Distinctio XVI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XVI

DISTINCTIO XVI

 

 

De tribus quae in poenitentia considerantur.

In poenitentia autem tria consideranda sunt : cordis compunctio, oris confessio, operis satisfactio ; sicut enim tribus modis offendimus, sic tribus modis satisfacere debemus, corde, ore, opere.

 

 

De tribus peccati differentiis.

Tres quidem peccati differentiae sunt, tanquam tres mortes in domo, in porta, in sepulcro, quas Dominus significavit in tribus mortuis quos suscitavit.

Compunctio autem commendatur ibi :

Scindite corda vestra et non vestimenta vestra.

Confessio ibi :

Iustus in principio sermonis accusator est sui.

Satisfactio ibi :

Facite dignos fructus poenitentiae.

 

 

Quae confitenti attendenda sunt.

Denique qui confitetur, secundum quod Augustinus ait, exprimat sacerdoti qualitatem criminis, locum, tempus, perseverantiam suam, et eius personae cum qua peccavit, conditionem et intentionem, et quali hoc fecerit tentatione. Omnis enim ista varietas confitenda est et deflenda.

 

 

Confessio non est dividenda per diversos sacerdotes.

Caveat etiam ne verecundia ductus, dividat apud se confessionem, ut diversa diversis sacerdotibus velit manifestare, quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad quam frustra putat pervenire

 

 

De tribus actionibus poenitentiae.

Sunt etiam tres actiones poenitentiae.

Unde Augustinus : Agunt homines poenitentiam ante baptismum de peccatis prioribus, ita tamen ut baptizentur. Agunt et post baptismum poenitentiam, si ita peccaverunt, ut excommunicari mereantur. Est etiam poenitentia bonorum fidelium pene quotidiana de peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, pro quibus pectora tundimus dicentes : Dimitte nobis debita nostra.