ; sed bene minuitur quantum ad effectum, quia quantum virtus aquilae plus cresceret, tantum gravitas illa volatum aquilae minus impediret.

 

Dicitur igitur ad hunc articulum quod quoad Baptismum sequitur triplex effectus, ut scilicet dictum est, characteris impressio, gratiae infusio et fomitis repressio.

Quantum ad primum, omnes aequaliter recipiunt effectum Baptismi, quia sive character ponatur forma absoluta sive respectiva, ut infra videbitur, omnes aequaliter habent characterem.

Quantum ad alium effectum qui est fomitis repressio, patet quod in omnibus non aequaliter reprimitur fomes, sicut statim exponetur.

Sed quantum ad alium effectum qui est gratiae infusio, oportet distinguere, quia ibi tria concurrunt, scilicet Deus ut causa principalis, Christus ut causa meritoria, et homo baptizatus ut materia receptiva gratiae.

Primo modo, de potentia Dei ordinata omnes aequaliter recipiunt effectum Baptismi, quia illi signo sensibili Deus ex parte sua semper aequaliter assistit ; per hoc autem quod Deus assistit sacramentis, sacramenta efficiunt quod figurant, ut in superioribus tactum est.

Secundo modo, scilicet inquantum Christus est causa meritoria non omnes accipiunt aequaliter effectum Baptismi quantum ad efficaciam, omnes tamen recipiunt effectum Baptismi quantum ad sufficientiam, sicut ponit Magister in simili Lib. 3 ubi quaerit si passio Christi meruit omnibus salutem, et dicit quod sic quantum ad sufficientiam, sed non quantum ad efficaciam. Sic etiam potest Christus ad maiorem gratiam se offere pro praedestinatis quam pro non praedestinatis.

Tertio modo, scilicet quantum ad recipientes, dico quod recipientes Baptismum, aut sunt parvuli, et sic aequaliter recipiunt, nisi forte ibi concurreret fides parentum et aliorum, sicut innuit glossa Matth. 9 super illo verbo : Videns Iesus fidem illorum. Ait enim glossa sic : tantum valuit apud Deum fides aliena, ut intus et extra sanaret hominem, homo autem non sanatur intus nisi per gratiam. Aut sunt adulti et sic venientes cum maiori devotione maiorem gratiam recipiunt, iuxta regulam vulgatam : actus activorum sunt in patiente praedisposito.

 

Ad argumentum principale dico quod quaedam glossa super illo verbo Ioan. 13 qui lotus est non indiget etc., dicere videtur quod Apostoli fuerunt baptizati ; et hoc rationabile videtur, quia Christus fecit eos Sacerdotes, sed ordo sacerdotii praesupponit Baptismum ut Extra. de Praesbytero non baptizato cap. Veniens. De Virgine Maria dicitur vel quod fuit baptizata, vel quod fuit singulariter privilegiata, quia in conceptione Filii Dei habuit totam gratiam ad quam Deus illam ordinavit ; ergo, etc.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod soli sacerdotes possint baptizare, quia solis sacerdotibus traditur potestas dimittenda peccata, Ioan. 20 ; sed in Baptismo remittuntur peccata ; ergo.

 

Contra.

De Consecrat, dist. 4. c. Romanus Pontifex, dicitur ibi quod Spiritus Sanctus subministrat gratiam, etiam si paganus sit qui baptizat.

 

Ad quaestionem dico tres conclusiones.

Prima conclusio est quod congruum est solum viatorem baptizare.

Secunda conclusio est quod congruum est inter viatores solum sacerdotes baptizare.

Tertia conclusio est quod in necessitatis articulo quilibet homo potest baptizare.

 

Prima conclusio probatur sic : tum quia Christus instituit sacramentum Baptismi, et fuit homo. Tum quia in sacramento Baptismi est aliquid sensibile et aliquid spirituale, et per consequens magis competit utenti sensu et intellectu quam naturae purae intellectuali. Tum etiam quia post susceptionem Baptismi baptizatus adscribitur ut membrum Ecclesiae militantis ; igitur est congruum hoc fieri per aliquem de Ecclesia militante.

Secunda conclusio probatur quia baptizatus recipitur per Baptismum in collegium Ecclesiae militantis ; sed receptio alicuius in aliquod collegium pertinet ad praesidentes et auctoritatem habentes in collegio, tales autem sunt sacerdotes et episcopi et alii superiores praelati ; ergo.

Tertia conclusio probatur sic : Tabula contra naufragium tempore naufragii potest a quolibet non impedito ministrari ; sed Baptismus est talis tabula ; ergo tempore naufragii, puta in necessitatis articulo, potest a quolibet non impedito ministrari. Voco autem ministrum non impeditum illum qui non est mancus sed habet potentiam motivam ad ministrandum, et illum qui non est mutus sed habet linguam verbis exterioribus expressivam, et illum qui non est amens sed habet discretionem et intentionem facti determinatam intendens facere quod facit Ecclesia.

 

Sed diceret aliquis : Igitur angelus in assumpto corpore secundum ista potest baptizare, quia potest habere omnia praedicta. Dico quod si illud faceret angelus bonus, esset verum Baptisma, sicut legimus de S. Christina quam baptizavit angelus in lacu Vulsino. Si autem est malus angelus et faceret ex praecepto divino, adhuc esset verum Baptisma. Sed quando occurrit talis casus, sicut dicit Bonaventura q.I huius Dist. esset divina revelatio expectanda, tum quia Deus non administrat sacramenta per exclusos finaliter a salute, tum quia ille minister semper intendit ad fraudem, tum quia adversatur Ecclesiae, et sic intendit facere oppositum eius quod intendit Ecclesia.

 

Ad argumentum in oppositum dicendum quod solus sacerdos potest dimittere peccata ad modum iudicis et arbitri, quae remittuntur in poenitentia ; sed in Baptismo remittuntur peccata virtute Sacramenti absque arbitrio vel iudicio.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod mali sacerdotes non possunt baptizare seu conferre Baptismum, quia membrum aridum non potest esse causa influendi vitam in aliud membrum ; sed malus sacerdos est membrum aridum Ecclesiae ; ergo non potest alteri vitam seu gratiam conferre.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

Ad istam quaestionem patet ex dictis in 3 Conclus. praec. quaest. Quilibet enim sacerdos qui habet conditiones ibi positas intendens facere quod Ecclesia facit, quantumcunque sit malus, vere baptizat. Et hoc probat Magister per multas auctoritates in littera maxime Augustini dicentis : Baptismus est talis qualis est ille in cuius potestate datur, non qualis est ille per cuius ministerium datur.

Item, idem Augustinus dicit : Ego, inquit, dico et nos dicimus omnes, quia iustos oportet esse tanti iudicis ministros per quos baptizatur sicut ministri iusti si volunt, si autem nolunt esse iusti securum me facit Magister meus de quo Spiritus Sanctus dicit : hic est qui baptizat.

 

Sed diceres : Nunquid recipiens Baptismum scienter a tali Sacerdote malo peccat mortaliter.

Respondeo quod malus minister aut est praecisus totaliter ab Ecclesia vel ad tempus, aut non praecisus, et in utroque membro potest esse dubium.

 

De primo autem sunt duo modi dicendi oppositi. Unus dicit quod tenetur quis a tali ministro recipere Baptismum si non potest habere alium ministrum, quia Baptismus est sacramentum necessitatis. Alius modus dicit quod non debet recipere Baptismum, et si recipit a tali ministro mortaliter peccat. Et hoc declaratur sic : quia baptizandus aut est adultus aut est parvulus. Si adultus sufficit baptismus flaminis quando non potest habere baptismum fluminis. Si autem baptizandus sit parvulus, habens parvulum baptizet eum si non potest habere alium magis idoneum, quia cum praeciso non licet sibi comunicare pro parvulo suo.

Sed contra illud, quia praeceptum superioris, plus obligat quam praeceptum inferioris ; sed Deus praecepit Baptismum suscipi, Ecclesia autem prohibet communicare cum praeciso ; igitur magis est obediendum praecepto divino quam Ecclesiae in illo casu.

Praeterea plus tenetur excommunicatus vitare alium quam alius vitare eum, quia praeceptum de vitando non imponitur alicui nisi propter se, praecisus autem in casu isto non tenetur vitare alium immo tenetur non vitare. Quia si talis praecisus sciret parvulum aliquem non baptizatum statim mori debere tenetur eum baptizare necessario ne moreretur in anima ; ergo si praecisus in tali casu non tenetur vitare alium, nec e converso aliua tenetur vitare ipsum.

Dicitur igitur quod adulto licet recipere Baptismum a praeciso si alius minister haberi non potest, et hoc quidem videtur haberi ab Augustino De Bapt. contra Donatistas lib. 6. Potest etiam forte non recipere, quia Baptismus flaminis sufficeret sibi propter reverentiam Ecclesiae talem vitare praecipientis. Pensatis tamen omnibus, melius dicitur quod a tali recipiat quam quod ex hac vita sine baptismo discederet. Quantum ad parvulum, si nullus potest haberi minister nisi praecisus, et immineat periculum mortis, tenetur necessario ille offerre parvulum suum praeciso ; nimis enim durum esset quod teneretur parvulum suum perpetuae dannationi exponere cum posset habere aliquem qui parvulum suum baptizaret.

 

Quantum ad secundum membrum distinctionis, scilicet de malo non praeciso ab Ecclesia qualis est ille qui est occulte malus, dicitur quod debet quis recipere Baptismum a tali ministro, quia propter peccatum quod non est notorium, non debet quis in actibus notoriis vitare proximum.

Si autem esset publice vel notorie malus huiusmodi minister, tunc aut incumbit sibi dispensare sacramentum Baptismi, ut puta quia est curatus aut parochialis sacerdos, aut non incumbit sibi ex officio baptizare. Si primo modo, non peccat qui recipit Baptismum pro se vel pro alio parvulo suo. Si secundo modo, et posset habere aliquem cui non incumbit ex officio baptizare, aut est aeque malus, aut melior. Si melior, peccat ille qui recipit ab alio. Si autem est aeque malus, debet recipere Baptismum a suo curato.

 

Ad argumentum principale, dicitur quod non est simile in proposito de membris corporis naturalis et de membris corporis mystici, quia in corpore naturali est una vita numero in omnibus membris, et participatur ab eis quodam ordine, quia primo est in corde, secundo in aliis membris propinquioribus. Sed in corpore mystico non est una vita numero nec illa vita per prius est in hoc membro quam illo, nisi quantum ad gradum ministrandi.