Distinctio XXV — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
Distinctio XXV
DISTINCTIO XXV
De coniugio.
Nunc de coniugio videamus quod ante omnia sacramenta in paradiso legitur institutum primis hominibus, Domino dicente :
Crescite et multiplicamini, et replete terram.
Ante multiplicationem fiebat coniugium ad officium secundum praeceptum : postea vero ad remedium secundum indulgentiam, ut infirmitas hominis prona ad ruinam turpitudinis, exciperetur honestate nuptiarum.
