Distinctio XXXVI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXXVI

DISTINCTIO XXXVI

 

 

De resurrectione. Quid sit tuba extremi iudicii.

Postremo de resurrectione et de modo resurgentium videamus. Resurrectio igitur ab omnibus credi debet.

Ait enim Isaias :

Resurgent mortui, et resurgent qui erant in sepulcris.

 Et Ioannes :

Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent, etc. Fiet autem resurrectio in voce tubae (id est manifesta) quae vim resuscitandi habebit.

Unde Propheta :

Ecce dabit voci suae vocem virtutis.

 Haec denique tuba est clamor de quo dicitur :

Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei.

Quae vox vel tuba dicitur esse archangeli, hoc est Christi, quam media nocte proferet : quod non pro hora dicitur temporis, sed quia tunc veniet quando non speratur, vel pro tempore dicitur.

Ait enim Cassiodorus : Hoc tempore primogenita Aegypti percussa sunt, quando et sponsus venturus est. Hoc quoque tempus dies Domini dicitur, non pro temporis qualitate, sed quia tunc singulorum occulta patebunt.

Unde Daniel :

Vetustus dierum sedit, et libri (hoc est, conscientiae singulorum) aperti sunt coram eo.