Distinctio XXX-XXXI — Livre IV — Pierre d'Aquilée

Pierre d'Aquilée - Livre IV

Distinctio XXX-XXXI

DISTINCTIONES XXX ET XXXI

Nec solum coactio impedit...

 

Circa Distinct. 30 et 31 quaero tres quaestiones.

Primo : Utrum consensus erroneus sufficiat ad contrahendum matrimonium.

Secundo : Utrum inter Mariam et Ioseph fuerit verum matrimonium.

Tertio : Utrum tria sint bona matrimonii quae Magister ponit in littera, scilicet fides, proles et sacramentum.

 

 

QUAESTIO I

Ad primam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod consensus erroneus sufficiat ad contrahendum matrimonium, quia inter Iacob et Liam fuit verum matrimonium, alias fuisset cum ea fornicatus. Sed Iacob credidit per errorem eam esse Rachelem ; igitur, etc.

 

In oppositum est Magister in littera. Et 11 q.1 per totum.

 

In ista quaestione est primo una distinctio ponenda.

Secundo est quaestio dissolvenda.

Tertio sunt aliqua dubia removenda.

 

Distinctio ad praesens est ista, quod in matrimonio potest esse quadruplex error, scilicet error personae, error fortunae, error conditionis, et error contractus vel consensus matrimonialis, puta quando alter coniugum contrahit animo simplici, alter vero contrahit dolose utens verbis et signis sine animo contrahendi.

Hac distinctione praemissa dico ad quaestionem quatuor conclusiones.

Prima est quod error personae impedit matrimonium nisi superveniat consensus.

Secunda conclusio, quod error fortunae non impedit matrimonium.

Tertia conclusio, quod error conditionis impedit matrimonium.

Quarta conclusio, quod erroneus consensus impedit matrimonium.

 

Prima conclusio probatur : Consensus sequitur cognitionem secundum Augustinum dicentem quod invisa diligere possumus, incognita nequaquam ; ergo qui consentit in eum de quo cogitat, sed credens hunc esse alium, de isto non cogitat ; ergo in isto non consentit. Sed in matrimonio necessario requiritur consensus ; ergo non est ibi matrimonium.

Secunda conclusio, videlicet quod error fortunae non impedit matrimonium, sicut error circa pulchritudinem vel divitias et honores et huiusmodi, quia nullus error impedit matrimonium nisi solus ille qui est de respectu eorum quae sunt in matrimonio essentialia ; sed bona fortunae non sunt essentialia in matrimonio ; igitur error fortunae non impedit matrimonium.

 

Tertia conclusio, quod error conditionis, sicut est servitus, quando videlicet quis credit aliquem esse liberum et est servus, talis inquam error impedit matrimonium, quia servus non potest dare potestatem sui corporis alteri ; sed ista donatio requiritur necessario in matrimonio ; igitur.

Sed quia ista conclusio posset male intelligi, ideo notandum secundum aliquos doctores quod error conditionis potest esse triplex in personis, quia aut est paris conditionis, ut cum servus contrahit cum ancilla ; aut melioris conditionis, ut quando servus contrahit cum libera ; aut deterioris conditionis, ut quando liber contrahit cum ancilla. In duobus primis casibus, error non impedit matrimonium ; in tertio vero impedit contrahendum et dirimit iam contractum, nisi post cognitionem conditionis assentiat verbo vel facto. Et de hoc erit sermo infra Dist. 36.

 

Quarta conclusio, si error consensus impedit matrimonium, puta quando alter coniugum contrahit animo simplici et alter dolose utens verbo sine animo contrahendi, dico quod in facie Ecclesiae sit matrimonium, tamen in facie Dei iste error impedit matrimonium, quia ad aliquem effectum requiruntur duo, unum tanquam principale et alterum tanquam minus principale ; si deficiat quod est magis principale et ponatur id quod est minus principale non sequitur ad illud effectus. Sed ad matrimonium requiritur consensus tanquam principale, et verbum tanquam minus principale.

 

Occurrunt autem hic duo dubia.

Primum : esto quod aliquis ad extorquendam carnalem copulam dicat verba, animo tamen non intendens contrahere, nunquid alia persona simplici animo contrahens obligatur. Videtur quod sic, quia ex parte eius sunt tam consensus quam verba quae sunt causa obligationis in matrimonio.

Secundum dubium : esto quod dolose contrahens processu temporis exprimat dolum suum alteri personae quae contraxit secum in bono animo, ista non potest recedere nec reddere debitum, stante conscientia de dolo, propter periculum fornicationis, et sic remanet perplexa.

 

Ad primum dubium dico quod quia contractus matrimonii non claudicat, ut sit matrimonium ex altera parte tantum, et ideo si secunda persona non dat consensum, non est ibi contractus matrimonii, et sic altera persona non obligatur.

Sed tunc remanet secundum dubium, ad quod dicunt aliqui quod illa persona non potest reddere debitum stante conscientia de dolo alterius ; nec potest recedere, quia exponeret se periculo fornicationis. Alia via est melior, quod talis persona non facit sibi conscientiam quod alter dolose consenserit, sed quod modo mentitur et alias vere consenserit, sicut est de illo qui dixit uxori quod cognovisset matrem uxoris ; talis enim non tenetur reddere debitum marito sic asserenti.

 

Ad argumentum in contrarium de Iacob et Lia, sive Iacob excusetur sine non, dico quod consensit in Liam novo consensu, et hoc forte propter verba Laban dicentis : non est consuetudinis in loco isto ut minores prius tradantur ad nuptias.

 

 

QUAESTIO II

Ad secundam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod inter Mariam et Ioseph non fuit verum matrimonium, quia 17 q. 1. Sunt quaedam, dicitur sic : voventibus non solum nubere, sed velle nubere, damnabile est ; sed Virgo voverat virginitatem, iuxta illud Luc. 2 : Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco ; ergo, etc.

 

In oppositum est Magister in littera, et accipitur ex Evangelio Matth. 1 ; cum esset desponsata Maria Ioseph.

 

Ad istam quaestionem dico tres conclusiones.

Prima est quod decuit Matrem Christi vovere virginitatem.

Secunda conclusio est quod decuit Matrem Christi esse virginem et alicui desponsari matrimonio.

Tertia conclusio, quomodo stant ista, quod aliqua cum voto virginitatis vero sit alicui matrimonio sociata.

 

Prima conclusio probatur dupliciter.

Primo : Decuit Christum qui est speculum sine macula habere habitaculum seu matrem incorruptam re et voluntate ; sed perfecta incorruptio voluntatis est in voto castitatis ; ergo decuit matrem Christi vovere et servare virginitatem.

Secundo sic : Decuit matrem Christi habere omnis sanctitatis et puritatis privilegium ; sed omnis puritatis privilegium non potest haberi sine virginitate ; ergo, etc.

 

Secunda conclusio ad praesens probatur sic triplici congruentia, scilicet propter signum, propter infamiae vitationem, et propter divini consilii occultationem.

Propter signum quidem quia Ecclesia debuit per aliquam significari ; sed nulla est propinquior ad signandam Ecclesiam quam mater Christi, quia Ecclesia est virgo, mater et sponsa ; ergo decuit matrem Christi esse virginem et sponsam.

Propter infamia vitationem, quia, ut ait Ambrosius, sciebat Dominus teneram esse Virginis verecundiam et lubricam famam pudoris, ideo maluit alios de suo ortu quam de matris pudore dubitare.

Propter divini consilii occultationem, unde Augustinus : quae fuit necessitas ut desponsata esset Virgo Ioseph nisi propterea quatenus hoc sacramentum diabolo celaretur.

 

Tertia conclusio, qualiter stat simul in virgine votum virginitatis et verum matrimonium, dupliciter declaratur. Quia enim inter Mariam et Ioseph fuerit verum matrimonium hoc dicunt multae auctoritates sanctorum quas ponit Magister in littera, ideo hoc non est probandum, sed assumptum est declarandum, scilicet quomodo inter eos cum virginitate Matris Christi fuerit verum matrimonium.

Hoc declaratur primo sic : Beata Virgo voverat virginitatem sub conditione scilicet nisi Deus aliter vellet et disponeret ; sed cum voto sic conditionato stat matrimonium ; ergo, etc.

 

Sed contra. In omni quantumcunque absoluto intelligitur haec conditio, si placet Deo. Igitur cum ista conditione sic intellecta stat votum absolutum. Praeterea, quia votum istud fuerit absolutum clare intelligitur ex illo verbo Virginis ad angelum : Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco ; si enim fuisset votum conditionatum, tunc nulla esset quaestio, quia cum non esset sterilis, si fuisset cognita concepisset.

Ideo, declaratur secundo modo sic : In contractu matrimonii est mutua donatio corporis ad copulam carnalem nonnisi sub conditione implicita, videlicet si petatur, unde contrahentes cum proposito statim vovendi castitatem, vere contrahunt ; ideo ubi est certitudo quod nunquam ponetur in effectu talis conditio, scilicet quod neuter coniugum nunquam petet debitum copulae carnalis, ibi in nullo praeiudicat voto castitatis contractus matrimonialis. Sed hic fuit talis certificatio ; igitur cum voto castitatis in Virgine potuit stare et stetit contractus matrimonii. Probatio minoris ; nam habemus Matth. 1 quod Angelus instruxit Ioseph dicens : Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, multo fortius concluditur quod ipsa a Deo vel ab angelo fuit edocta : noli timere accipere Ioseph virum iustum in coniugem tuum, quia Spiritus Sanctus dabit tibi eum in custodem et testem virginitatis tuae, qui tecum pari voto contineat.

 

Tunc ad argumentum in contrarium quando dicitur quod voventibus non solum nubere, etc., dico quod debet intelligi ista auctoritas de volentibus nubere secundum communem legem ad quorum velle nubere sequitur actus.

 

 

QUAESTIO III

Ad tertiam quaestionem sic proceditur :

Videtur quod non sint ista tria bona matrimonii quae ponit Magister in littera, scilicet fides, proles et sacramentum. Quod non sacramentum, quia sacramentum secundum se est formaliter bonum ; ergo non est aliis bonis bonum. Similiter non est ibi bonum fidei, quia inter adulterum et adulteram est verum matrimonium, et tamen non est ibi bonum fidei. Similiter non est ibi bonum prolis, quia inter steriles est verum matrimonium, et tamen non est ibi bonum prolis.

 

Contra.

Augustinus, De bono coniugali dicit quod tria sunt bona coniugii, scilicet fides, proles et sacramentum.

 

Ad istam quaestionem dicitur uno modo quod contrabens matrimonium obligat se ad actum copulae carnalis ad minus si petatur, et certitudo de non petendo in paucissimis habetur. In illo autem actu privatur homo magno bono, scilicet usu rationis secundum Philosophum 7 Ethic. quia talis actus furatur intellectum saepissime sapientis ; igitur nullus debet contrahere matrimonium nisi sint aliqua bona recompensabilia istam iacturam usus rationis. Ista autem bona sunt sacramentum, fides et proles, quae secundum sanctos excusant istum actum carnalem.

 

Contra, quia in statu innocentiae fuisset matrimonium habens ista bona, nec tamen fuissent tunc excusantia illum actum carnalem ; igitur nec tunc fuissent ponenda ; igitur non praecise ista sunt ponenda tamquam excusantia actum illum.

Praeterea, inter Mariam et Ioseph fuit verum matrimonium, ex praec. quaest., in quo non oportuit ponere ista tria tanquam excusantia.

Praeterea, multo magis privatur homo usu rationis per somnum quam per istum actum, quia in somno est quasi mortuus ; igitur nullus secundum rectam rationem debet se exponere somno nisi essent bona excusantia. Hic dicitur quod sunt ibi bona aliqua excusantia scilicet necessitas naturae et confortatio organorum. Aliter dicitur quod non est simile, quia aliquis non patitur proprie damnum in somno sicut in illo actu, quia post somnum vigoratur intellectus, post istum autem actum habetatur.

 

Quidquid autem sit de istis rationibus dicitur ad quaestionem quod tria praedicta sunt bona matrimonii, quia ad hoc ut matrimonium habeat esse completum, tria sunt necessaria, scilicet institutio, usus et fructus. Ratione institutionis est bonum sacramenti ; ratione usus est bonum fidei ; sed ratione fructus est bonum prolis.

Vel sic secundum Scotum : In matrimonio tria sunt ; aliquod tanquam bonum intrinsecum cui correspondet bonum sacramenti ; aliud tanquam finis proximus cui correspondet bonum fidei ; aliud tanquam finis ultimus cui correspondet bonum prolis.

 

Tunc ad argumentum principale.

Habet enim illud argumentum tres partes.

Ad primam partem patet quod ista non sunt tria bona sacramenti matrimonii ut est signum sensibile, sed sunt tria bona matrinonii proprie accepti, scilicet vinculi indissolubilis manentis post contractum, et illud non est inconveniens esse bonum aliis bonis.

Ad secundam partem argumenti dico quod semper bonum fidei est in obligatione, licet non semper sit in executione, sicut est etiam in aliis contractibus mutuis.

Ad tertiam partem argumenti dico quod oblatio non semper est absolute ad bonum prolis, sed sub conditione, scilicet si eveniat, et non procurandum studiose oppositum ne eveniat.