Distinctio XII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XII
Ubi illa accidentia fundentur. De fractione et partibus.
Si autem quaeritur de illis accidentibus, ubi fundentur. Videtur potius fatendum sine subiecto existere, quod non est impossibile ei, qui creavit illa. Frangitur autem corpus Domini, non quidem in essentia sui, quia impassibilis factus est, sed in sacramento, ut Augustinus ait : Et quidem in sacramento sic fit, in quo sacramento sic tractatur et frangitur, et dentibus fidelium atteritur, ut Berengarius coram Nicolao papa iuravit.
Quid illae partes significent.
Tres autem partes quotidiano usu eiusdem sacramenti in Ecclesia fiunt, non sine significatione, ut Sergius papa ait. Pars enim oblatae in calicem missa, corpus Christi, quod iam resurrexit, monstrat : pars comesta ambulans adhuc super terram, pars in altari usque ad finem missae remanens, corpus iacens in sepulcro, quia usque ad finem saeculi corpora sanctorum in sepulcris erunt.
Quare hoc sacrificium dicatur immolatio. Cur fuerit institutum. Quoties communicandum in anno.
Dicitur autem hoc sacrificium, immolatio Christi. Immolatur enim Christus quotidie, non essentia sui, quia semel mortuus est, et iam non moritur, sed sacramentali repraesentatione. Nec tamen iteratur sacramentum hoc, quia benedictio non repetitur super eamdem rem, sicut nec baptismus in eadem persona. Fuit autem institutum hoc sacramentum in medicinam quotidianae infirmitatis.
Unde Augustinus : Iteratur quotidie haec oblatio, quia quotidie peccamus.
Item : Quia quotidie labimur, quotidie mysterium Christi pro nobis immolatur. Ter autem in anno unicuique fidelium communicandum est, in Pascha scilicet, Pentec. et Natali.
