Distinctio XXXII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXXII

DISTINCTIO XXXII

 

 

De dispari cultu.

Dispar cultus, dispar religio est, quae impedit matrimonium. Non enim licet Christiano, cum gentili vel Iudaeo inire coniugium. Caeterum si dum uterque infidelis erat matrimonium inierunt, altero ad fidem converso, potest stare coniugium iuxta consilium Apostoli dicentis :

Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum ipso, non dimittat illam, et de muliere similiter.

 In quo monet Apostolus quod est lucrandi occasio, cum liceat ei relinquere. Causa enim fornicationis et corporalis et spiritualis dimittitur licite uxor.

 

 

Coniugium triplex. Legitimum et ratum. Ratum et non legitimum. Legitimum et non ratum.

Hic ergo sciendum, quod coniugium aliud est legitimum et ratum, ut quod inter fideles contrahitur publice solemnitatibus secundum morem servatis ; aliud est ratum et non legitimum, ut quod inter eosdem clam et per nullam solemnitatem contrahitur, quod ideo prohibetur ne cum sibi displicuerint legitimi coniuges, separentur cessante probatione coniugii ; aliud est legitimum et non ratum, ut quod inter infideles publica solemnitate initur.