Distinctio XXVIII — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XXVIII

DISTINCTIO XXVIII

 

 

Quod error matrimonium impediat.

Error quoque matrimonium impedit, quia nihil est tam contrarium consensui quam error qui imperitiam detegit ; sed hoc de errore personae, et conditionis intelligimus, qui omnino matrimonium impedit, non de eo qui est fortunae vel qualitatis qui in matrimonio toleratur.

 

 

De finali causa coniugii.

Finalis autem causa coniugii est principaliter proles, secundum quod Dominus ait :

Crescite et multiplicamini ;

 secundaria, vitatio fornicationis. Sunt et aliae causae, ut reintegratio pacis, pulchritudo viri vel mulieris, quaestus quoque et divitiarum possessio, et alia multa, quae quivis diligenter attendens facile inveniret.

 

 

De coniugio Virginis et Ioseph.

Secundum triplex bonum de quo iam statim infra dicetur, inter Virginem et Ioseph perfectum fuit coniugium.

Ait enim Augustinus : In parentibus Christi omne bonum nuptiarum impletum est ; prolem enim cognoscimus Christum Dominum ; fidem, quia nullum adulterium ; sacramentum, quia nullum divortium.