Distinctio IX — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio IX

DISTINCTIO IX

Et sicut duas sunt pes...

 

Circa istam Dist. 9 quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum sacramentum Corporis Christi possit a non ieiunis celebrari vel recipi.

Secundo : Utrum possibile sit Corpus Christi sub specie panis et vini contineri veraciter.

Tertio : Utrum existens in mortali peccato peccet mortaliter accipiendo hoc Sacramentum.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod sacramentum Corporis Christi possit a non ieiunis celebrari vel recipi, quia post coenam Christus discipulis suis pransis dedit Eucharistiam.

 

Contra.

De Consecr. dist. 2 cap. Liquido, et sumitur ab Augustino ad inquisitiones Iannuarii : Placuit Spiritui Sancto ut in honorem tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum Corpus intraret quam cibi alii.

 

In ista quaestione primo ponam unam distinctionem ; secundo respondebo ad quaestionem.

 

Quantum ad primum dico quod quadrupliciter potest quis hoc sacramentum recipere.

Primo modo, aliquis hoc sacramentum recipit nec sacramentaliter, nec spiritualiter, sicut infidelis aut perversus haereticus, de quo dicit Apostolus quod iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans, idest non discernens ab aliis cibis, Corpus Domini ; talis enim sola accidentia terit dentibus materialiter, et ideo non sumit neque sacramentaliter neque spiritualiter.

Secundo modo hoc sacramentum aliquis sumit sacramentaliter et spiritualiter sicut devotus Christianus qui conscientia iam purgata non simulata fide ad hoc sacramentum accedit, de quo loquitur Augustinus dicens : Crede et manducasti, et : non me convertes in te sed tu converteris in me.

Tertio modo aliquis sumit hoc sacramentum sacramentaliter et non spiritualiter sicut malus Christianus qui sumit Corpus Christi sed non babet conscientiam de peccato mortali iam purgatam, et de hoc loquitur Augustinus, et habetur De consecrat. dist. 2 c. 2. Quid est Christo manducare. Qui enim accipit indigne sacramentum, acquirit inde magnum tormentum.

Quarto modo sumit aliquis hoc sacramentum spiritualiter et non sacramentaliter, sicut homo christianus conscientia sanus tamen infirmitate gravatus libenter hoc sacramentum sumeret, sed non habet propinantem sibi, et de illo loquitur Augustinus in Lib. de remedio poenitentiae dicens : Ut quid paras ventrem vel dentem, crede et manducasti. Qui enim credit in eum manducat eum.

 

Hic autem non quaeritur de illoqui sumit hoc sacramentum primo vel quarto modo, sed quaeritur de illo qui sumit secundo vel tertio modo scilicet sacramentaliter et spiritualiter, vel solum sacramentaliter, si talis potest licite hoc sacramentum non ieiunus recipere. Et tunc praemitto aliam distinctionem, videlicet quod ieiunium est natura et ieiunium ecclesa. Ieiunium autem ecclesiae non solvitur nisi per aliquam refectionem extraordinariam praeter morem ecclesiae, unde per specierum sumptione vel potum saltem post prandium non solvitur ieiunium ecclesiae. Sed ieiunium naturae est carentia cibi suscepti in stomacho vel in via ad stomachum. Hoc de primo articulo.

 

De secundo articulo dico quod oportet suscipientem Corpus Christi esse simpliciter ieiunum ieiunio naturae, nec est alia causa principalis, nisi institutio divina, quia, ut dictum est, placuit Spiritui Sancto ut in honorem tanti sacramenti etc. Et quidem rationalis est constitutio propter reverentiam sacramenti quae minor est in pranso quam in ieiuno, et ut prius quaeratur cibus spiritualis quam corporalis.

Si autem intelligitur quaestio in particulari, dico quod duo sunt casus in quibus est licitum alicui non ieiuno stomacho hoc sacramentum recipere. Unus est in infirmitate gravi quando timetur periculum mortis imminentis ; tunc enim periculum esset negare infirmo etiam pranso poscenti hoc sacramentum, cum sit viaticum. Alius est casus specialis puta in aliqua regione in qua celebratur vino albo ; ibi minister parat calicem sacramenti, et ex aliqua negligentia pro vino ponit aquam. Sacerdos non advertens supponens ministrum bene fecisse procedit dicendo verba et alia faciendo usque ad perceptionem ; percipiens autem liquorem de calice advertit esse aquam ; in tali enim casu sacerdos tenetur consecrare sanguinem de novo et percipere consecratum, quia quando sunt duo praecepta ordinata secundum rationem superioris et inferioris, magis ligat praeceptum superioris quam inferioris ; sed quod istud sacramentum percipiatur integre a sacerdote quando conficit, est praeceptum superioris scilicet Christi ; quod autem percipiat ieiunus est praeceptum Ecclesiae et inferioris ; ergo non obstante quod in tali casu non sit ieiunus, ipse tenetur sanguinem consecrare et consecratum recipere.

 

Ad argumentum in contrarium respondet Augustinus De consecrat. dist. 2 c. Liquido. Neque enim quia post cibos dedit Dominus Eucharistiam discipulis suis, propterea pransi debemus Eucharistiam sumere. Namque Salvator ut vehementius commendaret huius sacramenti altitudinem, ultimo [hoc] voluit figere in cordibus discipulorum ; quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis, per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod non sit possibile Corpus Christi sub specie panis et vini veraciter contineri, quia non alio modo se habent species panis et vini ad Corpus Christi post consecrationem quam ante ; sed ante consecrationem Corpus Christi non continebatur veraciter sub speciebus panis et vini ; igitur nec postea.

 

In contrarium est Magister in littera probans per multas auctoritates hoc esse possibile.

 

In ista quaestione sunt tres articuli.

Primo est videndum quid sit fide tenendum.

Secundo est unum dubium removendum, scilicet quomodo sit possibile Corpus Christi esse de novo in altari sine sui mutatione.

Tertio est tale dubium removendum, cum hostia sit parva et Corpus Christi magnum, quomodo potest contineri sub hostia.

 

De primo, dico quod Corpus Christi vere est ibi realiter. Ista autem veritas fuit a principio expresse tradita ex quo Eucharistia fuit instituta, ut patet Matth. 26, ubi Christus ait : Hoc est corpus meum ; et Ioan. 6 : Caro mea vere est cibus, etc. ; et Luc. 21. Hoc est corpus meum, et hic est sanguis meus. Si autem haeretici vellent ita exponere dicendo quod sunt figurative dicta, sicut istud Ioan. 5 : Ego sum vitis vera, istud est omnino contra intentionem Salvatoris, quia ut ait Augustinus Lib. 83 Quaest.7, solet circumstantia scripturarum illuminare scripturam, nam ex praecedentibus vel sequentibus potest colligi an loquatur figurative. Nam cum Christus dixit ego sunt vitis vera, statim subiunxit vos palmites mei ; sed constat quod discipuli non erant palmites naturales sed tantum figuraliter, ideo loquebatur figurative. Sed cum dicit, Luc. 21. Hoc est corpus meum, statim subiunxit quod pro vobis tradetur ; sed ista traditio non erat figurativa sed realis et vera ; ergo veraciter dictum est : Hoc est corpus meum.

 

De secundo, scilicet qualiter corpus sit ibi veraciter ubi prius non fuit, vel erat sine sui mutatione. Est haec opinio Thomae, quod hoc est propter mutationem alterius in ipsum corpus, puta propter conversionem panis in Corpus Christi, et ideo non oportet Corpus Christi in se mutari ; sufficit enim quod aliud mutetur in ipsum, ad hoc quod ipsum incipiat ibi esse praesentiatiter. Et declaratur per simile, quia sicut genitum est ubi prius fuit corruptum, et tamen non per aliquam loci mutationem ipsius geniti, ita videtur quod illud in quo conversum est aliud sit ubi conversum prius fuit, et non per aliquam mutationem termini ad quem conversionis, sed solum termini a quo.

 

Contra istam opinionem arguitur sic : Supposito, secundum eos, quod transubstantiatio est mutatio substantialis eo modo quo conceditur esse mutatio, tunc arguitur sic : Per nullam mutationem per se habetur id quod est per se aliud et posterius a per se termino mutationis ; sed praesentia Corporis Christi est posterior et est aliud simpliciter a substantia quae est per se terminus transustantiationis ; ergo. Maior patet quia unius mutationis per se est unus per se terminus. Minor etiam patet ; nam huiusmodi praesentia non est substantia panis, ut manifestum est, quia quando substantia panis non est, ista praesentia est ; nec ista praesentia est substantia Corporis Christi, quia huiusmodi substantia fuit quando praesentia non fuit.

Praeterea, Deus potest facere corpus suum praesens cum pane manente substantia panis, et tunc hoc non erit per aliquam mutationem quae fit ad substantiam ut ad terminum per se, et tamen per istam acquireretur praesentia eiusdem rationis cum illa quae nunc habetur ; ergo oportet quod per mutationem [eiusdem rationis ; ergo per aliam fieret quam per mutationem] substantialem. Probatio maioris : Ad novitatem posterioris non sequitur novitas prioris, ut patet 8 Phys. ; sed ista praesentialitas est posterior substantia panis sicut respectus est posterior absoluto ; ergo sine mutatione aliqua circa substantiam panis esse potest nova praesentia Corporis Christi ad panem, et per consequens per transubstantiationem non habetur illa praesentia, quia terminus eiusdem rationis cuiusmodi est praesentia, non proprie et per se est terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus.

Praeterea, quod convertitur in aliquod praeexistens magis acquirit conditiones eius quam e contra. Exemplum huius : si nutrimentum convertatur in carnem, magis animatur anima carnis quam caro informetur forma nutrimenti ; ergo ex sola conversione panis in Corpus Christi praeexistens, magis acquireret panis conversus praesentiam in caelo, quam Corpus Christi praesentiam sub specie panis.

Alius est modus dicendi quem teneo, quod motus sive mutatio localis est duplex, quaedam deperditiva et quaedam acquisitiva, sicut quando quis movetur de loco uno ad alium aliquid deperditur et aliquid acquiritur. Talis enim ordine naturae movetur ab habitu ad privationem, puta ab ubi quod prius habebat, ad ubi quod prius non habebat, et haec mutatio dicitur deperditiva termini a quo, dicitur tamen acquisitiva termini ad quem. Nunc autem hae duae mutationes licet concurrant simul in uno motu locali continuo, tamen distinctae sunt, et sic una potest absolvi ab alia, ut acquisitiva a deperditiva sic quod aliquid acquirit novum locum non dimittendo priorem, sicut est in proposito. Corpus enim Christi absque hoc quod dimittat ubi quod habet in caelo, acquirit novum ubi in sacramento, et ideo est haec mutatio localis non deperditiva sed acquisitiva.

 

De tertio articulo, scilicet quomodo Corpus Christi magnum potest contineri veraciter sub hostia parva. Et dicitur hic ab uno Doctore quod est hoc ideo quia Corpus Christi non habet ibi esse modo quantitativo : nam quantitas Christi Corporis non est sub specie panis nisi concomitanter, quia primus terminus conversionis est substantia Corporis Christi ; igitur quantitas non erit ibi nisi per modum primi termini. Sed primus terminus, qui est substantia, non habet modum quantitati vum seu commensurativum ; igitur quantitas non erit ibi modo quantitativo.

Contra hoc obicitur : Unumquodque sive sit primus terminus transubstantiationis, sine secundus, habet proprietates suas sibi necessario et naturaliter inhaerentes ubicunque est illud. Probatur exemplo et ratione. Exemplo sic, quia si Deus crearet substantiam quantam, et natura generaret substantiam, et quantitas concomitetur terminos utriusque productionis, prius est substantia, et quantitas concomitatur ; et tamen tam in generato quam in creato quantitas habet suum modum realem sicut haberet si primo terminaret aliquam mutationem. Probatur etiam ratione, quia alia habitudo ad agens non variat naturam, dum tamen res producatur, quia nec habitudo ad agens aliquod variat naturam rei actae secundum August. 3 de Trin. Patet etiam maior ; ergo quantitas non carebit suo modo naturali propter hoc quod non est primus terminus transubstantiationis dummodo ibi sit realiter.

Praeterea, si per conversionem fit terminus ad quem, ubi fuit primus terminus a quo, ut dicit illa opinio, ergo modus essendi huius et illius erit similis, ille saltem qui potest esse communis utrisque ; sed panis conversus hic erat suo modo quantitativo, quia sub quantitate habens partem extra partem ; igitur est substantia Corporis Christi existens hic ex vi conversionis, erit etiam hic suo modo quantitativo, habens scilicet partem substantiae sub parte quantitatis, et tunc quantitas erit hic proprie dimensive.

 

Dicitur igitur aliter ad istum articulum secundum viam Doct. Subt., quia duplex est ordo, scilicet ordo partium in toto et ordo partium in loco. Ordo autem partium in toto est differentia quantitatis non proprie, cum sit respectus, sed aliquo modo accedens ad differentiam eius essentialem. Ordo autem partium in loco est de genere situs, et ab isto respectu sive ordine partium in loco potest absolvi ordo partium in toto ; ordo autem partium in toto est prior ordine partium in loco ; prius autem potest absolvi a posteriori sibi accidentaliter coniuncto. Nunc autem ordo partium in toto est prior ordine partium in loco, et iste ordo partium in loco est posterior ordine partium in toto cui accidentali ter coniungitur ; ergo Corpus Christi in Eucharistia habebit ordinem partium in toto absque illo respectu qui est ordo partium in loco.

 

Ad argumentum  in contrarium, patet ex dictis in secunda conclusione quod illae species aliter se habent ad Corpus Christi post consecrationem quam ante ; licet enim non sit ibi mutatio deperditiva, est tamen mutatio acquisitiva ; ergo, etc.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod existens in peccato mortali non peccet mortaliter percipiendo hoc sacramentum, quia nullus peccat faciendo illud ad quod tenetur ; sed aliquis quandoque, non obstante quod sit in peccato mortali, tenetur communicare ; ergo. Probatio minoris. De consecrat. dist. 2 c. Relatum. Dicitur ibi quod sacerdos qui consecravit tenetur recipere sacramentum, et possibile est quod tunc sit in peccato mortali.

 

Contra.

I ad Cor. 11. Qui manducat et bibit indigne, iudicium etc.

 

In ista quaestione, primo praemittam unam distinctionem. Secundo dicam ad quaestionem.

 

Distinctio autem est, quod aliquis potest esse in peccato mortali tripliciter. Primo in actu, quia scilicet peccat mortaliter peccato interiori vel exteriori. Secundo, quia prius commisit peccatum mortale praeteritum de quo non recolit et non poenitet nec poenituit. Tertio, quia licet de peccato poeniteat, nondum tamen confessus nec absolutus in Ecclesia est.

 

Nunc dico de primo quod peccat mortaliter, quia simpliciter manducat indigne.

De secundo, dico quod si est negligentia affectata vel crassa, propter quam non recolit peccatum, non excusatur a peccato, licet minus peccet quam primus ; tenetur enim seipsum examinare, iuxta illud Apostoli I Cor.11 :  Probet autem seipsum homo. Si autem non sit negligentia crassa, puta quia praecessit examinatio sufficiens, talis non peccat communicando. Esto enim quod aliquid sit traditum oblivioni, quia non requiritur maior examinatio ad communicandum quam ad secure moriendum, sed post talem examinationem contritus et confessus si moreretur, salvaretur.

De tertio, dico quod si occurreret opportunitas tenetur prius confiteri quam communicare. Cuius ratio est quia non tantum debet reconciliari Deo sed Ecclesiae, ad hoc ut digne recipiat sacramentum unitatis Ecclesiae. Si autem non occurrit opportunitas confitendi, si potest sine scandalo vitare ne tunc communicet, tenetur tunc non communicare, sed confessorem expectare propter eandem rationem quae dicta est nunc. Si autem occurrit scandalum nisi statim communicet, utpote quia est indutus ad celebrandum, et non habet sacerdotem idoneum, tunc cum contritione [et voluntate] confitendi potest celebrare.

De peccato veniali non oportet dubitare, quia de illo non est necessitas poenitendi.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod faciens modo debito illud ad quod tenetur, non peccat. Cum autem dicitur de sacerdote celebrante, quod tenetur communicare, patet ex dictis in tertia conclusione.