Distinctio XVII — Livre IV — Maître Bandinus
Maître Bandinus - Livre IV
DISTINCTIO XVII
Cui confessio facienda est.
Denique peccata levia, socio cuilibet corde contrito, sufficit confiteri, gravia vero sacerdoti demum, nisi absit, et urgeat periculum.
Unde Beda ait super illud : Confitemini alterutrum peccata vestra. Coaequalibus quotidiana et levia, gravia vero sacerdoti pandimus. Sed et gravia coaequalibus paudenda sunt, cum deest sacerdos, et urget periculum. Proinde gravia si occulta, occulte confiteantur ; si autem manifesta, publica egent medicina.
Quod Augustinus docet per similitudinem eorum, qui a Domino resuscitati sunt.
Ait enim : In resurrectione puellae, pauci interfuerunt qui viderunt. Intus resuscitavit, quam intus invenit, relictis solis Petro, Iacobo, et Ioanne, et patre, et matre puellae : in quibus significantur sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit, sic resuscitavit. Flebat turba post filium viduae. Flebat Maria et Martha supplicantes pro fratre. In quo docemur publice peccantibus non proprium, sed Ecclesiae sufficere meritum.
