Distinctio XXIX — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XXIX
De triplici bono coniugii.
Sunt denique tria bona coniugii, ut Augustinus ait, fides, proles et sacramentum : fides, ne cum alio vel cum alia coeatur ; proles, ut amanter suscipiatur et religiose educetur. Quae si defuerint, est proles sine bono prolis, ut est qui haeredem possessionis temere vult habere, non desiderans ad hoc prolem quaerere ut religiose informetur. Sed his duobus frequenter nuptiae carent, quod nunquam de tertio contingit, quod est sacramentum, scilicet ut coniugium non separetur, hoc est ut, utroque vivente, neuter unquam alii sacramentaliter coniungatur.
Quid et quotuplex sit separatio matrimonii.
Est autem separatio corporalis et sacramentalis. Proinde corporaliter separari possunt, causa fornicationis, absque consensu, vel ex communi consensu ad tempus, causa religionis, vel usque in finem. Igitur ubi haec tria bona sunt, excusatur coitus, vel ab omni culpa si fiat causa prolis, vel a maiori, si fiat causa incontinentiae.
Unde Augustinus : Concubitus coniugalis generandi gratia non habet culpam : concupiscentiae vero satiandae, sed tamen cum coniuge propter tori fidem, venialem habet culpam. Caeterum, deficiente fide et bono prolis, coitus qui fit causa exsaturandae libidinis coniugis, crimen habet.
Unde Sextus Pythagoricus ait in Sententiis : Omnis ardentior amator propriae uxoris, adulter est.
