Distinctio XXXVIII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXXVIII

DISTINCTIO XXXVIII

 

 

De suffragiis defunctorum.

Interim tamen, antequam resurrectio fiat, videamus quid beneficia in Ecclesia pro defunctis facta, prosint. Defunctorum igitur quatuor ordines sunt. Quidam enim sunt valde boni, quidam valde mali, quidam mediocriter boni, quidam mediocriter mali. Cum ergo sacrificia vel oblationes pro eis fiunt, pro valde bonis, gratiarum actiones sunt ; pro valde malis, etiamsi nulla eorum adiumenta sint, tamen qualescunque vivorum consolationes sunt ; duobus autem aliis ordinibus prosunt, mediocriter quidem bonis, ad hoc ut sit eis poenae remissio, mediocriter vero malis, ad hoc ut tolerabilior sit eorum damnatio.