Distinctio II — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO II
De baptismo.
Sciendum est quod baptismum, quo regenerantur fideles, baptismus Ioannis praecessit, in hoc utilis existens, quia homines usu baptizandi praeparabat ad baptismum Christi.
Quare dicatur baptismus Ioannis.
Ioannis autem baptismus dictus est, qui operatio tantum Ioannis erat, ibi exterius lavantis, non Dei interius operantis, qui baptismus, in nomine venturi tradebatur.
An baptizati a Ioanne debeant rebaptizari.
Proinde baptizati baptismo Ioannis, nec credentes Spiritum sanctum esse, rebaptizati sunt baptismo Christi.
Unde Hieronymus : Qui Spiritum sanctum nesciebant, cum baptismum a Ioanne acceperunt in nomine venturi, iterum baptizati sunt : ne quis putaret aquam sine Spiritu sancto sufficere ad salutem. Consequenter ergo videamus quid sit baptismus, et quae sit eius forma, et quando sit institutus, et quare.
