Distinctio XLI — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
Distinctio XLI
DISTINCTIO XLI
De differentia mansionum in caelo et in inferno.
Caeterum impii diversis poenis torquebuntur. Pii vero in claritate cognitionis different, quia in domo Patris mei mansiones multae sunt. Par autem erit gaudium omnium, vel quia quisque gaudebit de bono alterius, quasi de proprio : vel quia de omni re unde gaudebit unus, omnes gaudebunt, ita ut paritas non ad intentionem gaudendi, sed ad numerum rerum de quibus gaudent, referatur.
