Distinctio XV — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XV

DISTINCTIO XV

Et sicut praedictis...

 

Circa istam Dist. 15 quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum quilibet peccato actuali mortali correspondeat satisfactio propria.

Secundo : Utrum quicunque abstulit et retinet rem alienam teneatur illam restituere, ita quod non posset vere poenitere absque tali restitutione.

Tertio : Utrum damnificans alium in bonis corporis vel animae teneatur restituere ad hoc quod vere possit poenitere.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod cuilibet peccato mortali non correspondeat satisfactio propria, quia tunc posset fieri satisfactio pro uno peccato alio remanente.

 

Contra.

Apoc. 18 dicitur : Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum ; igitur cuilibet peccato actuali correspondet satisfactio propria.

 

Sub illa quaestione, licet distinguatur de satisfatione sumpta generaliter et proprie, non tamen oportet tantum diffundere sermonem, ideo oportet breviter primo videre quid sit vel quae sit ratio nominis in satisfactione. Secundo, an sit homini possibilis talis satisfactio. Tertio, in quibus consistit. Quarto, an cuilibet peccato correspondeat propria satisfactio vel afflictio. Quinto, an una satisfactio possit ab alia separari.

 

De primo dico quod satisfactio est redditio voluntaria aequivalentis alias indebiti.

Primo, scilicet redditio, patet, quia non est absoluta datio, nam hoc quod est satisfactio dicit commensurationem ad aliud praecedens correspondens.

Item dicitur voluntaria, quia si esset involuntaria iam non esset satisfactio sed satispassio.

Item dicitur aequivalentis, et hoc importat illa particula satis.

Item dicitur quarto alias indebiti, quia si esset alias debitum non satisfaceret pro isto, nam non esset correspondens isti secundum iustitiam, sed alteri.

 

De secundo, dicitur secundum unam opinionem quod non est possibile homini satisfacere Deo quem offendit per peccatum, quia per peccatum aufertur honor Deo debitus ; sed nihil aequivalens honori eius potest sibi a nobis reddi ; igitur.

Item peccatum mortale est infinitum malum ; sed a nobis nihil potest reddi nisi bonum finitum, quod non est aequi valens ; igitur.

Item quidquid possumus sibi impendere obsequii et honoris, totum est ei debitum ratione creationis et gubernationis et redemptionis ; igitur nihil possumus sibi impendere quod non sit sibi debitum.

Dicit ergo illa opinio quod in virtute passionis Christi potest peccator satisfacere de peccato, quia illa passio intantum acceptatur a Deo, ut in virtute eius acceptatur ista satisfactio quae secundum se accepta non posset esse satisfactio.

 

Si autem opinio ista intelligat de potentia Dei absoluta, quod non posset acceptare aliquem actum poenitentis tanquam satisfactionem iustam pro peccato, nisi inquantum coniungitur merito passionis Christi, falsum est, quia possibile fuit Filium Dei non fuisse incarnatum, nec per consequens passum, et cum hoc possibile fuisset Deum perduxisse praedestinatum ad beatitudinem ; igitur possibile fuit tunc poenitentem satisfacere.

Confirmatur per Augustinum 13 De Trin. c. 4 : Fuit quidem et alius modus nostrae redemptionis possibilis quam per incarnationem et passionem, sed nullus nostrae miseriae sanandae convenientior fuit.

Item, passio Christi non delet culpam nostram, nisi ut est causa meritoria, et per consequens ut secunda causa in genere causae efficientis ; sed quidquid potest Deus per secundam causam efficientem, potest immediate. ; ergo sine illa potest iuste remittere culpam.

 

Quantum ad istum articulum est unus alius modus dicendi quem teneo, quod de potentia sua absoluta potest dare peccatori post attritionem, tamquam post dispositionem congruam et meritum de congruo, gratiam per quam motus eius fieret contritio, et sic per satisfactionem dimitteret peccatum, quia per actum illum redderetur aequivalens illi bono quod abstulit per peccatum.

Posset etiam ille actus alias esse indebitus, quia licet quidquid possumus teneamur Deo, tamen ipse Deus ex misericordia sua noluit nos regulariter obligari nisi ad decalogum, et sic potest homo aliqua opera supererogationis exercere quae alias sibi essent indebita, et tunc salvaretur tota ratio satisfactionis.

 

De tertio articulo, in quibus consistat ratio satisfactionis, dico quod magis consistit in actibus poenalibus quam non poenalibus. Et hoc est quod dicit Augustinus De vera et falsa poenitentia. Sunt, inquit, digni fructus virtutum qui non sufficiuntur poenitentibus, poenitentia enim graviores fructus postulat, ut dolore et gemitibus mortuus vitam impetret. Isti autem actus poenales reducuntur ad actus interiores quae sunt displicentia et tristitia de peccato, et ad actus exteriores qui sunt confessio, verecundia, satisfactio per ieiunium et orationem et eleemosynarum elargitionem et similium.

 

De quarto, an alicui peccato correspondeat propria poena, dico quod si intelligitur de proprio secundum speciem vel secundum numerum, dicitur quod non, quia eadem satisfactio secundum speciem vel etiam secundum numerum potest correspondere huic peccato et illi. Quod secundum speciem patet, quia contritio potest correspondere illi vel illi. Quod etiam secundum numerum patet, quia contritio de pluribus in generali potest correspondere una illis pluribus.

 

Consequenter dico quod possunt esse plures satifactiones totales vel partiales correspondentes uni peccato. Totales quidem, quia non est peccatum quod non posset remitti per solam contritionem, et tunc illa sola est totalis satisfactio. Potest etiam remitti per contritionem remissam et per alias poenas supplentes imperfectionem contritionis. Contritio autem intensa ex una parte, et ipsamet remissa cum aliquibus poenis ex alia parte differunt specie, licet sint aequivalentes in acceptatione divina.

 

De quinto articulo, an possit peccator satisfacere de uno peccato sine alio, dico quod satisfactio quatuor respicit, scilicet Deum, Ecclesiam, proximum et seipsum. Ut aspicit Deum, includit contritionem ; ut aspicit Ecclesiam, sic includit confessionem ; ut aspicit proximum, sic includit restitutionem ; ut aspicit seipsum, idest restituentem, sic includit carnis macerationem et orationem vel aliam poenitentiam. Primo modo, potest aliquis conteri de uno peccato actualiter, licet non conteratur de alio peccato actualiter sed solum habitualiter, quia sicut non est necessarium intellectum simul considerare hoc et illud peccatum, ita non est necessarium voluntatem simul poenitere actualiter de hoc peccato et de illo ; Similiter quarto modo potest quis per ieiunium et non per orationem vel peregrinationem satisfacere. Secundo modo non potest peccator satisfacere de uno peccato in confessione alio retento nisi hoc esset ex oblivione. Tertio modo, scilicet si potest satisfacere sine restitutione, de hoc patebit in aliis quaestionibus.

Et ex dictis patet ad argumentum principale.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod aliquis possit vere poenitere absque hoc quod restituat rem quam detinet alienam, quia nullus tenetur ad impossibile ; sed quandoque est impossibile restituere alienum illi cuius est, sicut quando nescitur cuius est ; ergo.

 

Contra.

Augustinus dicit : non remittitur peccatun nisi restituatur ablatum.

 

In ista quaestione sunt duo videnda.

Primo, quando rerum dominia sunt distincta.

Secundo, principale quaesitum.

 

Quantum ad primum dico quatuor conclusiones.

Prima, quod de lege naturae omnia sunt communia.

Secunda, quod post lapsum omnia sunt distincta.

Tertia, quod illa distinctio non est a lege naturae vel divina.

Quarta, quod illa distinctio est a lege positiva scripta seu data a patre vel principe.

 

Prima conclusio patet in Decretis dist. I c.1 : Iure naturae omnia sunt communia.

Item ad hoc Augustinus super Ioan. ut patet Decret. dis. 7. c. Quo iure : Quo iure defendis villas Ecclesiae, divino vel humano ? Non divino, nam iure divino Domini est terra et plenitudo eius ; iure autem humano dicitur, haec domus mea, hic servus meus.

Item probatur ratione, quia lex naturae est secundum statum innocentiae ; sed in statu innocentiae omnia erant communia, tum propter pacificam conversationem, tum propter necessariam sustentationem ; ergo.

 

Secunda conclusio patet. Status enim innocentiae est alius a statu naturae lapsae ; sed in primo statu erat pacifica conversatio, in secundo autem non ; igitur in hoc secundo statu scilicet naturae lapsae removendum est, prout est possibile, quidquid tollit pacificam conversationem hominum. Sed si non essent rerum dominia distincta, quilibet vellet totum occupare, et sic tolleretur pacifica conversatio ; ergo post lapsum debuerunt dominia esse distincta. Hinc Aristoteles 3 Politic. vituperat politiam Socratis ponentis omnibus omnia esse communia.

 

Tertia conclusio patet, quia ista distinctio non est per legem divinam, sicut patet per illud Augustini introductum ; quo iure etc. Nec est per legem naturae, quia lex naturae non determinat opposita, sed lex naturae in natura humana determinavit quod omnia essent communia.

 

Quarta conclusio est quod illa distinctio est a lege scripta vel data a patre vel principe. Patet ; nam post diluvium Noe distinxit a filiis suis terram quam singuli occupaverunt pro se et filiis suis ; vel ipsi de communi concordia diviserunt inter se terras, sicut legitur in Genesi de Abraham et Loth ; vel lex aliqua promulgata est a patre vel aliquo electo ab eis in principem, ab aliqua communitate cui ipsa communitas commisit illam auctoritatem, quae lex fuit vel esse potuit quod res non occupata esset primo occupantis, et tunc diviserunt se, et unus occupavit unam plagam et alius aliam.

 

De secundo articulo, dico quod sicut auferre alienum est peccatum mortale, ita retinere aliena invito domino est peccatum mortale. Et tunc sunt quatuor videnda.

Primo, quis tenetur restituere.

Secundo, quid tenetur restituere.

Tertio, cui tenetur restituere.

Quarto, quando tenetur restituere.

 

De primo, scilicet quis tenetur restituere, patet in his versibus :

Iussio, consilium, consensus, palpo, recursus

Participans, mutus, non obstans, non manifestans.

 

De secundo, scilicet quid tenetur restituere, dico quo non solum tenetur restituere rem ablatam vel usum rei, sed etiam ad interesse et fructum perceptum de re si res esset fructifera, sed non fructum qui provenit ex industria illius qui utitur illa re. Ex quo sequitur quod lucrum acquisitum ex pecunia foenorata non tenetur reddere, alioquin qui recipit posset iuste esse usurarius, quia recipere fructum provenientem de sua pecunia per industriam alterius est facere usuram ; et istud est quod magis homines posset inducere ad usuram, quia lucrantes de usuris, illud quod quis lucratur non tenetur restituere, immo illud suum est, quia per suam industriam acquisitum erat ; alienum autem restituendum est.

De tertio, scilicet cui tenetur restituere, dico quod damnificato, si tamen sit possibile, possibile inquam, ut si novit eum et habet eum praesentem, vel habere potest, ut sibi mittatur sine maiori incommodo, quam illud quod mittendum est, esset utile ei cui mitteretur.

De quarto, scilicet quando tenetur restituere, dico quod non licet aliquo tempore detinere alienum invito domino, sed in casibus quandoque licet differre restitutionem [exteriorem], posita tamen iam interiori, scilicet voluntate restituendi cum occurrent circumstantiae opportunae. Illi autem casus non possunt modo particulariter explicari, quia circumstantiae notari debent, cum quicunque vellet restitutionem sibi non fieri in praeiudicium communitatis, vel in diffamiam restituentis et huiusmodi.

 

Ad argumentum in contrarium, dicendum quod nesciens illum cui tenetur, debet dare pauperibus, etc.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod damnificans alium in bonis animae vel corporis non tenetur restituere, quia nullus tenetur ad impossibile ; sed in tali casu damnificato restitutio est impossibilis.

 

Contra.

6 q.1 cap. Ex merito : Deteriores sunt qui vitam moresque bonorum corrumpunt his qui substantias aliorum praediaque diripiunt.

 

In ista quaestione est sciendum secundum Philosophum 1 Ethic. quod bona sunt in triplici differentia, scilicet bona animae, bona corporis et bona fortunae. De bonis autem fortunae dictum est in praecedenti quaestione ; sic ergo quaeritur de bonis animae et corporis. Bona autem animae, sunt quaedam bona naturalia, quaedam bona moralia sicut est fama. Hic autem non quaeritur de bono naturali, sed de bono morali quod est fama. Et sic sunt duo videnda :

Primo, si damnificans alium in bonis corporis, tenetur ad restitutionem.

Secundo, si damnificans alium in bonis famae teneatur ad restitutionem.

 

De primo dico quo damnificans alium in corpore, aut abstulit sibi vitam, aut damnificavit eum in aliquo membro. Si primo modo, quia vitam sibi restituere non potest, tenetur sibi restitutionem facere quantum est possibile in aliquo aequivalenti ; et non solum hoc, sed si interfectus sustentabat aliquos scilicet patrem vel matrem vel propinquos, tenetur interficiens omnibus illis ad tantam restitutionem quantum illis abstulit per interfectionem occisi. Si autem damnificavit eum in aliquo membro, scilicet mutilatione enormi vel non enormi, communiter non est restitutio in Ecclesia statuta, nisi pecuniaria, et ilia debet correspondere damno non solum quod incurrit quis per mutilationem, sed etiam in expensis appositis in curatione.

 

De secundo articulo, dico quod tripliciter potest quis alium infamare.

Uno modo falsum crimen publice imponendo.

Secundo modo, verum crimen sed occultum non servato iuris ordine publice proponendo.

Tertio modo, verum crimen sed occultum, in publico sibi impositum negando, quia in hoc negans notat imponentem de calumnia.

 

In primo casu dico quod oportet restituere famam simpliciter retractando verbum suum, et quod sibi imposuit, et hoc ita in publico sicut sibi imposuit, quia alias non servaret iustitiam de reddendo proximo quod suum est.

In secundo dico quod non tenetur retractare verbum suum quod proposuit in publico, quia hoc faciendo mentiretur si illud quod proposuit fuit verum, quia non tenetur mentiri propter quodcunque bonum reddendum alteri, sed tenetur aliquo modo licito reddere famam per talia scilicet verba : non credatis eum talem esse qualem dixi vobis eum esse.

In tertio dico quod simpliciter non tenetur retractare negationem suam qua negavit in publico verum crimen sibi impositum, quia non tenetur statim quicunque in iudicio confiteri se esse reum nisi sit convictus ; tenetur tamen per quaedam verba sobria restituere famam accusanti quem indirecte notavit de calumnia, dicendo : non habeatis eum pro calumniatore, quia pie credo quod habuit bonam intentionem in proponendo.

 

Ad argumentum in contrarium patet quia restitutio facienda est eo modo quo positum est supra.