Distinctio XXXIV-XXXV — Livre IV — Pierre d'Aquilée
Pierre d'Aquilée - Livre IV
DISTINCTIONES XXXIV ET XXXV
Nunc superest attendere...
Circa Distinct. 34 et 33 quaeruntur tres quaestiones.
Prima : Utrum licitum fuerit in lege mosaica viro repudiare uxorem.
Secunda : Utrum impotentia coeundi impediat matrimonium.
Tertia : Utrum, adulterium cum aliqua vivente marito impediat matrimonium cum eadem post mortem mariti sui.
QUAESTIO I
Ad primam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod licitum fuit viro repudiare uxorem suam in lege mosaica, quia in lege Deut. 24 : Si acceperit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem, scribat ei libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet eam in domo sua.
Contra.
Nunquam licuit mulieri repudiare virum ; igitur nec e converso. Probatio consequentia, quia vir et mulier quantum ad ea quae sunt coniugii pares iudicantur.
Ad evidentiam huius quaestionis oportet aliquid de libelli repudii formatione praemittere et consequenter quaestioni respondere. Praemittitur autem hoc de forma libelli repudii, quia in libello illo, secundum Hieronymum, erit talis scriptura, praemitto quod nunquam conveniant secum, et habebit mulier ex permissione legis potestatem quod possit alteri copulari. Si autem alteri copulabatur non poterat redire ad primum. Et sic quaedam erant hic permissiva, quaedam recordativa, quaedam privativa, licet secundum aliquos ista dici possent punitiva. Permissiva erant quia vir poterat uxorem repudiare, et ipsa repudiata poterat cum alio contrahere. Recordativa erant scriptura libelli. Privativa erant, quia si repudiata cum alio contraxisset non poterat ad primum redire.
His praemissis, sunt tria videnda.
Primo, si ista repudiatio erat licita.
Secundo, quomodo erat permissa.
Tertio, qualiter non erat communis illa repudiatio, ut sicut vir poterat repudiare uxorem, sic e converso, etc.
Quantum ad primum dicitur tripliciter.
Primo, quod ista repudiatio erat illicita. Patet auctoritate Christi reprobantis eam. Matth. 19 ait enim sic : Dico vobis quod quicumque dimiserit uxorem excepta causa fornicationis moechatur.
Secundo, per rationem Christi, ibid. : Deus, inquit, a principio coniunxit masculum et feminam matrimonialiter. Ideo quos Deus coniunxit homo non separet.
Tertio, per responsionem ipsius Christi ad quaestionem pharisaeorum. Cum enim illi obicerent : Quid ergo mandavit Moyses dare libellum repudii et dimittere, ait illis : ad duritiam cordis vestri permisit Moyses dimittere uxores vestras ; ab initio autem non fuit sic.
Quarto, Extra. de divortiis cap. Gaudemus, dicitur quod repudiationem uxoris veritas in Evangelio reprobavit.
Alia opinio dicit totaliter oppositum, quod repudiatio licita fuit pro tempore legis Moysi. Quod probant sic, quia Moyses promulgavit legem Dei, et ideo quos ipse coniunxit etiam Deus coniunxit, et quos ipse separavit, Deus separavit, quia non est verisimile quod lator legis divinae promulgaverit aliquid in ea illicitum.
Secundo sic : ut ait Augustinus in quadam Epist. ad Hieron. : si ad sacras Scripturas admissa fuerint officiosa mendacia, quid in eis remanebit auctoritatis et soliditatis ; quasi diceret : nihil, quia qua ratione fuerit admissum unum, pari ratione aliud ; ergo a simili, si in lege permissum fuit unum illicitum, pari ratione aliud illicitum.
Tertio sic : lex iusta ut sic non debet dare occasionem peccandi mortaliter ; sed ista concessio videbatur directe occasio Iudaeis dimittendi uxores, et per consequens peccandi mortaliter ; ergo vel ista concessio non est peccatum mortale, vel lex non est iusta.
Tertio modo dicitur quod repudium uxoris nunquam fuit licitum ut fieret sine culpa, fuit tamen licitum ut fieret sine poena. Unde aliquid licere alicui potest esse duplici de causa. Primo, quia illi non obviat iuris rectitudo ; et hoc modo non licuit repudiare uxorem. Aut quia non obviat iuris punitio, et hoc modo licuit repudiare uxorem.
Sed rationes secundae opinionis infringunt primam et tertiam opinionem. De prima patet, quia illa ponit quod repudium sit illicitum, et secunda ponit quod sit licitum. De tertia patet quia ponit quod repudium nunquam fuit licitum, ita quod fieret sine culpa. Haec, inquam, non possunt stare, tum quia legislator divinae legis non posuit in ea aliquid illicitum ; tum quia qua ratione unum illicitum, eadem ratione aliud illicitum ; tum quia iusta lex non dat alicui occasionem peccandi ut arguebat secunda opinio.
Teneo ergo quod repudium sit licitum non simpliciter, sed pro tempore, et sic Deus dispensabat cum illa gente in repudio ad vitandum malum homicidii.
Ex quo patet ad secundum articulum qualiter repudium sit permissum, quia Moyses ad vitandum malum homicidii repudium non prohibuit sed permisit. Et notandum quod permissio fit quadrupliciter.
Primo, per privationem praeceptionis, et sic Apostolus permisit virginibus nubere.
Secundo, per privationem prohibitionis, et sic venialia dicuntur permissa.
Tertio, per privationem punitionis.
Quarto, per privationem cohabitationis, et istis duobus ultimis modis repudium est permissum, quia non puniebatur nec prohibebatur.
Ad rationes autem primae opinionis :
Ad primam quando dicitur : quicumque dimiserit uxorem suam, etc., dico quod Christus loquitur pro tempore legis gratiae non pro tempore legis mosaicae.
Ad rationem quam adducit, quod scilicet Deus a principio masculum et feminam matrimonialiter coniunxit, dico quod Christus loquitur pro tempore legis naturae ; et in hoc sufficienter reprehendit pharisaeos qui non servabant matrimonium sicut erat in lege naturae.
Ad aliud quod adducit : per duritiam cordis vestri permisit Moyses etc., iam patet quomodo accipitur ibi permissio.
Ad aliud, de divortiis cap. Gaudemus, ubi dicitur quod repudium veritas in Evangelio reprobavit, dico quod illud capitulum loquitur quod Christus reprobavit pro tempore legis suae.
De tertio principali, scilicet qualiter non erant pares viri et mulieres in dando libellum repudii, ut mulier possit repudiare virum sicut e converso ; dico quod in tribus vir et mulier in lege non erant pares, scilicet in lege repudii, in lege zelotipiae, in lege actionis stupri ; quorum ratio est propter dignitatem naturae, propter reatum culpae et propter robur sexus. Propter dignitatem naturae non sunt iudicandi pares in lege zelotipiae, est enim vir dignior quam mulier. Propter reatum culpae non sunt iudicandi pares in lege actionis stupri, sicut clare dicit glossa super legem praedictam quae habetur Deut. 22. Propter robur sexus virilis non iudicantur pares in libello repudii, cum in mulieribus sit maior pronitas permissive ad repudiandum viros. Et ex hoc patet ad argumentum principale.
QUAESTIO II
Ad secundam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod impotentia coeundi non impediat matrimonium, quia hoc non esset nisi pro eo quod contrahendo obligat se ad actum illum ; sed hoc est falsum, quia potest contrahere cum voluntate statim intrandi religionem ; ergo.
Contra.
Extra. De frig. et malef. c. ult.
Ad istam quaestionem dico duo.
Primo praemittam aliquas distinctiones.
Secundo eliciam aliquas conclusiones. Distinctiones autem sunt istae, quia impotentia coeundi alia est naturalis, alia accidentalis ; item alia praecedens, alia sequens matrimonium consumatum ; item alia perpetua, alia ad tempus. Tunc breviter dico tres conclusiones.
Prima est quod omnis impotentia simpliciter et perpetua cui scilicet subveniri non potest per naturam vel artem, si praecedat matrimonium simpliciter impedit matrimonium contrahendum et dirimit contractum. Ista conclusio probatur tripliciter.
Primo sic : iste contractus est datio potestatis corporum ad talem actum si petatur ; sed iste nullam potestatem ad talem actum habet ; igitur nihil tale potest dare, et per consequens nec contrahere.
Secundo sic : in contractu isto homo obligat se ad actum si petatur ; sed actus est sibi impossibilis etiam si petatur, igitur obligat se ad impossibile. Obligatio autem ad impossibile nulla est ex lege divina ; igitur lex divina non approbat talem obligationem ; igitur nulla est.
Tertio sic : persona alia intendit commutare potestatem corporis sui pro potestate alterius ; igitur credit alium posse commutare e converso ; sed non potest, quia habet impedimentum perpetuum ; igitur hoc est error pertinens ad aliquid quod est per se requisitum ad contractum. Talis autem error facit contractum nullum, ut supra dictum est ; ergo.
Secunda conclusio est quod impotentia sequens matrimonium consumatum, quantumcunque sit perpetuum non impedit matrimonium. Cuius ratio est quia iam potestas est tradita, et ille cui fuit tradita intravit in possessionem ; igitur non potest revocari propter impedimentum aliquod superveniens.
Sed quid si impedimentum illud concurrat post matrimonium ratum non tamen consumatum, nunquid tale impedimentum impedit contractum matrimonii ?
Ad hoc dicitur quod sic, quia ut habetur 33 q. 2 c. 1. Coniugium confirmatur officio, sed antequam confirmetur impossibilitas officii solvit vinculum.
Contra.
Per matrimonium ratum est data potestas corporum ; igitur si impeditur usus, non propter hoc tollitur ratio praecedens.
Responsio, quod in matrimonio rato est data potestas corporum in habitudine ad actum illum si petatur ille, et ideo dicit canon quod impossibilitas officii solvit vinculum.
Tertia conclusio est quod impotentia ad illum actum cui subveniri potest per naturam vel per artem, sive sit frigiditas sive maleficium sive arctatio non impedit matrimonium. Sed quomodo innotescat quando impotentia non est perpetua sed ad tempus, et illi potest subveniri, habetur Extra. de frig. et malef. c. Laudabilem. Debent enim per triennium simul habitare et dare operam illi actui ; quod si postea reclamant tanquam impotentes ad illum actum debent iurare cum septima manu. Decipitur tamen circa hoc aliquando Ecclesia, et cum constat de deceptione, iubet eos quos separaverat ad priora vota redire.
Ad argumentum in contrarium dico quod obligat se ad actum si petatur saltem pro aliquo tempore determinato, sed infra aliquod tempus non oportet reddere istum actum si velit intrare religionem. Non sic de illo qui habet impedimentum perpetuum, quia non potest se obligare ad actum pro quocunque tempore, si est impedimentum perpetuum ; sola autem impotentia perpetua impedit matrimonium, ut dictum est in 1 Concl., huius quaestionis.
QUAESTIO III
Ad tertiam quaestionem sic proceditur :
Videtur quod adulterari cum muliere vivente marito non impediat matrimonium cum eadem post mortem mariti sui, quia David adulteratus est cum Bethsabea, et postea interfecto viro eius, contraxit cum ea matrimonium ; ergo.
Contra.
13 quaest. 1 cap. Illud.
Ad evidentiam huius quaestionis praemitto quod tria sunt crimina, quae unita vel separata videntur facere difficultatem circa matrimonium contrahendum, sicut colligitur ex diversis capitulis Extra. De eo qui duxit in matrimonium, quam polluit per adulterium. Sunt autem haec tria crimina, scilicet adulterium, machinatio in mortem legitimi coniugis, fidei datio vel contractus de facto cum adultera.
His praemissis dico quatuor per ordinem ad quaestionem.
Primo, quod fidei datio per se non impedit matrimonium contrahendum post mortem viri. Illud habetur in rubrica praedicta c. ult. ubi dicitur quod si quis uxore vivente fide data promisit se illam ducturum, vel cum ipsa de facto contraxit, si nihil aliud impedimenti fuerit non est matrimonium dirimendum, quod cum ea contraxit post uxoris obitum.
Secundo dico quod fidei datio interveniente adulterio impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum. Istud habetur ibid. eodem cap. sequitur enim ibi : tolerari non debet si prius vel post, supple : fidem datam, dum vixit uxor, illam adulterio polluisset. Istud autem intelligendum est cum ambo sint conscii quod iste actus est adulterium, quia si vir tantum esset conscius et mulier inscia, puta quia nescivit eum habere uxorem, tunc ad petitionem viri non esset divortium celebrandum, ut habetur in eadem rubrica c. 1.
Tertio dico quod ubi adulter vel adultera machinatur in mortem legitimi coniugis, ibi impedit matrimonium et dirimit iam contractum. Istud patet in cap. praeallegato, et Extra. de conversione infidelium, c. Laudabilem.
Quarto dico quod ubi adulter vel adultera non dederunt sibi fidem de matrimonio contrahendo, nec alter eorum in mortem legitimi coniugis est machinatus, matrimonium inter eos potest legitime contrahi, ut habetur Extra. in supradicta rubrica, c. Significasti. Ratio autem secundae et tertiae conclusionis non est nisi statutum Ecclesiae quae illegitimat huiusmodi personas ad contrahendum.
Sed si quaeras rationem moventem Ecclesiam ad sic ordinandum, dico quod est repressio adulterii et homicidii quae frequenter acciderent si huiusmodi personae possent contrahere.
Ad argumentum in contrarium dico quod non fuit lex ista statuta pro tempore illo.
