Distinctio IV — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

Hic autem dicendum est...

 

Circa istam Dist. 4, ad primam, secundam et tertiam eius partes, quaero primo : Utrum parvuli sint baptizandi. Secundo : Utrum parvuli recipiant effectum Baptismi. Tertio : Utrum adulti recipiant effectum Baptismi.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur.

Videtur quod parvuli non sint baptizandi, quia Baptismus est medicina contra peccatum ; sed parvuli non habent peccatum ; ergo, etc. Minor probatur ; peccatum enim non est sine electione et voluntate, per Augustinum De vera religione ; sed parvuli non habent electionem ex 2 Phys. et 3 Ethic. : ergo, etc.

 

Contra.

Beda, et ponitur ultimo cap, 1, Dist. huius quarti. Qui dudum clamabat per legem : anima cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo ; nunc per Evangelium clamat : Nisi quis renatus fuerit, etc.

 

Ad istam quaestionem respondeo, et primo ponam unam opinionem Pelagianorum. Secundo, opinionem veram quae est Catholicorum. Tertio, solvam rationes haereticorum.

 

Quantum ad primum, est opinio Pelagianorum, quod parvuli non sunt baptizandi, quia Baptismus est contra peccatum, seu contra morbum peccati originalis ; sed parvuli non habent peccatum originale ; ergo non sunt baptizandi.

Minor probatur.

Primo per Augustinum, quia peccatum ideo est peccatum, quia voluntarium ; sed nihil est voluntarium in parvulis, quia non habent usum rationis ; ergo in eis non est peccatum.

Secundo, sic : nullus peccat in eo quod vitare non potest, per Augustinum in 3 de libero arbitrio ; sed parvulus hanc vitare non potest cum hoc contingat sibi a conceptione sua ; ergo.

Tertio, per argumentum Iuliani, sicut refert Magister 2 Sent. dist. 2 : non peccat ille qui nascitur, nec peccat ille qui condidit ; per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae peccatum fingit ingressum.

Quarto sic : defectus naturalis non est imputabilis ad peccatum ; sed omnis defectus qui causatur in parvulis, est naturalis ; ergo, etc. Maior patet 3 Ethic. ubi dicitur quod caeco nato nullus improperabit, sed magis miserebitur.

 

Contra istam opinionem arguitur sic : Baptismus est contra morbum peccati originalis ; sed parvuli habent peccatum originale ; ergo parvuli sunt baptizandi. Minor probatur, quia ait Gregorius super Exod. in glossa : Omnes in peccato nati sumus ex carnis delectatione concepti culpam originalem traximus nobiscum.

Item, Augustinus super Psalm. David dixit se in iniquitatibus conceptum, quia in omnibus contrahitur iniquitas ex Adam. Et Augustinus, lib. de fide ad Petrum : Firmissime tene et nullatenus debites, omnem qui per concubitum viri et mulieris concipitur, cum peccato originali nasci.

Praeterea. Augustinus lib. de baptismo parvulorum, Adam per praevaricationis exemplum infecit in se omnes de sua stirpe venturos.

Praeterea. Peccatum originale est formaliter carentia iustitiae originalis, ut patuit in 2 lib. ; sed omnes communiter propagati carent originali iustitia ; ergo omnes habent peccatum originale. Non autem intendo per istas rationes includere Virginem benedictam, oportet tamen de ea singulariter loqui. Et secundum Augustinum, cum de peccatis agitur, de Maria nullam prorsus volo habere quaestionem. Teneo igitur quod parvuli cum habeant peccatum originale, baptizandi sunt.

 

Ad argumenta autem alterius opinionis ad primum dico quod illud verum est de peccato actuali ; si autem intelligatur de peccato originali, dico quod non oportet peccatum simpliciter esse voluntarium habenti ipsum, sed esse voluntarium ei vel illi a quo contrahitur ; fuit autem per actum voluntarium Adae a quo contractum est.

Ad secundum dico eodem modo, quod nullus peccat in eo quod vitare non potest aut in se aut in alio qui pro ipso accepit habitum oppositum vitio. Potuit autem hoc vitari in alio, puta in Adam, si non peccasset, qui acceperat iustitiam orginalem pro se et posteris.

Ad tertium, respondet Magister lib. 2. Ait enim sic : Iuliano per sacram paginam, quod per unum hominem intravit peccatum in mundum, quia per unius hominis inobedientiam, ut ait Apostolus.

Ad quartum dico quod defectus nihil habens de voluntario non est imputabilis ; sed ille defectus habet aliquid de voluntario, quia ex voluntate primi parentis seminatum est.

 

Sed oritur dubium, nam parvuli sunt baptizandi, ut dictum est in 2 artic. ; sed interdum parvuli non possunt nasci seu exire de utero materno. Quaeritur igitur si possunt ante ortum in matris utero baptizari.

Et videtur quod non, quia coniunctum causae suae corruptivae, dum coniungitur, non potest mundari ab illa corruptione ; sed parvulus in utero matris est coniunctus causae suae corruptionis ; ergo in utero materno non potest mundari.

Contra hoc, nam caro matris in parvulo non est causa corruptionis nisi mediata, caro autem parvuli est causa corruptionis immediata loquendo de corruptione originali. Si ergo stante coniunctione ad causam corruptionis non potest purgari ab illa parte, sequitur quod parvulus habens carnem suam, nunquam a peccato originali potest purgari, quod est contra fidem.

Praeterea, licet parvulus in utero matris sit coniunctus matri localiter, tamen distinctus ab ea personaliter, quia habet aliud corpus et aliam animam ; sed distinctio personalis sufficit ad distinctionem secundum peccatum et non peccatum ; ergo non obstante tali coniunctione locali, propter distinctionem personalem, potest parvulus esse iustus.

Praeterea, si cum coniunctione ista ad causam corruptionis non potest stare gratia in parvulo ; ergo parvulus in utero non potest habere Baptismum flaminis vel sanguinis, quorum utrunque est falsum. De flamine, patet de Hieremia, Hierem. I de Ioanne Bapt., Lucae I et de Matre Christi, ut firmiter tenet Ecclesia. De Baptismo autem sanguinis patet per hoc quod si quis persequitur matrem gravidam, eadem de causa persequitur filium in utero eius qua persequitur matrem ; ergo si mater occiditur propter iustitiam vel propter fidem, similiter et parvulus. Si autem parvulus occideretur extra uterum, haberet Baptismum sanguinis, si pro iustitia vel fide occideretur, etiam non baptizatus. Ergo eodem modo rationabile est quod Deus non condemnet eum, pro simili causa in utero matris passum.

 

Dico igitur ad istud dubium, quia vel puer est secundum omnes partes in utero matris suae, vel secundum aliquam partem apparet extra uterum.

Si primo modo, dico quod non potest baptizari, non propter hoc quia est coniunctus causae suae corruptionis, ut dicebat praecedens opinio, sed quia Baptismus est ablutio corporis in anima : sed parvulus cum sit in utero matris existens, non potest lavari, cum non possit ab aqua tangi immediate.

Si secundo modo, aut apparet pars principalis, ut caput, et tunc potest baptizari ; non enim est verisimile quod in die Pentecostes quando baptizati sunt tria millia Act. 2, quod quilibet quantum ad totum corpus suum lavaretur aqua, sed praecise quantum ad faciem aspergendo vel quantum ad caput perfundendo ; et in illo casu, si puer postea nasceretur, non oporteret ipsum de novo baptizari. Si autem apparet pars minus principalis, sicut est manus vel pes, illa est baptizanda, quia in ea est tota anima licet non omnes sensus, quia sensus vigent maxime in capite, et sic adhuc minus sufficeret ad hoc quod esset baptizatus, esto quod nasceretur, sub conditione baptizandus esset, ut docetur Extra. de Baptismo et eius effectu, de quibus dubium est. Credendum est enim quod Deus suppleat in tali casu, si quid per impotentiam est omissum.

 

Ad argumentum in contrarium, concessa maiore, negetur minor. Ad probationem, cum dicitur quod peccatum non est sine electione, dico quod verum est de peccato actuali, non autem de peccato originali.

 

 

QUAESTIO II 

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod parvuli non recipiant effectum Baptismi, quia gratia non datur sine fide ; sed parvuli non habent fidem ; igitur eis non datur gratia. Minor probatur, ad Rom. 10.

 

Contra.

Augustinus in Enchirid. : Parvulus, sive decrepitus moritur peccato in Baptismo ; sed nullus moritur peccato nisi recipiat gratiam ; ergo.

 

Ad istam quaestionem dico tres conclusiones, secundum quod parvuli in Baptismo inter alia,, tria recipiunt. Prima conclusio est quod parvuli recipiunt fidem infusam in Baptismo. Secunda conclusio est quod recipiunt characterem. Tertia conclusio est quod recipiunt gratiam gratum facientem.

 

Prima conclusio probatur : Sine fide est impossibile placere Deo, ut ait Apostolus ad Hebraeos ; sed parvuli quam cito baptizantur, placent Deo ; ergo habent fidem. Sed non habent fidem acquisitam ; ergo habent fidem infusam.

Contra hoc obicitur, quia habens habitum potest uti habitu cum voluerit ; sed parvulus baptizatus, etiam cum pervenerit ad usum rationis, non potest uti habitu fidei quia non potest exire in actum credendi articulos fidei ; ergo.

Confirmatur, quia habens habitum aliter se habet ad actum quam non habens ; sed parvulus baptizatus non aliter se habet, nec alio modo ad actum credendi quam si baptizatus non fuisset ; ergo parvulus baptizatus non habet illum habitum infusum. Minor probatur, quia si parvulus baptizatus nutriretur inter infideles, et ab eis doceretur, ita adhaereret errori eorum ac si non fuisset baptizatus.

 

Ad illa dicitur tripliciter :

Primo sic : quando in aliqua potentia sunt duo habitus disparati, unus infusus et alius acquisitus ex actibus, tunc habitus acquisitus inclinat potentiam ad actus contrarios actus habitus infusi. Nunc autem in parvulo baptizato et inter infideles nutrito, est fides acquisita contraria fidei infusae, ideo non potest exire in actum credendi.

Secundo modo dicitur ad minorem illius obiectionis, quod talis parvulus baptizatus et inter infideles nutritus, non alio modo se habet ad actum credendi quam si non fuisset baptizatus, quia quam cito deliberate consentit errori eorum, fides infusa annihilatur.

Tertio modo dicitur quod sive habitus habeat causalitem respectu actus, sive non, nulla virtus infusa potest probari inesse ex actibus, quia eaedem rationes fierent de gratia, et tamen nullus certitudinaliter scit se habere gratiam ; et ideo dicitur quod maior est vera de habitibus acquisitis, et non de habitibus infusis.

 

Contra hoc obicitur quia si Deus infunderet alicui habitum geometriae, posset assentire veritatibus geometriae ; ergo a simili, si Deus infunderet alicui fidem, posset assentire veritatibus fidei.

Sed hoc non valet, quia habitus geometriae est habitus habens evidentiam ex obiecto ; sed fides non habet evidentiam ex obiecto, quia iam non est fides.

 

Secunda Conclusio persuadetur breviter, quia de hoc erit sermo prolixior inferius Dist.6 vel 7 huius 4. Congruum est ad formam perfectam ponere aliquam dispositionem ; sed gratia est forma perfecta et supernaturalis ; ergo congruum est ad formam perfectam ponere aliquam dispositionem supematuralem. Illam autem dispositionem voco characterem ; ergo parvuli baptizati recipiunt charaterem.

Confirmatur Extra. de Baptismo et eius effectu, c. Maiores, ubi dicitur quod sacramentalis operatio imprimit characterem.

 

Tertia conclusio probatur : Deus pro statu naturae lapsae de communi lege nulli dimittit culpam quin infundat gratiam ; sed parvulis in Baptismo dimittitur culpa originalis ; igitur infunditur eis gratia.

 

Ad argumenta in contrarium, cum dicitur : gratia non datur sine fide, conceditur de lege communi, sed negetur minor.

Ad probationem dico quod tenet de fide acquisita, non autem tenet de fide infusa, etc.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod adulti baptizati non recipiant effectum baptismi, quia si radix sancta, et rami, ad Rom 11 ; si autem adulti reciperent effectum Baptismi, tunc essent sancti ; ergo filii eorum essent sancti, quod est falsum, quia tunc non haberent peccatum originale ; igitur.

 

Contra.

Quilibet moritur peccato in Baptismo, ut dictum est per Augustinum in Enchir. ; sed nullus moritur peccato nisi recipiat gratiam ; igitur.

 

Ad istam quaestionem dico praemittendo quod adultus dicitur quadruplici ter : Primo quia est adultus consentiens ; secundo est adultus dissentiens ; tertio est adultus ficte recipiens ; quarto est adultus ex aliqua causa accidentali non distinguens. Et sic secundum istam distinctionem oportet dicere ad quaestionem quatuor breves articulos.

 

Primus, si adultus consentiens recipit effectum Baptismi. Et dico quod sic, quia medicina perfecta habet effectum suum in subiecto bene disposito ; sed baptismus est medicina perfecta contra morbum peccati originalis ; igitur in homine adulto consentiente et bene disposito tollit peccatum originale. Sed de lege communi nulli dimittitur peccatum originale sine gratia ; igitur.

 

Secundus articulus est de adulto non consentiente, si talis recipiat Baptismum et effectum Baptismi. Et dico quod non consentiens potest intelligi dupliciter, negative et contrarie. Negative, ut cum negat actualem consensum ; contrarie vero, cum ponit actualem dissensum. Et patet illa distinctio, quia non est idem non velle et nolle, ut dictum fuit Dist. I primi. Iterum dissentire potest quis dupliciter, videlicet simpliciter et secundum quid ; nam qui propter tempestates projicit merces in mari, simpliciter vult et secundum quid non vult, ut patet 3 Ethic. cap. De voluntario permixto.

 

Et secundum illa dico ad hunc articulum tres conclusiones.

Prima est quod non consentiens simpliciter nec secundum quid, non recipit Baptismum nec effectum Baptismi, quia Deus non vult adscribere familiae suae aliquem omnino invitum ; sed dissentiens simpliciter et secundum quid est omnino invitus ; ergo Deus non vult hunc adscrivere familiae suae, talis autem adscriberetur si reciperet Baptismum et effectum Baptismi.

Secunda conclusio est quod dissentiens secundum quid, et consentiens simpliciter, recipit Baptismum, sicut patet de illo qui consentit propter minas. Hoc patet Extra. de Baptismo et eius effectu cap. Maiores, ubi dicitur quod quidam ad christianitatem coacti sunt, et nobis sunt Sacramentis divinis sociati.

Tertia conclusio est quod si non consentit negative, recipit. Baptismum, quia non oportet semper in Sacramentis praebere actualem consensum, sicut patet de Sacerdote conficiente corpus Christi, quia quando consecrat potest alibi cogitare et non habere actualem considerationem ad corpus Christi.

 

Tertius articulus est de adulto ficte recipiente, si talis recipit Baptismum et effectum Baptismi. Et dico quod fictus in recipiendo potest dupliciter esse :

Uno modo, quod ostendat se velle recipere ablutionem Baptismi eodem modo quo Ecclesia intendit illam conferre, et tamen oppositum habet in animo, et talis non recipit Sacramentum nec rem sacramenti. Tamen Ecclesia cogit eum ad observantiam fidei Christianae, quia Ecclesia praesumit partem meliorem, ubi signa meliorem partem praetendunt, sicut de matrimonio patet ; nam si quis iurasset alicui per verba de praesenti sine testibus, et postea iurasset alteri cum testibus, Ecclesia staret pro secundo matrimonio, cum tamen primum esset legitimum.

Alio modo potest aliquis esse fictus ostendendo se esse dispositum ad recipiendum sacramentum, et tamen interius est indispositus propter infidelitatem, vel aliud peccatum mortale in quo vellet remanere, et illo modo loquuntur Doctores de ficto Baptismo dicentes quod non recipit rem sacramenti. Cuius ratio est quia Deus non iustificat nisi volentem, secundum illud Augustini : Qui creavit te sine te, non iustificavit te sine te. Sed aliter fictus habet obicem contra gratiam nolens iustificari ; ergo non recipit effectum Baptismi. Ad istam etiam intentionem loquitur Augustinus Lib. de poen. c.2 et ponitur in littera : omnis enim qui iam suae voluntatis arbiter est constitutus cum accedit ad Sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum vitae veteris, novam inchoare non potest.

 

Notandum quod haec est differentia inter fictum primo et secundo modo dictum, quia si primus deponeret fictionem, esset rebaptizandus, quia non recepit sacramentum ; sed fictus secundo modo, si deponeret fictionem non esset rebaptizandus, quia talis licet non habuerit rem Sacramenti, habet tamen Sacramentum.

 

Quartus articulus est de adulto non cognoscente vel non distinguente si talis recipit Baptismum vel eius effectum. Et est sciendum quod talis non distinguens est ille qui non utitur ratione nec uti potest, et hoc contingit dupliciter, quia vel ille nunquam usus est ratione nec uti potest, sicut furiosus et fatuus a nativitate ; vel aliquando utitur ratione sicut furiosi et fatui habentes lucida intervalla.

Ad propositum, de primis idem est iudicium sicut de pueris, maxime si de eorum cura simpliciter desperatur. De secundis autem dicitur, et bene, quod nisi periculum mortis immineat, expectandum est donec habeant usum et iudicium rationis, et sic poterunt baptizari consensu interveniente, et recipient sacramentum et rem sacramenti.

 

Ad argumentum principale dicendum quod radix sancta et rami sancti, intelligenda est aptitudine, sed non actu, sicut ponit Augustinus et adducit eum Magister Lib. 2 de grano mundo seminato quod nihilominus generat paleas.