Distinctio XXIV-XXV — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XXIV-XXV

DISTINCTIONES XXIV ET XXV

Nunc ad considerationem...

 

In ista 24 et 23 Distinct. tractat Magister de sacramento Ordinis, et ideo circa istas dist. quaero duas quaestiones.

Primo : Utrum in Ecclesia sint tantum septem Ordines eo modo quo Ordo ponitur Sacramentum.

Secundo : Utrum poena canonica impediat a susceptione et collatiotie Ordinum.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod in Ecclesia non sint septem Ordines, quia quilibet Ordo habet characterem sibi proprium ; ergo illis septem Ordinibus correspondent septem characteres. Consequens est falsum, quia isti characteres aut essent eiusdem speciei, - et hoc non, quia plura accidentia eiusdem speciei non possunt esse in eodem ex 5 Metaph. Aut essent alterius specieiet hoc non, quia in speciebus est essentialis nobilitas maior vel minor ; sed talis nobilitas non videtur posse signari inter istos characteres ; ergo in Ecclesia non sunt septem Ordines.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

In ista quaestione sunt quatuor videnda.

Primo, quid est Ordo, loquendo de Ordine sicut in titulo quaestionis est praemissum.

Secundo, quot sunt ordines iste modo.

Tertio, si Ordo est Sacramentum.

Quarto quomodo est Sacramentum unum.

 

De primo articulo dicit una opinio quod sacramentum Ordinis est potestas spiritualis ad aliquem actum exequendum in ecclesiastica hierarchia, et per consequens secundum Ordinum diversitatem ad tales actus de Ecclesia distinguendi erunt Ordines.

 

Contra hoc instatur, quia ex ista descriptione sequitur quod Episcopatus sit Ordo, quod est contra eos. Probatio consequentia, quia Episcopatus est potestas ad aliquem actum spiritualem in Ecclesia, utpote ad actum confirmandi et conferendi ordines sacros ; et non tantum potestas congrue exercendi, sed simpliciter exercendi, quia si unus attentaret non Episcopus nihil faceret.

Secundo, sequeretur quod sub ordine sacerdotali non sit aliquis Ordo in Ecclesia, quod est contra eos. Probatio consequentia, quia nullam potestatem spiritualem habet diacconus vel subdiaconus loquendo de potestate spirituali simpliciter, quia licet possit aliquid facere congrue diaconus et subdiaconus quod non conferret congrue laicus, tamen si laicus attentaret illud facere, faceret simpliciter.

Tertio, sequitur quod sacerdotium esset duo Ordines, quia sacerdoti competit duplex potestas spiritualis, quia conficiendi Eucharistiam et absolvendi poenitentem, quae non sunt una potestas, quia una videtur fuisse prior altera ; in Coena enim contulit Dominus Apostolis primam, secunda non contulit nisi post resurrectionem.

 

Alia opinio, scilicet Scoti, dicit quod Ordo accipitur dupliciter, scilicet communiter et proprie. Loquendo autem communiter de ordine, dicitur ab Augustino 19 de Civit. Dei c. 13 quod Ordo est rerum parium dispariumque unicuique loca sua tribuens congrua dispositio. Et isto modo accipimus communiter in universo ordinem entium, sicut loquitur Philosophus 12 Metaph. Isto etiam modo accipitur ordo in politiis bene dispositis, ubi personarum parium et imparium in aliqua politia congrua dispositio dicitur esse Ordo illius politiae a quo dicitur ordinata. Alio modo accipitur Ordo proprie, ut est gradus eminentiae, et talis est descriptio eius : Ordo est gradus eminens in Ecclesia disponens congrue ad aliquem actum ad consecrationem vel dispensationem Eucharistiae pertinentem.

 

De secundo articulo, scilicet quot sunt Ordines, videtur aliqualis esse controversia, quia canonistae dicunt sive computant Episcopatum inter Ordines. Et istud confirmant auctoritate Dionysii 5 Eccles. Hierarch., qui ponit tantum tres Ordines, scilicet episcopatum, sacerdotium et diaconatum. Item auctoritate Isidori 7 Etymolog. c. 12, qui ponit Episcopatum esse Ordinem. Item auctoritate canonis qui ponitur Dist. 21. c. Clericos. Probant etiam ipsi ratione, quia cum Episcopo conveniat quaedam potestas inquantum est Episcopus, aut ista erit ordinis, et tunc habetur propositum ; aut iurisditionis, et tunc posset auferri per superiorem, quod videtur inconveniens, quia consecratio alia multo minor consecratione Episcopi non potest auferri quin semel consecratum maneat consecratum.

Ista via posset teneri, uno modo sic quod gradus potest dici eminens propter nobilitatem actus quem respicit, vel propter multitudinem actuum quos respicit. Ista distinctio patet in aliis politiis. Nunc ad propositum dicitur quod Episcopatus est ordo, et simpliciter ordo superior, quia habet ordinem ad omnes actus ecclesiasticos, sacerdotium vero dicitur ordo, quia habet ordinem ad nobilissimum actum qui est conficere Corpus Christi.

 

Cum ergo quaeritur in isto articulo quot sunt Ordines, dico quod si Episcopatus est Ordo, ut dicit praecedens opinio, tunc sunt octo Ordines. Si autem Episscopatus non est Ordo, sic sunt septem, quia cum Ordo sit quidam gradus eminens in Ecclesia disponens de congruo ad aliquem actum qui est ad consecrationem vel dispensationem Eucharistiae pertinens, quot sunt gradus ad dictam consecrationem pertinentes, tot sunt Ordines.

Primus autem gradus disponens ad consecrationem Eucharistiae est sacerdotium.

Secundus autem gradus disponens ad dispensationem eius saltem sanguinis est Diaconatus.

Tertius disponens ad oblationem materiae Eucharistiae consecrandae est subdiaconatus. Et isti tres dicuntur Ordines sacri, quia immediate disponunt ad aliquod ministerium circa Eucharistiam.

Ulterius aliqui gradus disponunt ad actus aliquos remote se habentes ad Eucharistiam, et hoc diversimode : uno modo ad orandum pro populo et reverenter suscipiendum, et iste est acolythatus illuminando cereos. Alia est dispositio pertinens ad intellectum, sicut est cognitio, et hic est lector.

Aliqui gradus sunt ad reprimendum indignos, et hoc vel homines, sic sunt ostiarii ; vel daemones, sic sunt exorcistae.

 

De tertio articulo dico quod loquendo proprie de sacramento, Ordo non est sacramentum proprie, quia omne sacramentum est signum sensibile ; sed Ordo est quidam gradus spiritualis ; tamen accipiendo sacramentum pro signo invisibili sicut aliquid dicitur res et sacramentum, hoc modo potest dici sacramentum, quia est signum gratiae convenientis executioni actus debiti.

Diceres : quid ergo est septimum Sacramentum ? Dico quod est ordinatio, cuius est talis descriptio : ordinatio est institutio alicuius in gradu Ecclesiae praeeminente cui convenit aliquod ministerium circa Eucharistiam exhibendam facta a ministro idoneo certa verba proferente simul cum intentione debita, ministerium gradus illius aliquo signo visibili praesente ex institutione divina efficaciter signans gratiam praeeminentem qua ordinatus digne ministerium illud exequatur.

 

De quarto articulo, scilicet quomodo sacramentum Ordinis est unum, dico quod est unum unitate generis propinqui, sicut virtutes morales dicuntur esse tres secundum genus, scilicet iustitia, fortitudo et temperantia, tamen in speciali quaelibet in multa dividitur. Est etiam alia unitas inter ordines et ordinatos, scilicet unitas Ordinis, quia congruum est prius recipere Ordinem inferiorem quam superiorem, nec tamen iste Ordo est simpliciter necessarius ; ideo notanter dicitur congruum ; quod si praetermittatur nihil fit quod impediat a susceptione Ordinis ut apparet Extra. de Clerico per saltum promoto.

 

Ad argumentum principale dico quod sunt plures characteres alterius speciei ; et cum arguit de excellentia potest concedi quod eo modo quo characteres sunt entia habent talem excellentiam.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod poena canonica non impediat a susceptione et collatione huius sacramenti scilicet Ordinis, quia sacerdos excommunicatus vel irregularis, si attentat conficere, conficit ; ergo a simili si Episcopus excommunicatus vel irregularis attentat ordinare, ordinat, et iste qui suscipit, si intendit ordinari, ordinatur. Consequentia patet per locum a simili.

 

In contrarium.

I q.1 c. De cetero, dicitur quod talem susceptionem vel collationem irritam decernimus.

 

In ista quaestione quinque sunt videnda.

Primo, quid est poena canonica.

Secundo, quae et quot sunt poenae canonicae.

Tertio, qualiter poenae canonicae infliguntur.

Quarto, qualiter poenae canonicae tolluntur.

Quinto, si propter poenas canonicas a suscipiendis vel conferendis Ordinibus aliqui repellantur.

 

De primo dico quod poena canonica est poena inflicta per canones, prohibens punitum ab aliquo actu ecclesiastico quem alicis liceret. Hoc ultimum, quem alias liceret, additur quia non est poena laico quod non possit conficere, quia sibi hoc non competit, sed sacerdoti ordinato. Dicitur autem secundum canones, quia sive a canone infligatur sive a iudice, tamen ad hoc quod sit iusta poena, debet secundum canones infligi. Dicitur autem prohibens, quia poena de qua loquimur videtur arctare tamquam prohibitio [tantum, vel si aliquo modo ulterius, iste modus] continetur sub arcere vel arctare.

 

De secundo, scilicet quae et quot sunt poenae canonicae ; dico quod sunt sex, scilicet depositio vel degradatio, infamia, irregularitas, excommunicatio, interdictum et suspensio. Depositio est maxima poena canonica, quia est totalis amotio a statu clericali. Degradatio autem generaliter sumpta idem est quod depositio, quamvis particularis degradatio possit esse quaedam pcena particularis respectu depositionis. Infamia est status laesae dignitatis quantum ad vitam et ad mores, sicut fama est illaesio quantum ad vitam et ad mores. Irregularitas est inhabilitas ad susceptionem et executionem ordinum. Excommunicatio est exclusio alicuius a communione fidelium maxime in sacramentis. Interdictum est arctatio a quibusdam actibus ecclesiasticis exercendis vel ab assistendo talibus actibus. Suspensio est prohibitio ab aliquo actu alias conveniente, et hoc ad tempus ; et haec est multiplex, quia quaedam est suspensio ab officio, quaedam a beneficio, quaedam ab ingressu Ecclesia.

 

De tertio articulo, scilicet qualiter poenae canonicae infliguntur ; dico quod depositio et degradatio removet hominem a statu clericali et tradit eum curiae saeculari : ista autem poena praecise infligenda est a iudice ; forma autem secundum quam infligenda est habetur in 6 Decret. Extra. de poenis, c. degradatio. Causae autem propter quas infligenda est sunt peccata enormia, ut puta haeresis, schisma, revelatio confessionis.

Primum patet Extra. de Haeret. Ad abolendam.

Secundum, Extra. de schismaticis. Ad abscindendos.

Tertium, Extra. de poenit. et remis. Omnis utriusque sexus.

 

Poena autem infamice incurritur impositione criminis infamatorii 6. q.I c. Qui sunt. Ista laesio diversimode incurritur ; uno modo propter crimen publicum publice commissum, vel quia a iudice coram quo crimen probatur, iudicatur infamis. Differentia tamen est inter infamatum et infamiam. Hic autem loquimur de infami.

Poena irregularitatis infligitur a iure, et hoc aliquando ex criminibus, aliquando non ex criminibus, aliquando ex illis quae possunt interdum esse crimina, interdum non esse crimina. Crimina in genere sunt quatuor : unum est simonia : aliud est ordinem sacrum vel non sacrum furtive recipere ; aliud est in ordine non suscepto ministrare ; aliud est contumacia non observando leges canonicas. Non autem in genere crimina sunt ista tria : servitus, illegitima nativitas et mutilatio membri. Ista autem quae aliquando possunt esse crimina, aliquando non, sunt bigamia et homicidium quia homicidium aliquando potest esse voluntarium, aliquando casuale.

Excommunicatio aliquando infligitur a iure, quandoque a iudice ; sed sive sic sive sic infligatur bono modo non habetur numerus excommunicationum. Hoc tamen dico quod nec a iure nec a iudice debet infligi nisi pro peccato mortali ; nec pro quocunque mortali, sed gravi, ad quod sequitur contumacia ut in aliis distinctionibus dictum fuit.

Interdictum autem potest infligi aliquando loco et non personae, aliquando persona et non loco, quandoque loco et persona simul ; et ista poena contrahitur a iure, quandoque a iudice.

Suspensio autem aliquando infligitur a iure, patet Extra. de sent. excom. Cum medicinalis, aliquando infligitur ab homine.

 

De quarto articulo, scilicet qualiter poenae praedictae tolluntur seu remittuntur aut in eis dispensantur ; dico primo quod depositus seu degradatus non restituitur nisi per restitutionem in integrum ab eo qui potest restituere, sicut est Papa, quamvis legitime depositus non legatuir postea restitutus.

Secundo dico quod infamia tollitur per purgationem canonicam, ut Extra. de purgat, canon. Ex tuarum.

Tertio dico quod irregularitas aut incurritur ex criminibus, aut non ex criminibus, aut ex his quae possunt esse aliquando crimina, aliquando non crimina. Si ex criminibus, aut est simonia, aut est Ordo furtive susceptus, aut est administratio in Ordine non suscepto vel forte furtive suscepto, aut contemptus poenae canonicae. Si ex simonia, hoc est dupliciter, quia aut est in officio, et tunc dispensat solum Papa ; aut in beneficio, tunc potest Episcopus dispensare. Si autem est ex Ordine furtive suscepto, distinguo, quia aut prohibetur par excommunicationem, ne quis accedat nisi de isto episcopatu, et prius legitime examinatus et receptus, aut non est talis prohibitio. In utroquo casu furtive se ingerens est irregularis, sed in primo non dispensatur nisi per Papam ; in secundo per Episcopum, ut Extra. De illo qui furtive ordinem recepit in 1 et 2 cap. tam in textu quam in glossa. Si autem irregularitas esset ex administratione in Ordine non suscepto, dispensatur per Episcopum, ut Extra. De clerico non ordinato ministrante, c. 2. Si autem esset irregularitas ex contumacia poenae canonicae dispensatur per illum cuius auctoritate poena canonica fuit inflicta.

Quando autem irregularitas non est ex crimine, sicut est servitus propter quam homo dicitur inhabilis ad suscipiendum Ordines, si talis de facto ordinaretur invito domino, aut postmodum non consentiente, tunc debet eum dominus actibus decentibus statum suum, scilicet ordinati, occupare. Quando autem est irregularitas ex illegitima nativitate dispensatur per Papam, ut patet Extra. De filiis presbyt. Sed si irregularitas esset ex mutilatione, et esset enormis, et ipse esset in causa, vix dispensatur, ut habetur Dist. 55. Si quis absciderit. De aliis autem, scilicet de homicidio et bigamia patebit inferius Dist. 33.

Quarto dico quod excommunicatio relexatur per absolutionem factam ab illo qui excommunicavit, si excommunicatio est a iudice, vel superiori eius ; si autem est a iure, tollitur per absolutionem eius qui ius condidit.

Quinto dico quod interdictum relaxatur per illum qui posuit interdictum. In ceteris tamen casibus relaxatur quandoque a iure, ut Extra. De sent. excom. c. Alma mater.

Sexto dico quod suspensio tollitur per relaxationem factam talis suspensionis per eum qui eam tulit.

 

De quinto articulo scilicet principali, si poenae praedictae impediant susceptionem Ordinum ; dico quod de quinque poenis ultimis certum est quod non prohibent a collatione vel susceptione Ordinum de facto, ut habetur 1 Quaest. I c. Quod quidam. Et est ratio, quia cum illis poenis potest stare ratio ministri et, suscipientis et alia necessaria hinc inde. De iure autem prohibentur ita quod illicite attentetur contrarium : tamen si attentatur contrarium huius fit quod intenditur. De prima autem poena sicut est degradatio est dubium, si Episcopus degradatus Ordines de facto conferret, quod dubium usque alias differatur :

Ad argumentum in contrarium patet ex dictis, etc.