Distinctio VIII — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio VIII

DISTINCTIO VIII

Post sacramentum Baptismi...

 

Circa istam Dist. 8 in qua Magister incipit tractare de sacramento Eucharistia, quaero quatuor quaestiones.

Primo : Utrum sacramentum Eucharistia sit sacramentum nova legis.

Secundo : Utrum illa sit forma consecrationis Corporis Christi qua ponitur in canone Missa : Hoc est corpus meum.

Tertio : Utrum illa sit forma consecrationis sanguinis Christi : Hic est sanguis meus.

Quarto : sine argumento : Quid demonstretur per hoc pronomen : Hoc.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur.

Videtur quod Eucharistia non sit sacramentum novae legis, quia quodlibet sacramentum novae legis est per se unum ; sed Eucharistia non est per se unum ; ergo. Minor probatur, quia aliud signum est species panis, et aliud signum est species vini, et habent aliud et aliud signatum, quia unius signatum proprium est corpus Christi, alterius autem est sanguis Christi.

 

Contra.

De Consec. dist. 2. In sacramentorum oblationibus.

 

Ad istam quaestionem dico tres conclusiones.

Prima est quod Eucharistia est sacramentum novae legis.

Secunda quod Eucharistia est sacramentum excellentius inter sacramenta novae legis.

Tertia conclusio est si sacramentum Eucharistiae est unum.

 

Prima conclusio sic probatur : sacramentum plenitudinis gratiae est pro tempore legis gratiae ; sed sacramentum Eucharistiae est sacramentum plenitudinis gratiae ; ergo Eucharistia est sacramentum novae legis.

Praeterea, sacramentum novae legis est signum sensibile gratiam Dei, vel effectum gratuitum efficaciter signans ex institutione divina ; sed Eucharistiam ponimus effectum Dei gratuitum, scilicet existentiam Corporis Christi ; ergo sacramentum Eucharistiae est sacramentum novae legis. Minor probatur, quia sub illis speciebus signatur Corpus Christi veraciter contineri, et tamen illae species hoc non efficiunt.

Hoc argumentum est efficax contra illos qui ponunt sacramentum habere actionem respectu rei signatae, sed non esset contra me, quia ut visum fuit circa principium huius Quarti, sacramenta sunt signa tantum efficacia respectu rei signatae vel gratiae.

 

Secunda conclusio, scilicet quod Eucharistia est excellentius sacramentum inter sacramenta novae legis declaratur ex quadruplici differentia quae est inter Eucharistiam et alia sacramenta novae legis.

Prima est quod alia sacramenta veracia sunt quantum est de se, tamen quandoque carent effectu signato propter indispositionem suscipientis. Istud autem sacramentum numquam caret suo signato.

Secunda differentia est quod istud sacramentum, quod significat hoc realiter continet ; alia autem non continent realiter quod signant.

Tertia differentia est quod alia sacramenta signant gratiam accidentalem et inhaerentem, istud autem signat gratiam subsistentem, idest existentiam Corporis Christi.

Quarta differentia est quod omnia alia sacramenta consistunt in usu et in fieri, ita quod idem est ibi sacramentum et perceptio sacramenti, nec permanet aliquid quod sit sacramentum, sed cessant cessante tali usu, ut patet in Baptismo et eius perceptione. Sed hoc sacramentum est quoddam permanens etiam ante usum.

 

De tertia conclusione dico quod sacramentum Eucharistiae est unum unitate integritatis, non unum unitate indivisibilitatis. Ad cuius evidentiam est notandum quod Corpus Christi potest accipi stricte, prout includit in se partes animatas anima Christi, cuius pars non est sanguis, licet sit in potentia propinqua ut convertatur in carnem animatam, et sic corpus est essentialiter aliud a sanguine.

Alio modo potest Corpus Christi accipi prout includit omnia quae pertinent ad totum corpus organicum, sive sint partes animatae sive non, ut humores et spiritus ; et hoc modo sanguis est aliquid corporis. Primo modo accipiendo corpus licet ipsum et sanguis sint primo diversa signata, constituunt tamen unum signatum totale, quod est corpus secundo modo sumptum, et ita proprium signum corporis primo modo, et signum proprium sanguinis possunt esse unum signum unitate integritatis et non indivisibilitatis. Et congruum est sic esse ut sacramentum hoc habeat unitatem integritatis et indivisibilitatis, quia hoc sacramentum est ad completam nutritionem animae, sicut aliquid est ad completam et perfectam nutritionem corporis ; sed completa nutritio corporis est in aliquo uno unitate integritatis et non indivisibilitatis, unde non nutrit perfecte cibus sine potu, nec e contrario ; ergo hoc sacramentum est unum unitate integritatis et non indivisibilitatis.

 

Et per hoc patet ad argumentum principale, etc.

 

 

QUAESTIONES II et III

 

Ad secundam et tertiam quaestionem simul sic proceditur :

Videtur quod illa non sit forma consecrationis Corporis Christi quae ponitur in canone Missae : Hoc est enim corpus meum, hoc est sanguis meus, vel hic est calix sanguinis mei, quia istud pronomen hoc aut demonstrat substantiam panis, aut accidentia, et utroque modo propositio est falsa ; aut demonstrat Corpus Christi et sic propositio non est effectiva Corporis Christi.

 

In contrarium est Magister in littera.

 

In ista quaestione, primo est videndum si Eucharistiae sit aliqua una forma ; secundo, quae est illa forma ; tertio, quid significet illa forma.

 

De primo dico quod aliud est quaerere si Eucharistiae est aliqua una forma, aliud est quaerere si Consecrationis est aliqua una forma ; nam verba non sunt nec esse possunt forma Eucharistiae, sed verba bene sunt forma consecrationis Eucharistiae, ut praehabitum est in praeced. quaest. Et tunc dico quod sicut illud sacramentum est unum unitate integritatis non autem indivisibilitatis, quia in se includit duo signa particularia quae primo significant duo proprie significata et proxima, scilicet corpus et sanguinem, et duo remota, scilicet cibationem et potationem spiritualem, ita etiam est hic una consecratio unitate integritatis non autem indivisibilitatis, sed sunt duae partiales. Et sic est ibi duplex forma consecrationis, quia una est forma consecrationis corporis, alia est forma consecrationis sanguinis Christi. Distinctio autem istarum formarum partialium consecrationis patet ex duobus : primo quia si sacerdos moreretur subito pane consecrato, ibi esset consecratio corporis sine consecratione sanguinis ; secundo, quia una est efficax sine alia, alias fideles adorantes Corpus Christi ante consecrationem Sanguinis essent idololatrae, quod est falsum.

 

De secundo, scilicet : quae est forma consecrationis Corporis Christi et Sanguinis eius, dicitur uno modo secundum viam Innocentii, De offic. Missa part.3 c. 6, quod forma consecrationis non est in istis verbis : Hoc est enim Corpus meum, nec Christus consecravit in istis verbis, scilicet in verbis benedictionis, cum dicitur in verbis praecedentibus quod accipiens panem benedixit.

Pro ista opinione arguitur sic : verba quae significant realitatem sacramenti in facto esse et non in fieri, non sunt forma consecrationis ; sed ista verba : hoc est enim Corpus, etc. significant realitatem sacramenti in facto esse et non in fieri ; ergo. Maior patet, quia cum conversio consistat in fieri, verba consecrationis debent significare realitatem sacramenti in fieri. Minor probatur sic, quia ista verba sunt vera tantum in termino conversionis et non ante.

Contra ista opinionem arguitur sic, quia Christus in verbo consecravit ; sed non consecravit aliis verbis ab istis, cum non legimus alia verba ab istis ; ergo forma consecrationis Corporis Christi est in istis verbis : Hoc est enim Corpus meum. Hinc dicitur Extra. de celebratione Missarum : Cum Marthae : Credimus quod forma verborum sit sicut in Canone continetur, et a Christo Apostoli, et ab Apostolis eorum acceperunt successores.

Nec argumentum opinionis concludit, ut patebit in art. 3 quando videbitur quid significant ista verba : Hoc est enim corpus meum, quae non solum, in proprosito, sunt ostensiva, sed etiam effectiva.

 

Dico igitur aliter ad istum articulum, et primo ostendendo quae sunt verba consecrationis Corporis Christi ; secundo, quae sunt verba consecrationis Sanguinis Christi.

De primo dico quod verba consecrationis Corporis Christi sunt quatuor, videlicet pronomen hoc et verbum est et in apposito corpus meum. Ista enim coniunctio enim non est de essentia formae, sed secundum unum Doctorem solum ponitur ad designandum ordinem consecrationis sacramenti ad usum sacramenti, quod patet ex verbis praecedentibus accipite et comedite, hoc est enim Corpus meum, quasi dicat, quia talis est consecratio, ideo utendum est consecrato.

Alia ratio potest assignari quod illud enim ponitur od ostendendum ne illa verba, quae sunt de forma consecrationis, proferantur sine praecedentibus.

 

Sed hic est unum dubium, utrum praetermissis verbis praecedentibus, per ista solum quatuor verba conficeret sacerdos. Et dicitur quod sic, quia ista sunt praecisa forma consecrationis, alia autem sunt praemittenda propter reverentiam vel propter orationem.

Contra istud instatur sic : Verba sacramenti ex vi verborum debent significare illud quod efficitur ex vi consecrationis ; sed vi consecrationis huius efficitur quod ibi sit verum Corpus Christi ; ergo verba debent sufficienter hoc significare. Sed haec verba : hoc est enim corpus meum, prolata sine praecedentibus, hoc non significant, quia absolute ly « meum » significat referri ad personam loquentis ; sicut si inciperem loqui aliqua verba Christi sive prolata a Christo, videlicet : doctrina mea non est mea, quantumcunque intenderem loqui in persona Christi, tamen ex vi verborum non habetur quod illa doctrina sit Christi, sed loquentis.

 

De secundo, scilicet quae verba sunt forma consecrationis sanguinis Christi, dico quod hic est maius dubium. Tum quia forma qua utimur nullus Evangelistarum recitat, ideo non videtur ex Evangelio esse certa. Tum quia graeci alia forma utuntur dicentes : Hic est sanguis meus novi Testamenti qui pro vobis et pro multis est in remissionem effusus peccatorum.

Tamen, his non obstantibus firmiter tenendum est quod forma nostra sit certa secundum auctoritatem Innocentii De celebrat. Miss. Cum Marthae. Multa enim tradita sunt Ecclesiae ab Apostolis, quae tamen non sunt scripta in Evangelio.

Nec obstat quod dicitur de Evangelistis, quia intendebant narrare rem gestam, non autem tradere formam consecrationis. De forma ecclesiae graecorum, Ecclesia non dicit eos non conficere ; unde dicunt aliqui quod forma eorum et forma nostra et quaecumque forma scripta in Evangeliis sufficiens est ad consecrationem, tamen in Ecclesia romana est de necessitate ministri uti forma quae ponitur in Canone.

 

De tertio articulo, scilicet quid ista verba significant, nunquid significant substantiam panis, an accidentia, vel Corpus Christi. Sed sive significent substantiam panis, sive accidentia, sive Corpus Christi, videtur propositio falsa, quia istud pronomen hoc vel demonstrat pro illo instanti pro quo profertur, vel pro alio. Non pro alio, quod patet ; ergo demonstrat pro illo instanti pro quo profertur, et tunc non est Corpus Christi.

Ad hoc dicitur multipliciter, quod hoc pronomen « hoc » demonstrat ibi Corpus Christi non substantiam panis, neque accidentia ; nam verbum quodcunque potest capi dupliciter. Uno modo potest capi secundum, se ; alio modo prout est pars alicuius orationis. Primo modo, scilicet secundum se omne nomen habet suum significatum in instanti ultimae syllabae eius ; secundo autem modo, scilicet ut est pars alicuius orationis, non habet suum significatum nisi in ultimo instanti prolationis totius orationis.

Ad propositum ergo dicitur quod illud pronomen hoc ponitur in illa oratione non secundum se, sed ut est pars orationis, et ideo non habet suum significatum nisi in ultimo instanti prolationis totius orationis ; sed pro illo instanti est Corpus Christi ; ergo demonstrat Corpus Christi pro ultimo instanti prolationis. Hoc confirmatur ; constat enim quod illud pronomen hoc, pro aliquo supponit ; non autem potest supponere pro pane, nec pro accidentibus panis, nec pro aliquo alio a Corpore Christi ; ergo supponit pro Corpore Christi, et nonnisi in ultimo instanti prolationis.

 

Contra istam opinionem arguitur sic : Illud nomen quod non mutat suum significatum in propositione sive in oratione, non habet aliud significatum, ut in oratione positum, quam ut extra orationem per se sumptum. Si enim habet aliud significatum in oratione quam habeat per se, ergo mutat significatum suum in oratione ; sed nomen quodcumque, maxime univocum, non mutat in oratione suum significatum, quoniam si mutaret, cum idem nomen posset poni in infinitis orationibus, et per consequens illud nomen mutaret infinita significata, et ita nulla esset certitudo de significatione sive de significato alicuius nominis ; ergo quodcunque nomen debet idem significare et idem significatum habere in oratione, quod habet secundum se sumptum. Sed istud pronomen hoc super accidentia panis absolute posita non significat Corpus Christi ; igitur nec prolatum in oratione.

 

Quidquid sit de opinione vel impugnatione, potest aliter dici quod illa oratio hoc est enim corpus meum, est vera pro ultimo instanti prolationis, et sic illa forma consecrationis signat Corpus Christi pro ultimo instanti prolationis. Istud autem patet ex tribus propositionibus :

Prima propositio est quod illa oratio non solum est corporis indicativo, sed etiam virtute divina est Corporis Christi effectiva. Item, non efficit operatione successiva sed operatione instantanea ; et non est effectiva rei non existentis, sed rei praeexistentis, quia corpus quod est in caelo localiter capit esse in altari sacramentaliter.

Secunda propositio est quod pro illo tempore denotatur in oratione veritas, quod significatur per verbum copulans extrema propositionis vel orationis, ut si dicatur homo est albus, quia verbum copulans extrema orationis, est verbum praesens, ideo veritas orationis denotatur in tempore de praesenti ; et similiter est de verbo praeteriti vel futuri temporis.

Tertia propositio est quod verbum cuiuscunque temporis non solum potest significare tempus, sed etiam potest significare instans temporis, quia si non posset instans temporis significare cum anima creatur in instanti, tunc ista esset falsa : anima creatur.

Ex his orationibus omnibus fiat talis deductio : pro eodem tempore vel pro eodem instanti oratio est veritatis ostensiva pro quo est rei vel corporis effectiva, ut sic tempus referatur ad actionem succesivam, instans vero ad actionem vel factionem instantaneam ; sed ista oratio hoc est enim corpus meum est corporis effectiva pro ultimo instanti prolationis ; igitur est corporis ostensiva pro ultimo instanti prolationis.

Et per hoc patet ad argumentum principale. Igitur, etc.