Distinctio XXII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XXII
De unctionibus. Unctio catechumenorum. Unctio externa infirmorum. Unctio in confirmatione. Quid oleum significet et balsamum.
Novissime sciendum est tria genera esse unctionis.
Prima est qua catechumeni et neophyti unguntur in pectore et inter scapulas, ut ad militiam Christi accedentes, ad rectam intelligentiam, rectamque operationem roborentur.
Secunda est unctio infirmorum, quae ab apostolis incoepit, dicente Iacobo :
Haec autem unctio, pro vario usu Ecclesiarum iteratur, vel tantum semel praestatur.
Est autem tertia unctio caeteris reverentior, qua caput linitur, vel pontificis vel regis, vel baptizati vel confirmati in fronte. Haec praerogativa exuberantis gratiae, quae in ea confertur, chrisma dicitur, quod unctio interpretatur. Privilegio enim abundantioris gratiae generale nomen sibi vindicat proprium. Unde et duos liquores praecipuos admistos habet, oleum, scilicet et balsamum, quorum alterum praevalet in claritate, alterum in odore. Oleo ergo gloria conscientiae, balsamo celeberrima fama significatur. Ut qui chrismate unguntur, et conscientia perspicui, et gloriosi fama existant.
Quid sit sacramentum, et quid res sacramenti.
In his ergo sacramentum est unctio hominis exterioris, res vero sacramenti, fecunditas interioris, quae tunc per Spiritum sanctum datur nobis.
