Distinctio XXXVII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XXXVII
De aetate et statura resurgentium. Impii qualiter resurgent ?
Resurget autem omnis homo secundum aetatem Christi, ut Apostolus ait :
Non, ait Augustinus, in mensuram corporis vel staturae, sed aetatis, quia quisque recipiet suam mensuram, quam vel habuit in iuventute, si senex etiam obiit, vel fuerat habiturus si est ante defunctus. In resurgentibus autem admirabili celeritate restituet Christus totum quo corpus eorum constiterat, nec aliquid intererit, utrum capilli ad capillos redeant, et ungues ad ungues : an quidquid eorum perierat, mutetur in carnem, et in partes alias corporis revocetur, suscitatore providente, ne quid ibi indecens fiat ; indecorum quippe ibi aliquid non erit. Quod de electis intelligendum est. Caeterum impii an cum vitiis suorum corporum et deformitatibus resurgent inquirendo laborare, quid opus est ? Non enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo, vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio.
