Distinctio IV — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio IV

DISTINCTIO IV

 

 

De triplici effectu baptismi. Quorumdam error.

Post supradicta, sciendum est alios percipere sacramentum et rem, alios sacramentum tantum, alios rem tantum. Sacramentum et rem suscipiunt parvuli, licet de perituris quidam aliter sapiant, male innitentes verbo Augustini qui dicit : Sacramenta in solis sanctis efficiunt id quod figurant. Quod sic accipiendum est, quia cum sacramenta omnibus efficiant remissionem, solis electis hoc faciunt ad salutem. Adulti quoque qui cum fide accedunt, sacramentum et rem suscipiunt, qui vero sine fide, sacramentum tantum.

Unde Hieronymus : Qui non plena fide baptismum accipiunt, non Spiritum sanctum, sed aquam accipiunt.

Idem Augustinus ait : Omnis qui iam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, nova inchoare non potest. Quod autem Augustinus dicere videtur, ficte accedenti in ipso puncto temporis peccata dimitti, non dicit asserendo, sed conferendo, et alios impugnando. Quod ostenditur ex eo, quod ibidem sic dicit : Si ad baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa : eligant quod volunt.

Qui etiam ait : Tunc valere incipit ad salutem baptismus, cum illa fictio veraci confessione sequente, de corde recessit. Accedens ergo ficte, non rem, sed tantum sacramentum accipit.

 

 

Quid prosit baptismus cum fide accedentibus.

Sed cum fide accedentibus quid baptismus praestat cum iustificati sunt ? Ad quod dicimus quod exterioris satisfactionis absolutio eis praestatur, et gratia adiutrix, omnisque virtus augetur : fomes quoque peccati amplius debilitatur.

Unde Augustinus : Fides quae fideles facit, in aquis baptismi datur, vel nutritur, quia non habenti aliquando ibi datur, et habenti ut plenius habeatur, datur.

 

 

Qui suscipiant rem et non sacramentum.

Rem autem et non sacramentum suscipiunt, qui pro Christo sanguinem fundunt, seu fidem eius tenent : quibus propter angustiam temporis succurri non potest.

Unde Augustinus : Etiam atque etiam considerans invenio, non tantum passionem pro nomine Christi susceptam, vicem baptismi supplere, sed etiam fidem et conversionem cordis : ita demum, si mysterium baptismi, non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit.

Ambrosius etiam de Valentiniano ait : Ventrem meum doleo, quia quem regeneraturus eram amisi, ille tamen gratiam quam poposcit non perdidit.

 

 

Quae videntur obviare praedictis.

Cui sententiae non repugnat, quod Dominus dicit :

Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, etc.

 Intelligendum enim est de his, qui possunt et contemnunt baptizari. Similiter et illud intelligendum est : Nullum catechumenum quamvis in bonis operibus defunctum, vitam habere credimus.

 

 

Varie sese habet baptismus ad remissionem peccatorum. De patrinis quid agere debeant. Expositio verborum quae prolem suscipientes proferunt. Quae baptismum praecedant.

Denique sciendum quod cum baptismus sit sacramentum remissionis peccatorum, aliquando praecedit ipsam, ut cum fictus baptizatur, aliquando sequitur, ut cum iustus baptizatur ; aliquando simul sunt, ut cum parvuli baptizantur ; qui dum baptizantur, gratiam bene operandi percipiunt in munere, sed non in usu, quam ad aetatem maiorem venientes habebunt, nisi per liberum arbitrium pravum usum elegerint. Pro quibus patrini fidem petunt, et credere profitentur. Quod totum de sacramento baptismi intelligendum est, ut sit sensus, fidem peto, hoc est, fidei sacramentum praesto sum recipere. Credo, id est fidei sacramentum recipio : quod patrinus pro parvulo dicit, qui non habet aetatem ut pro se loquatur, per quod et ipse parvulus obligatur adimplere, cum maior factus fuerit, et patrinus etiam sollicite operam dare, ut adimpleatur.

Unde Augustinus : Certissimam emisistis cautionem, qua abrenuntiare pompis diaboli spopondistis. Baptismum autem exorcismus, hoc est, adiuratio, et catechismus, id est instructio praecedunt, non quod sine istis non possit esse baptismus, sed ut baptizandus instruatur, quae fugiat, et sciat cui debitor fiat.

Unde Augustinus : Parvulus exsufflatur et exorcizatur, ut diabolus ab eo fugiat, et sciat cui deinceps debitor fiat.