Distinctio XXXIII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXXIII

DISTINCTIO XXXIII

 

 

De cognatione carnis. Quousque consanguinitas impediat. Affinitatis impedimentum.

Cognatio etiam quae nubentes impedit, alia carnis est et alia spiritus. Quae carnis est, alia dicitur consanguinitas, alia affinitas. Consanguinitas autem nuptias impedit usque ad sextum vel septimum gradum, iuxta diversam computationem. Affinitas quoque nuptias impedit, et quidem varie secundum multa eius genera. Nam in primo genere, ita impedit sicut consanguinitas, hoc est ad septimum gradum ; in secundo usque ad quintum, sed in quarto permittuntur ; in tertio vero usque ad secundum.

 

 

Primum genus affinitatis. Secundum genus. Tertium genus.

Est autem primum genus affinitatis tibi omnis consanguinitas tuae uxoris, et illi tua. Secundum genus affinitatis est tibi omnis coniux consanguineorum et consanguinearum uxoris tuae, sic tuorum vel tuarum coniux illi. Tertium vero tibi est et uxori tuae, coniux secundorum affinium, ultro citroque : sicut qui sunt primi generis affines, tibi et uxori tuae sunt inter se secundi. Denique qui sunt secundi generis affines tibi et uxori tuae, inter se sunt tertii. Quaeque enim persona addita per copulationem mutat genus et non gradum. Addita vero per generationem mutat gradum, sed non genus.