Distinctio III — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio III

DISTINCTIO III

Post hoc videndum est...

 

Circa istam Dist. quaeruntur 3 quaestiones.

Primo : Utrum illa sit ratio definitiva Baptismi quam ponit Magister, scilicet Baptismus est intinctio idest ablutio corporis exterior facta sub forma verborum praescripta.

Secundo : Utrum hac sit forma Baptismi : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Tertio : Utrum sola aqua naturalis pura sit materia conveniens Baptismi.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod sit illa ratio Sacramenti Baptismi definitiva quam ponit Magister, scilicet : Baptismus est intinctio etc., quia pars Sacramenti Baptismi non praedicatur de toto Baptismo ; sed ablutio est pars Sacramenti Baptismi ; ergo non praedicatur de toto. Minor probatur, quia ad Sacramentum Baptismi non solum concurrit ablutio cum aqua, sed concurrit etiam prolatio verborum.

 

Contra est Magister in littera.

 

Ad illam quaestionem dico tres conclusiones.

Prima, cuius entis est definitio, ut patuit I q. huius 4 ; est enim definitio entis positivi per se unius entis realis compositi realiter habentis conceptum universalem seu comunem. Cuius conclusionis declarationem videas in quaestione supra.

Secunda conclusio est quod Baptismi est aliqua ratio definitiva, quia est ens positivum per se unum unitate conceptus, nec est simpliciter simplex, et habet conceptum communem ; sed omne tale est definibile ; ergo Baptismi est aliqua definitio.

Tertia conclusio est, quae sit eius ratio definitiva. Ubi notandum quod Baptismus est signum sensibile, et ut est signum importat relationem, de cuius relationis fundamento possumus dupliciter loqui. Uno modo, quod eius fundamentum sit non solum, ablutio, sed etiam verba. Ado modo, quod eius fundamentum sit sola ablutio, quamvis habeat alia concomitantia rationem definitivam Baptismi, secundum duplicem opinionem, sicut verba prolata cum intentione baptizandi.

 

Ad propositum, si teneatur ista via ultima, potest poni talis ratio definitiva Baptismi. Baptismus est ablutio hominis aliqualiter consentientis facta ab aliquo in aqua abluente sub certis verbis simul cum intentione debita proferente, significans efficaciter ex institutione divina ablutionem animae a peccato.

Si autem teneatur alia via, scilicet quod verba cum ablutione sunt fundamentum Baptismi, tunc potest poni alia ratio Baptismi : Baptismus est Sacramentum ablutionis animae a peccato consistens in ablutione hominis aliqualiter consentientis facta in aqua ab alio abluente, et in verbis certis ab eodem abluente cum debita intentione prolatis. Nec est differentia inter illas rationes Baptismi, nisi per hoc solum quod una ponit ablutionem in recto, alia ablutionem et verba ex aequo, quae differentia consurgit ex diverso modo concipiendi vel opinandi de fundamento huius relationis, ut dicebatur in principio huius tertiae conclusionis.

Ex hoc patet quod definitio Baptismi data a Magistro, scilicet quod Baptismus est ablutio etc., loquitur secundum opinionem dicentem quod ablutio circumstantionata est fundamentum Baptismi.

 

Ex dictis patet ad argumentum principale per ea quae dicta sunt in conclusione.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod illa non sit forma Baptismi : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, quia cuiuscunque habentis formam et materiam, illius forma est in materia ; sed ista verba non sunt in materia Baptismi, quia nec sunt in aqua nec in ablutione ; ergo, etc.

 

Contra.

Extra. de Baptismo et eius effectibus, cap. Si quis, dicitur : Si quis ter puerum immerserit in aqua in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, et non dixerit : ego te baptizo etc. non est puer baptizatus.

 

In illa quaestione sunt tres articuli.

Primus est, si aliqua verba sunt forma Baptismi. Secundus, quae sunt illa verba quae sunt forma Baptismi. Tertius, si ilia verba possunt mutari vel variari, sine periculo baptizati, ut vere sit baptizatus.

 

Quantum ad primum articulum, dico quod aliqua verba sunt forma Sacramenti Baptismi, quia ubi concurrit aliquod signum visibile, et concurrunt verba in fundamento illius relationis, tunc verba possunt dici forma eius ; sed sic est in Sacramento Baptismi, ubi concurrit ablutio tanquam fundamentum, et verba tanquam determinantia ipsum ; ergo verba sunt eius forma. Maior declaratur, quia materiae est determinari, et formae proprium est determinare ; cum igitur verba determinent ablutionem baptismalem, verba sunt ibi, secundum istam metaphoram, tanquam forma.

Praeterea, quando ad aliquem actum concurrunt duo, semper principalius tenet locum formae ; sed ad Baptismum concurrunt duo, scilicet ablutio exterior et verba, verba autem sunt principaliora, quod patet secundum Augustinum I de doctr. christiana dicentem : verba inter omnia signa tenent principatum in significando ; ergo aliqua verba sunt ibi forma.

 

Sed tunc quaeritur : quae illa verba quae sunt forma Baptismi. Et hoc spectat ad secundum articulum, ubi sunt duae conclusiones.

Prima est quod forma Baptismi in Ecclesia Romana est illa : Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Quam formam tenetur quilibet minister servare in praedicta Ecclesia, quia sic Romana Ecclesia instituit, ut notatur Extra. de Baptismo et eius effectu, cap. Si quis.

Secunda conclusio est quod forma Baptismi in Ecclesia Graecorum est illa : baptizetur servus Christi, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. In qua forma non exprimitur persona Ministri sicut in alia, et hoc ad vitandum schisma, ut ponitur I Cor. c. 1 ; gloriabantur enim baptizati de ministris dicentes : Ego quidem Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephae ; propter quod Apostolus concludit dicens : Divisus est ergo Christus ?

Ad tollendum igitur illud schisma, ordinatum est in Ecclesia graecorum, quod nomen ministri non exprimeretur.

 

Quantum ad tertium articulum, si illa verba seu forma posset variari sine periculo baptizati vel illius qui immergitur, ita quod vere esset baptizatus. Ille sunt tres opiniones.

Una dicit quod quacunque variatione facta circa verba, dummodo tres personae exprimantur, integrum est sacramentum Baptismi.

Alia opinio quae est Thomae, est totaliter ad oppositum, quae dicit quod necesse est praedictam formam totam servare, alias sacramentum non esset integrum.

Tertia opinio est quam sequitur Doctor noster. Videtur quod illa variatio potest esse quadrupliciter, vel ex parte ministri, vel ex parte actus, vel ex parte suscipientis, vel ex parte clausulae sequentis, scilicet in nomine Patris, etc.

Si autem fiat variatio ex parte ministri, puta quia baptizans non dicit : Ego, integrum est Sacramentum, sicut patet de Graecis qui vere baptizant, et tamen non proferunt pronomen ego ; ille tamen sic faciens in Ecclesia Romana mortaliter peccaret.

Si autem fiat variatio in actu, exprimendo illum modum in optativo modo et non indicative, sic : baptizetur servus Christi in nomine Patris etc., adhuc esset integrum Sacramentum, sicut patet de Graecis.

Si autem fiat variatio in suscipiente, Sacramentum non est integrum.

Si autem fiat variatio in clausula sequente, scilicet in nomine Patris, etc., dico quod potest fieri sex modis, sicut ponit Bonaventura super 4 dist.3 q. 6, scilicet mutando, addendo, corrumpendo, transponendo, interponendo et plura eodem verbo implicando.

 

Mutatio fit, ut si diceretur : Baptizo te in nomine Patris genitoris, geniti et spirati ; et tunc non esset Baptismus, quia licet idem significent, tamen alium modum significandi habent, et Christus voluit personas nominari propriis nominibus personarum.

Additio fit tribus modis, quia est una additio contra fidem, ut si diceretur : baptizo te in nomine Patris maioris et Filii minoris. Alia est additio quae non est contra fidem, ut si diceretur : Baptizo te in nomine Patris omnipotentis, et Filii et Spiritus Sancti. In prima additione nihil fit, sed in secunda fit, ubi faciens nullum intenderet inducere errorem.

Corruptio fit dupliciter : aliquando est tanta quod nullo modo tenet sensum, et tunc non est Baptismus. Aliquando vero est modica, et tunc non corrumpit sensum, ut patet de balbutientibus et habentibus linguam impeditam, et tunc non impedit quin sit Baptismus, ut patet De consecrat, d.4 cap. Retulerunt, de illo presbytero linguae latinae imperito qui dixit : Ego te baptizo in nomine patria et filia, etc.

Transmutatio fit tripliciter, quia aliquando variat orationis sententiam, ut si diceretur : ego Patris baptizo te in nomine Filii et Spiritus Sancti. Aliquando non variat orationis sententiam, ut si diceretur : ego te baptizo in nomine Filii et Patris et Spiritus Sancti. Prima transmutatio impedit Baptismum, secunda vero non, nisi ageret ex malitia volens minister inducere errorem.

Interpositio autem vel intermissio fit dupliciter, quia aut est tanta quod discontinuat intentionem, et longam facit moram, ut si inciperet formam Baptismi et postea iret ad comedendum vel ad forum, et tunc nihil fit nisi reincipiatur ; aut est parva morula, ut si inceptis verbis sternutaret, et tunc est baptismus.

Implicatio autem plurium fit duobus modis. Unus fit sic : baptizo te in nomine Trinitatis. Alius est : baptizo te in nomine Christi. In primo nihil fit, quia Christus voluit in Baptismo personas exprimi distincte, Matth. ultimo ; sed secundo modo, dubium est utrum, scilicet, baptizatus in nomine Christi esset baptizatus, maxime pro tempore isto, quia aliquo tempore licuit baptizare in nomine Christi, ut patet Act. 2, ideo de tali tenenda esset regula quae ponitur Extra., de Baptismo et eius effectu.

 

Ad argumentum principale, patet in prima et secunda conclusione, quod verba sunt huius Sacramenti forma.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod non solum aqua naturalis pura sit materia conveniens Baptismi, quia quae habent eadem accidentia sunt eiusdem speciei ; sed aqua naturalis et artificialis habent eadem accidentia, scilicet humiditatem, frigiditatem et perspicuitatem ; ergo sunt eiusdem speciei. Si ergo aqua naturalis est sufficiens materia Baptismi, eodem modo aqua artificialis erit. Maior patet, quia ex accidentibus devenimus in cognitionem substantiarum I De anima.

 

Contra.

Ioan. 3 : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto.

 

Ad istam quaestionem dico tres conclusiones. Prima est quod aqua naturalis est materia Baptismi. Secunda conclusio, quod sola aqua naturalis est materia sufficiens per se Baptismi. Tertia, quod aquae artificiales non sunt materia Baptismi.

 

Prima conclusio patet quia ille humor est materia Baptismi in quo Christus determinavit Baptismus fieri ; sed hic est aqua, ut patet Ioan. 3 et Matth. 3 ; ergo, etc. Quare autem Christus sic instituit, ut in aqua fieret Baptismus, assignatur talis congruentia : congruum est Baptismum fieri in illo humore qui est frigidus, fluidus, lucidus et communis omnibus ; sed aqua est huiusmodi humor ; ergo congruum fuit Baptismum fieri in aqua. Minor est evidens. Maior declaratur sic : cum enim Baptismus sit ad reprimendum fervorem concupiscentia, ad flectendum rigorem inobedientiae, ad illustrandum aciem intelligentia, et obligat omnes tam divites quam pauperes, debet fieri in illo humore qui est frigidus, ad reprimendum fervorem concupiscentia ; qui est humidus, ad flectendum rigorem inobedientia ; qui est perspicuus ad illustrandum aciem intelligentia ; et qui est communis omnibus divitibus et pauperibus, ne quis se excusaret propter assistentiam inopice.

 

Secunda conclusio probatur : illud solum est sufficiens materia baptismi, in quo, circumscripto quocunque alio humore vel liquore, potest aliquis baptizari ; sed huiusmodi est aqua ; ergo, etc.

 

Tertia conclusio probatur : aquae quae variant speciem aquae naturalis non sunt materia Baptismi ; sed aquae artificiales sunt huiusmodi ; ergo aquae artificiales non sunt materia Baptismi.

Minor probatur :

Primo, quia aquae artificiales fiunt ex quocunque non servato processu naturae per determinata media ; sed aquae naturales fiunt per determinata media a natura servato processu naturae.

Secundo sic : aquae artificiales fiunt peractionem ignis decoquentis ; sed ignis non videtur sufficiens in virtute activa ad convertendum quaecunque in aquam naturalem, seu artificialem, vel elementarem ; ergo, etc.

Tertio sic : Philosophus, 4 Meteor. dicit : sciant artifices alchimitae species rerum transmutari non posse ; ergo per artem non potest resolvi mixtum in aquam elementarem.

Quarto sic : causae differentes specie, habent effectus differentes specie ; sed ars et natura differunt specie ; ergo habent effectus differentes specie ; igitur aqua quae est ab arte, non est eiusdem speciei cum aqua naturali.

 

Contra hoc arguitur dupliciter.

Primo sic : mixtum est grossius quam aqua elementaris ; sed aliqua aqua artificialis est subtilior aqua naturali ; igitur illa aqua artificialis non est aliquid mixtum ; ergo est elementum, et constat quod non est aliud elementum quam elementum aquae ; ergo, etc.

Secundo sic : facilior est resolutio quam generatio ; sed ars daemonum statim producit ex aqua aliquod mixtum, quia producit ranas, Exodi 7 ; ergo per artem ex mixto potest statim produci elementum aquae.

 

Ad primum, dico quod duplex est subtilitas, scilicet subtilitas simplicitatis et subtilitas penetrativa virtutis activae. Nunc autem aqua artificialis est subtilior aqua elementari subtilitate penetrativa, et non subtilitate simplicitatis ; ergo, etc.

Ad secundum, dico quod aliud est dicere artem producere aquam, et aliud est dicere adhibere artem activa passivis, quibus adhibitis generat mixtum. Concedo ergo bene quod ars potest adhibere activa naturalia passivis naturalibus, quibus coniunctis sequitur actio, sed non tanquam ab arte, sed tanquam ab activis et passivis naturalibus.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod licet aqua artificialis habeat aliqua communia accidentia cum aqua naturali, tamen habet aliqua dissimilia a tota specie.