Distinctio VI — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio VI

DISTINCTIO VI

Nunc autem quilibet...

 

Circa istam Dist. 6. quaero quatuor quaestiones.

Primo : Utrum in Baptismo imprimatur character.

Secundo : Utrum character sit forma absoluta.

Tertio : Utrum character sit forma respectiva.

Quarto : Utrum character sit in essentia animae ut in subiecto.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur.

Videtur quod in Baptismo non imprimatur character, quia Baptismus succedit Circumcisioni ; sed in Circumcisione non imprimebatur character ; ergo. Probatio minoris, quia character circumcisionis fuisset eiusdem rationis cum charactere Baptismi, et si circumcisus fuisset post circumcisionem baptizatus, fuissent in illo duo characteres, et per consequens duo accidentia eiusdem speciei, quod est inconveniens et contra Philosophum 5 Metaph.

 

Contra.

Sacramentum non iterabile habet aliquem effectum indelebilem ; sed Baptismus non est iterabile ; ergo habet aliquem effectum indelebilem. Sed nullum effectum indelebilem habet, nisi ponatur character ; ergo in Baptismo, imprimitur character.

 

In ista quaestione sunt tres articuli.

Primo, est videndum quid importetur nomine characteris.

Secundo, si in Baptismo imprimitur character.

Tertio, si character impressus sit forma delebilis vel indelebilis.

 

Quantum ad primum articulum sunt tria notanda.

Primo, quod character idem est quod signum vel figura. Signum autem accipitur duobus modis, quia est signum interius et exterius ; vel signum in anima et signum in corpore. Si loquimur de signo exteriori facto in corpore, tunc ablutio Baptismi potest dici character. Si loquimur de signo interiori facto in anima, sicut in proposito loquimur, tunc aliquid spirituale impressum animae a Deo in Baptismo dicitur character.

Secundo est notandum quod illud spirituale modo praeexposito impressum animae in Baptismo non est gratia nec aliqua virtus infusa, puta fides, spes vel charitas. Probatur, quia character, secundum loquentes de eo semper imprimitur in Baptismo, sicut est in ficte baptizato. Prceterea, ponentes charaterem ponunt eum indelebilem ; sed illae virtutes non sunt indelebiles, ut patet in peccante mortaliter ; ergo.

Tertio, est notandum quod illud spirituale impressum animae quod dicitur character habet ad minus quinque proprietates. Prima quod est signum assimilativum alteri habenti ; secunda quia est signum distinctivum a non habente ; tertia, quia est signum rememorativum sacramenti suscepti ; quarta, quia est signum conformativum ; quinta, quia est signum obligativum, quia suscipiens sacramentum obligatur Deo.

 

His praemissis, dicitur ad secundum articulum secundum duas opiniones.

Una negat animae characterem imprimi, quod probatur sic : Sicut est de aliis rebus sanctificatis, ita videtur esse de hominibus baptizatis ; sed alia sanctificata, sicut calices vel Ecclesiae consecratae, non recipiunt aliquam novam formam vel qualitatem per hoc quod consecrantur ; ergo nec homines baptizati recipiunt aliam formam spiritualem quam vocas characterem.

 

Secundo sic : nihil est ponendum frustra in operibus Dei ; sed character si poneretur, frustra poneretur ; ergo. Probatio Minoris, quia si character non poneretur frustra, hoc est quia ponitur ut dispositio praevia ad effectum Baptismi principalem qui est gratia ; sed ratio non valet, quia anima non habens peccatum est summe disposita ad sumendam gratiam, et Deus est potentiae infinitae ; ergo.

 

Diceres quod character ponitur propter effectus assignatos, quia est signum rememorativum, conformativum et obligativum, sic non ponitur frustra.

Contra illud sic : ita potest aliquis rememorari, conformari, obligari alicui domino sine signo inhaerente sicut cum signo inhaerente ; igitur frustra ponitur. Consequentia patet. Probatio antecedentis : ille qui profitetur in aliqua religione, post professionem obligatur praelato et tenetur sibi conformari, et tamen nullam formam recipit, et similiter est de illo qui facit alicui domino homagium.

 

Tertio principaliter sic : Deus non dat donum suum alicui actualiter peccanti ; sed fictus suscipiendo Baptismum peccat mortaliter, quia facit irreverentiam sacramento ; ergo Deus non dat ei illud spirituale donum quod tu vocas characterem.

 

Alia opinio est quod sicut non potest probari ratione naturali gratiam vel charitatem esse in anima, et tamen ponimus eam, ita non potest probari ratione naturali characterem imprimi animae, et tamen oportet ponere eum in anima.

Quod auctoritatibus probatur :

Primo auctoritate Dionysii cap. 2 Hierarchiae Ecclesiasticae. Dicit enim : venienti ad Baptismum datur a summo sacerdote sacramenti signaculum. Sed sacramenti signaculum est character. Ergo.

Secundo, probatur per Damascenum Lib. 4 c.1 qui dicit quod per Baptismum fit nobis regeneratio et sigillum, per sigillum intelligens characterem.

Tertio, auctoritate Augustini contra Donatistas Lib. 6 de Baptismo. Satis enim, inquit, eluxit ovem quae foris dominicum characterem acceperat venientem ad salutem ab errore corrigi, characterem tamen in ea dominicum agnosceret.

Sed dicitur, et bene, quod illae auctoritates sunt potius vocales quam reales, ergo si aliqua auctoritas cogit ad ponendum characterem imprimi in Baptismo, est auctoritas Ecclesiae, quae est maxima auctoritas, ut ponit Augustinus contra Epist. Fundamenti. Arguitur sic : De Sacramentis sentiendum est sicut tenuit Ecclesia Romana, Extra. de haereticis : Ad abolendam. Sed sacrosanta Ecclesia Romana asserit imprimi characterem in Baptismo. Ergo. Probatio minoris. Extra. de Baptismo et eius effectu, cap. maiores : qui fide accedit ad Baptismum, characterem suscipit christianitatis impressum.

Diceres quod characterem christianitatis impressum vocat ipsum Baptismum. Contra, quia ibidem sequitur quod characterem imprimit sacramentalis operatio ; sed sacramentalis operatio est Baptismus ; igitur Baptismus imprimit characterem.

 

Ad istam conclusionem inducuntur aliquae congruentiae.

Prima est quod congruum est ad formam perfectam poni aliquam dispositionem ; sed gratia est perfecta forma et supernaturalis ; igitur congruit ad eam poni aliquam dispositionem supernaturalem : istam dispositionem voco characterem.

Secunda est ista : non est congruum Deum instituisse Sacramenta novae legis esse vana ; sed essent vana nisi haberent aliquem effectum. Nunc autem non semper habent effectum qui est gratia ; ergo habent alium effectum, et illum voco characterem. Sed illa congruentia parum valet, quia si valeret, tunc quodlibet sacramentum imprimeret characterem quod est falsum.

Ideo additur tertia congruentia melior, quae est talis : Receptus in familiam Christi, debet distingui a non recepto per aliquod intrinsecum sibi ; sed illud intrinsecum distinctivum ponitur character.

 

Ad argumenta praecedentis opinionis, illa non concludunt.

Ad primum dico quod alia sacramenta non recipiunt formam spiritualem eis inhaerentem, quia non sunt capacia talis formae ; homo enim est capax tam gratiae quam dispositionis ad gratiam, quae dispositio dicitur character.

Ad secundum, concessa maiore, negetur minor. Licet enim Deus de potentia sua absoluta posset creare gratiam in anima, quae gratia est principalis effectus Baptismi ; et etiam alios effectus qui sunt assimilare, distinguere etc. sine illa forma quae dicitur character, tamen de potentia ordinata, dicitur quod causat illos effectus mediante tali forma, propter primam et secundam congruentiam superius assignatas.

Ad tertiam dico quod in Baptismo concurrunt duo dona, scilicet dispositivum quod est character et perfedivum quod est gratia. Quando igitur dicitur : Deus non dat donum suum actualiter peccanti mortaliter, concedo de dono perfectivo, sed nego de dono dispositivo, et hoc vel quia non vult sacramentum suum esse vanum, vel propter alias causas superius assignatas.

 

De tertio articulo communis opinio est quod character est forma indelebilis. Cuius causam aliqui assignant quia character est in anima secundum essentiam ; sed anima est invariabilis secundum essentiam ; ergo.

Contra, secundum eos, quia gratia est in essentia animae ; ergo esset indelebilis.

Ideo dicitur quod character potest comparari ad Deum, vel ad agens creatum. Si character comparatur ad Deum sic potest deleri, quia qui potest aliquam formam creare, potest ipsam annihilare. Si autem comparatur ad agens creatum, sic character est forma indelebilis, et hoc convenit sibi quia est talis natura.

Ubi notandum quod triplex est habitus, scilicet innatus, acquisitus et infusus. Primus quidem est omnino indelebilis ; secundus autem est delebilis, ut patet 2 Ethic. ; tertius habitus aliquando est delebilis, aliquando indelebilis, et hoc ideo quia habitu infusus aliquando datur ad dirigendum, aliquando ad distinguendum. Aliquando habitus infusus datur ad dirigendum, quia potest recipere repugnantiam in subiecto, ideo talis habitus est delebilis. Sed quandoque habitus imprimitur ad distinguendum, et talis habitus est indelebilis. Sic autem imprimitur character, ut in 2 art. dictum est.

 

Ad argumentum in contrarium dicitur negando minorem. Ad probationem, quando dicitur : duo accidentia eiusdem speciei essent in eodem subiecto, negatur consequentia, quia vel illi duo characteres non essent eiusdem speciei, vel si essent eiusdem speciei, dico quod habens characterem in circumcisione non recipiet alium characterem in Baptismo, sicut subiectum quod est in potentia ad albedinem, recepta albedine ab uno agente, non potest recipere aliam ab alio agente vel ab eodem agente ; ergo, etc.

 

 

QUAESTIONES II et III

Ad secundam et tertiam quaest. sic ptoceditur :

Videtur quod character non sit forma absoluta quae est in anima, vel est potentia vel passio vel habitus ex 2 Ethic. ; sed character nullum illorum est ; ergo. Minor probatur : non enim est potentia, quia non est naturaliter in anima ; nec est passio, quia est forma permansiva ; nec est habitus, quia habitu potest quis bene vel male operari. Sed charactere non potest quis bene operari, quia stat cum peccato mortali ; nec potest male operari, quia est a Deo ; ergo.

 

Contra.

Dispositio est eiusdem rationis cum forma ad quam disponit ; sed character disponit ad gratiam ; igitur est eiusdem rationis cum gratia. Sed gratia est forma absoluta ; ergo.

 

In illa quaestione sunt duo articuli.

Primus, in quibus sacramentis imprimitur character.

Secundus, si character impressus sit forma absoluta.

 

Quantum ad primum dico quod character imprimitur tantum in tribus sacramentis, scilicet in Baptismo, Confirmatione et Ordine. Cuius ratio est quia in illis sacramentis imprimitur character in quibus aliquis, vel primo recipitur in familiam Christi, vel recipit determinatum gradum inter illos qui sunt de familia Christi. Sed Baptismus est sacramentum quo quis recipitur in familiam Christi ; Confirmatio autem et Ordo sunt sacramenta quibus aliqui recipiunt determinatum gradum inter familiares Christi.

Alii autem probant illud idem sic : In illis tantum sacramentis imprimitur character quae non iterantur ; sed sacramenta non iterabilia sunt tantum illa tria, scilicet sacramentum Baptismi, Confirmationis et Ordinis.

 

De secundo articulo dicit una opinio quod character est forma absoluta, quod probatur sic : Mutatio non est nisi ad formam absolutam ex 5 Phys. ; sed ad characterem est mutatio ; ergo character est forma absoluta. Minor probatur in ficte baptizato qui nihil aliud recipit in Baptismo nisi characterem.

Secundo sic : relatio non est fundamentum relationis ; sed character est fundamentum multarum relationum, quia est signum rememorativum, conformativum, obligativum et cetera huiusmodi ; ergo.

Tertio sic : in relatione non est potestas activa nec passiva ; sed in charactere est potestas activa et passiva ; ergo. Minor probatur ; in charactere baptismali est potentia passiva, quia per eum est homo capax aliorum sacramentorum ; in charactere autem Ordinis est potentia activa ad multos sacros actus in Ecclesia. Ergo.

Quarto sic : character est principium assimilandi baptizatum Christo et alteri baptizato ; similitudo autem est unitas fundata in qualitate ; ergo character est qualitas, et per consequens forma absoluta.

 

Secunda opinio est quod character sit forma respectiva, quia ad quidditatem alicuius formae absolutae non pertinet essentialiter aliquis respectus ; sed ad quidditatem characteris pertinet essentialiter aliquis respectus ; ergo character non est forma absoluta. Minor probatur per illum cuius est praecedens opinio. Dicit enim in definitione characteris quod character est signum fidei communis et sacrae ordinationis fidelium, signum autem est relatio.

Praeterea, nihil est ponendum perfectius quam natura requirat ; sed natura characteris non necessario requirit quod habeat perfectionem formae absolutae ; ergo non est forma absoluta. Minor probatur, quia nulla de rationibus praecedentis opinionis cogit ponere characterem esse formam absolutam.

Prima non valet, quia habet maiorem falsam, si intelligatur de omni respectu, et de omni eo quod est ad aliquid, est enim respectus extrinsecus et intrinsecus adveniens, character autem ponitur respectus extrinsecus adveniens et ad hunc respectum potest esse motus.

Similiter secunda ratio habet maiorem falsam, quia secundum Euclidem 5 Geom. in principio, proportionalitas est similitudo duarum proportionum ; igitur super proportionem quae dicit formaliter relationem, et super unitatem eius fundatur similitudo, et sic relatio fundatur in relatione.

Tu dicis ; igitur potest esse processus in infinitum in relationibus. Nego consequentiam ; nam accidens fundatur in accidente, ut qualitas in quantitate, et tamen non est processus in infinitum in accidentibus.

Ad tertium dico quod duplex est actus scilicet naturalis et sacramentalis ; licet ergo in relatione non sit potestas ad actum naturalem, tamen bene potest esse ad actum sacramentalem.

Ad quartum dico quod similitudo, largo modo sumpta, potest esse in qualibet forma, et non solum in qualitate,

 

Ad argumentum in contrarium : Ad primam partem quaestionis, si teneatur quod character sit forma absoluta, potest concedi quod sit habitus non innatus, nec acquisitus, sed infusus. Tu dicis, quia habitu contingit uti bene vel male ; dico quod non est verum de omni habitu. Si autem teneatur quod character sit forma respectiva, respondetur ad argumentum in contrarium, quod non est inconveniens aliquam relationem disponere ad formam absolutam respectu agentis supernaturalis, sicut est in proposito.

 

 

QUAESTIO IV

Ad quartam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod character non sit in essentia animae ut in subiecto, quia dispositio et forma ad quam disponit sunt in eodem subiecto ; sed character disponit ad fidem ; ergo est in eodem subiecto cum fide. Sed fides est in potentia intellectiva ; ergo.

 

Contra.

Dispositio est in eodem subiecto cum forma ad quam disponit ; sed character disponit ad gratiam ; ergo est in eodem subiecto cum gratia. Sed gratia est in essentia animae ; ergo et character.

 

Ad istam quaestionem dico quod in ea possunt esse tres conclusiones secundum quod de ea sunt tres opiniones.

Una dicit quod character est in tota essentia animae, quia character distinguit membrum Christi a non membro Christi ; sed membrum Christi distinguitur a non membro Christi secundum totam essentiam animae ; ergo.

Item, dispositio est in eodem subiecto cum forma ad quam disponit ; sed character disponit ad gratiam ; igitur est in eodem subiecto cum gratia. Sed gratia est in tota essentia animae ; igitur et character.

Sed ista non concludunt. Primum non : concedo enim quod character est in anima, sed propter distinctionem non oportet quod sit in tota animae essentia. Sicut corpus distinguitur ab alio corpore, non tamen oportet quod color sit in toto corpore, sed sufficit quod sit in superficie.

Nec secundum cogit, quia maior est vera de illa dispositione quae fit habitus, sed de alia dispositione hoc non oportet ; habitus enim unius potentiae potest disponere ad formam et ad terminum alterius potentiae, sicut habitus fidei disponit ad habitum charitatis.

 

Alia opinio est quod character est in potentia cognitiva, quia sicut gratia est in essentia animae, ita dispositio ad gratiam est in potentia animae ; sed character est dispositio ad gratiam ; igitur est in potentia animae. Sed non in qualibet potentia animae, quia cum potentiae distinguantur realiter, tunc non esset una simplex forma. Igitur est in unica potentia. Sed magis rationabile est ut ponatur in potentia cognitiva quam in alia, quia character est ad configurandum trinitatem creatam trinitati increatae ; sed trinitas creata vel eius imago consistit principaliter in potentia intellectiva qua oritur voluntas.

Praeterea, ut arguebatur superius, in eodem subiecto est dispositio et forma ad quam disponit ; sed character disponit ad fidem, et fides est in potentia intellectiva ; igitur.

Contra.

Dispositio ad formam nunquam est in posteriori susceptivo formae ; sed character per te est dispositio ad formam sive ad gratiam, et gratia, ut concedis, est in essentia animae ; igitur character non potest esse in aliquo susceptivo posteriori ipsa essentia animae. Sed per te potentia animae est posterior eius essentia, quia ponis quod est accidens eius ; igitur et character non est in potentia animae ; ergo, etc.

 

Tertia opinio est quod character principaliter est in voluntate, quia dispositio est in eodem subiecto cum forma ad quam disponit ; sed character disponit ad gratiam, et gratia est in voluntate, ut patuit Lib. 2 d. 26 ; ergo et character est in voluntate.

Sed illa ratio forte solveretur sicut fuit soluta secunda ratio primae opinionis.

Ideo alio modo arguitur, et hoc sic : Character est signum vel fundamentum cuiusdam obligationis animae ad Deum ; igitur est rationale quod ponatur in illa potentia per quam homo principaliter obligatur Deo. Sed illa potentia est voluntas, quia voluntatis est primo mereri vel demereri ; igitur character est in voluntate.

 

Ad argumentum in contrarium dico quod dispositio est duplex, scilicet proxima et remota. Maior autem est vera de dispositione proxima, sed non de dispositione remota. Nunc autem character non est dispositio proxima ad fidem ut fides est, sed ad gratiam quae est in voluntate, ut dictum est ; ergo etc.