Distinctio XI — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XI

DISTINCTIO XI

 

 

De conversione panis in carnem Christi et vini in sanguinem.

Proinde vera fides fatetur quod usitatus panis est in altari, ante verba sacra quae supra posita sunt : post illa verba, de pane fit caro Christi, vel conficitur, vel transit panis, vel convertitur in carnem. Similiter et de vino.

 

 

Quomodo fiat ista conversio.

Quod si quaeratur de modo conversionis, dicimus, quia quidam dicunt conversionem illam sic esse intelligendam, ut sub quibus accidentibus erat prius substantia panis et vini, sub eiusdem post consecrationem sit substantia corporis et sanguinis. Alii autem dicunt quod substantialiter panis mutatur in carnem, nec tamen augetur. Totum enim quod ibidem est, virtute miraculi refulget. Sed sive sic, sive aliter sit, tenendum est quod Augustinus ait : Si quaeris modum quo id fieri possit, breviter dico. Mysterium fidei salubriter credi potest, investigari salubriter non potest.

 

 

Quare corpus Christi sub alia specie sumitur.

Sumitur autem corpus Christi sub alia specie, quam propria, triplici de causa, scilicet ut fides meritum haberet, et ne abhorreret animus, quod cerneret oculus, et ne ab incredulis religioni insultaretur.

 

 

Cur sub duplici. Cur aqua misceatur.

Sub duplici quoque specie, totus Christus sumitur, ut ostendatur totam humanam naturam Christum assumpsisse, totamque redemisse. Panis enim ad carnem, vinum ad sanguinem refertur, ut Moyses ait : Caro pro corpore vestro offertur, sanguis vero pro anima. Aqua etiam, quae populum signat vino admiscetur, ut per hoc plebs credentium ei, in quem credit copulari ostendatur. Quod si ignorantia vel negligentia praetermittitur aqua, non est irritum quod geritur. Si autem introducendo haeresim hoc fit, nihil agitur.