Distinctio XX — Livre IV — Maître Bandinus

Maître Bandinus - Livre IV

Distinctio XX

DISTINCTIO XX

 

 

De his qui in fine poenitent.

Denique eum poenitentia semper necessaria sit : illa maxima laudabilis est, quae non tantum habet timorem, sed et libertatem.

Unde Augustinus : Nullus exspectet quando peccare non potest. Arbitrii libertatem quaerit Deus, ut possit delere commissa, non necessitatem, sed charitatem, non tantum timorem, quia non in solo timore vivit homo. Illa ergo quae in extremis agitur, non sic laudabilis est, quia ex timore magis, quam ex charitate esse videtur, quando scilicet magis te peccata dimittunt, quam tu ea.

Unde Augustinus : Si vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimittunt, non tu illa. Et ideo sic poenitenti securitas non permittitur. Si vis ergo a dubio liberari, age poenitentiam dum sanus es.