Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Inceptio

PRINCIPIUM IN TERTIUM SENTENTIARUM

 

 

[Inceptio]

 

 

[1.] Completo II libro Sententiarum ex Dei et Sanctorum auxilio, in quo Magister Petrus de productione rerum omnium tradidit scientiam, de lapsu angeli et hominis et de reparatione hominis per gratiam mediatoris Dei et hominum factam, iam restat III librum de benedicta incarnatione et de reducibilibus in ipsam, ut de donis et virtutibus, operosius aggredi cum diligentia, reverenda et timore. Cum diligentia, quia scientia benedictae incarnationis est intellectui difficilior et ergo oportet mentem dare operam plus attentam ; cum reverenda, quia materia benedictae incarnationis debet esse affectui pretiosior, cum in uno compendio comprehendit totius creationis et recreationis venerabile sacramentum ; et cum timore, quia sicut in nulla materia quis compendiosius promeretur, sic nullibi facilius aut periculosius demeretur. Sic enim Iudaei et pagani singuli demerentur negantes Verbum Dei esse veraciter incarnatum.

Unde cum benedicta Verbi incarnatio sit tamquam primum litus in mari fluctuantibus, cum sit nostrae redemptionis exordium, si illud litus Iudaei, pagani, Saraceni et haeretici quam plurimi arriperent, consequenter de facili in Christi evangelio ambularent. Tunc enim concederent, quod omne, quod Christus dixit, est verum, quia Deus verax et homo, qui mentiri non potest ; nunc autem, quia incarnationis litus nolunt arripere, necesse est ipsos in damnationis pellago fluctuare. Verus autem Christianus, qui pia fide ex dono gratiae incarnationis mysterium arripuit, debet tamquam amicus Christi altius ascendere et in nuptiis eiusdem incarnationis in loco altiori recumbere et cum invitante Iesu Christo Domino delectabiliter epulari. Et cum ad tam grandae incarnationis convivium et. occultum eius mysterium tamquam epulationem delectabilem necessaria est cuilibet volenti epulari cum tanto Domino scientia, igitur ad thema per me sepe replicatum regrediens ita dico : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, Iacob 1.

 

[2.] Cum autem secundum Augustinum in 4 libro De Trinitate et secundum Philosophum 6 Ethicorum, sapientia sit divinarum humanarumque rerum scientia, et in benedicta incarnatione tam res divinae quam humanae mirabiliter copulantur, quia in Verbo incarnato, scilicet Iesu Salvatore ac redemptore nostro, in quo sunt omnes thezauri sapientiae et scientiae Dei absconditi (Col. 2), sunt simul res divinae et humanae, quia in Deo vero et homine creanctia activa, quia creator ut Deus, creatio passiva, quia creatura ut homo, salvatio activa, quia Salvator, et salvatio passiva, quia homo salvus, generatio aeterna, quia ab aeterno natus, generatio temporalis, quia factus ex muliere, factus sub lege, ut existens verus Deus et verus homo eos, qui sub lege erant, ad venientem plenitudinem temporis redimeret : Ad Galatas 4. igitur ad benedictam incarnationem quilibet viator indiget sapientia, ut divinarum rerum et humanarum in Christo incarnato absconditarum thezauros absconditos posset roborata fide per scientiam agnoscere et demum quieto animo per caritatem ipsi Salvatori incarnato efficaciter adherere. Unde idcirco in themate dicitur : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo !

 

[3.] Sapientia quidem incarnata, quae ex ore prodiit altissimi : primogenita ante omnes creaturas, de qua in 3 Sententiarum agitur, et sapientia, id est divina scriptura, per Magistrum de ipsa aeterna sapientia in eodem libro tradita, De utraque etenim nobis 3 Sententiarum proponitur, ut primam sapientiam per secundam aliqualiter cognoscamus. Nam ad hoc debet fidelibus magna inesse diligentia, ut ipsam sapientiam, unigenitum Dei Filium in carnatum ex Maria Virgine in carne assumpta pro nostra redemptione humiliter conservatum [cognoscant]. Quam quidem sapientiam nemo clare poterit cognoscere, nisi suam indigendam per postulationem humilem voluerit revelare, propter quod dicitur in themate : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.

 

[4.] Indiget siquidem viator quilibet 1° sapientia incarnata, quae effective indigendam removet, indiget 2° sapientia, quae instrumentaliter indigentiam removens ad primam perducit sapientiam : ergo postulet a Deo. Nam quia omnis homo per concupiscentialem traductionem genitus per originale peccatum descendens corruit in infirmitatem, ignorantiam et malitiam, per quae ineptus factus est ad divinam virtutem imitandam, ad veritatem cognoscendam et ad bonitatem diligendam : igitur quilibet viator per traductionem peccati originalis descendens indiget sapientia incarnata, ut ipsum firmet, doceat et bonificet. Nam ea propter sapientia, quae est Verbum Patris, verus Deus, factus est homo, ut homo existens infirmus firmaret infirmum, doceret ignarum et malum peccati ab homine tolleret et deleret. Ipse quidem unigenitus Dei Filius, factus homo, reddidit se homini imitabilem, cognoscibilem et amabilem. Ergo quicumque satagit Deum imitari, cognoscere et amare, pro certo indiget sapientia, ergo postulet a Deo, qui mysterium incarnationis diligenter postulantibus aperit : ipse namque ait Lucae 11 : Omnis, qui petit, accipit, et qui quaerit, invenit et pulsanti aperietur. Revera Veritas dicit, quae nec vult nec potest decipere, igitur : Si quis vestrum, indiget sapientia, postulet a Deo, qui dicit Lucae 11 : Ego dico vobis : petite et dabitur vobis ; quaerite et invenietis ; pulsate et aperietur vobis ; petite sapientiam incarnatam et dabitur vobis, modus quaerendi et efficacia cognoscendi ; quaerite et invenietis gratiam in bono proficiendi ; pulsate et aperietur vobis, incarnationis mysterium Iesu Christi. Accedite fatigati, cor sincerum et diligens apponite, quia Sapientia dicit : Venite ad me et ego reficiam vos. Matthei 11. Venite ad sapientiam incarnatam, haurite sapientiam scripturam sacram de sacratissima incarnatione traditam ; ipsa siquidem per incarnationis mysterium angelos reparat, animas decorat, daemones fugat, tenebras expellit, sanctitatem efficit et humiles collocat in excelsis. O indigentes, accedite ad sapientiam, nam ipsa est peccati deletio, mentis refectio, ipsa sapientia sicut sol illuminat, sicut aqua mundat, velut ignis exurit et diabolum trucidat et constringit. Ipsa sapientia carnis concupiscentiam mitigat, delectationem illicitam extinguit, mentem elevat, ad Deum provocat, quem, ostendit. Ipsa sapientia omnia penetrat, omnia docet et implet, omnia. Igitur : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo.

Nam ipsa sapientia animam magnificat, cor laetificat, turrim excelsam usque patriam edificat, sensum aperit, omne malum destruit, perfectionem instruit, excelsa monstrat, caelestis regni desiderium praestat, hominem cum Deo et angelo pacificat, ignem spiritualem in corde accendit, igitur quicumque vestrum, indiget sapientia, postulet a Deo.

 

[5.] Sapientia contra omnia vitia certamen bonum est quia malitiam vincit, radicem omnium malorum evertit, sicut lorica induit, sicut galea caput rationis defendit. Sapientia spes salutis est, consolatio doloris est, notitia veri luminis est, fons est sanctitatis. Sapientia castigat iuvenem, roborat senem, destruit animae taedium, influit spiritale solatium, pacem revocat, quietem firmat et regnum praestat. Sapientia tuba mirabilis est, sors laetitiae est, asperitatem deicit, furorem deprimit, iracundiam fugat, languentem suscitat, esurientem pascit, sicientem refocillat, delicatos lenit : igitur esurientes et sidentes venite ad aquas sapientiae, et qui non habetis pretium, haurite, petite et dabitur vobis, nam dicit thema : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui haec omnia dat postulantibus affluenter.

 

[6] Sed audite et pensate, carissimi, quia nullus malivolus est auditor utilis et conveniens incarnatae sapientiae et mysterii incarnationis sacratissime : ergo volens audire sit fidelis, humilis, studiosus et mundus. Nam in Deo sub humanitatis cortice latitat ! alta sapientia, ut refellatur infidelitas, est humiliatus Deus, ut conculcetur superbus, latitat summe clara et munda divinitas, ut mundetur humana foeditas, latitat omnibus mobilibus mobilior sapientia prima, ut reprimatur negligentia. Ergo estote fideles, humiles, studiosi, mundi ac fervidi, quia sic in cortice humanitatis videbitis Deum interiori oculo : Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, ait Sapientia Matth. 5 ; videbunt, inquit, Deum, qui omnem perspicacitatem humani ingenii excellit, qui incarnationem pro redemptione humani generis disposuit, in qua nihil est contemnendum, tamquam inutile, nihil respuendum, tamquam falsum, nihil repudiandum, tamquam irritum, sed cum omni veneratione laudabiliter acceptandum. Pro qua quidem incarnatione concipienda saltim aliqualiter quilibet viator indiget sapientia, igitur congrue pro materia 3 libri Sententiarum, aggredienda in themate dicitur : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo. Et tantum breviter quoad primum.

 

[7.] In quibus verbis divina sapientia et sic scriptura sacra, ut dixi in faciendo principium in [I] librum Sententiarum, commendatur ex nobilitate dignitatis, quam habet ex unione mirabili, quantum ad III Sententiarum, qui principaliter de benedicta tractat incarnatione, quae est assumptio vel hypostatica unio ; quae est valde mirabilis, cum ad ipsam unionem consequitur, ut idem sit temporale et aeternum, creatum et increatum, finitum et infinitum, comprehensibile et incomprehensibile, divisibile et indivisibile, passibile et impassibile, mutabile et inmutabile, infactibile et factum, aeternaliter genitum - temporaliter natum, mortale et immortale, creatura et creator, Verbum - caro, Deus - homo : quis audivit talia, dic, rogo, facta ? O vere mirabilis est ista assumptio, incarnatio sive unio, per quam Deus, qui creavit omnia, natus est ex femina, assumens, quod non erat, manens, quod erat ; vere hic quilibet viator indiget sapientia, qua posset aliqualiter dinoscere hanc mirabilissimam assumptionem sive hypostaticam unionem, quae nec est generatio, nec conversio, nec mutatio, nec alteratio, sed personalis identificatio ; et si est mutatio, tunc est potissima mutatio dextrae excelsi. Non enim est generatio, licet ad ipsam consequitur, sicut motus localis ad motum augmentationis, cum omnis generatio temporalis sit a non existere ad existere productio ; nec est conversio, cum subsistentia Verbi manet summa secundum omnes eius proprietates, non componens cum aliquo, nec est alteratio, tum, quia humanitas assumpta non est inhaerens accidens, tum etiam, quia persona secundum naturam praecedentem, humanitatem assumptam, est omnino inmobilis eo, quod illi naturae non potest accidens, ad quod est motus, formaliter inhaerere.

Ecce, quam mirabilis est ista hypostatica unio, quae est plurium naturarum identitas personalis, per quam plures naturae sunt una persona, dicente venerabili Anselmo in Dei incarnatione Verbi cap. 7 : Sicut in Deo una natura est plures personae, et plures personae sunt una natura, sic in Christo una persona est plures naturae et plures naturae sunt una persona : quemadmodum Pater est Deus, Filius est Deus et Spiritus Sanctus est Deus et non tres dii, sed unus est Deus, ita in Christo : Deus est persona et homo est persona, non tamen duae personae, sed una persona. Ecce mirabilis unio, ex qua consurgit nobilitas dignitatis sapientiae, id est scripturae sacrae, quoad III Sententiarum, ex qua effectualiter commendatur, ob quod dicitur nobis : Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui est pro humano genere misericorditer incarnatus.

 

 

[II]

 

Quaestio principalis.

Utrum pro redemptione generis humani solum Dei Filius potuit incarnari ?

 

[1.] Arguitur, quod non.

Pro redemptione generis humani de potentia totius increatae Trinitatis potuit angelus incarnari, ut angelus hominem redimeret bonus, quem angelus per seductionem perdidit malus : igitur quaestio falsa. Item : pro redemptione generis humani potuit Deus Pater incarnari, cum sit precise tantae potentiae, sicut Filius : igitur quaestio falsa.

In oppositum arguitur sic : pro redemptione generis humani optimus modus possibilis fuit Dei Filium incarnari, cum suis dependentiis, ergo solum illum potuit increata Trinitas eligere. Tenet consequentia : nam si minus bonum eligeret stante tanta facilitate, illud, quod est congruendus, pro eius gloria obmitteret et per consequens in electione deficeret. Consequens impossibile, ergo et antecedens. Sed assumptum, scilicet is quod pro redemptione generis humani optimus modus possibilis fuit Dei filium incarnari, cum suis dependentiis patet per dictum Verbi incarnati : Popule meus, quid ultra debui facere et non feci ? Isaie 5. Et Iohannis 19 dixit, finiens redemptionem generis humani, consummatum est, id est summe perfecte opus redemptionis factum est.

Protestor…

 

[2.] Noto, quod quaestio ista unum praesupponit et aliud quaerit Praesupponit enim, quod pro redemptione generis humani Dei Filius potuit incarnari, et quaerit, utrum solum ipse Dei Filius potuit incarnari.

Pro supposito noto 1°, quod « redimere » ex vi significationis est perditum vel venditum iterum per emptionem habere vel acquirere ; et quia genus humanum per peccatum se perdiderat et vane vendiderat, iuxta illud Isaie 52 : Gratis venumdati estis et sine argento redimemini, igitur necessaria fuit ei redemptio, quae pro offensa dicit infinitatem pretii, et per consequens Deum. Et praeter hoc oportet, quod distinguatur essentialiter a solvente, cum non sit possibile quidquam mercari primo et inmediate secundum se ipsum ; et per consequens oportet pretium, quod secundum Deitatem est infinitum, esse naturam alienam creatam. Cum autem nulla alia plus facit pertinens, quam illa, quae peccaverat, quae compendiosissime et satis faciens et pretium mercans et mercatum reconcilians et reconciliatum redimeret, relinquitur, quod oportet mediatorem Dei et hominum esse Deum et hominem Iesum Christum Dominum humani generis redemptorem. Ipse testatur dicens Matth. 20 : Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis. Et Iohannis 3 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

 

Ex isto notabili patet, quod purus homo humanum genus redimere non potuit, quia solum Deus et homo, qui est infinitum pretium, satisfecit.

2° patet, quod genus humanum, quod est cumulus omnium hominum a primo homine Adam usque ultimum hominem, non secundum se et quodlibet sui est redemptum eo, quod non secundum quodlibet sui fuit gratis venumdatum, cum Christus homo non se gratis vendiderat principi huius mundi. Et hinc dicit ipse Christus Iohannis 14 : Venit princeps huius mundi et in me non habet quidquam ; sed ut cognoscat mundus, quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic fatio.

 

[3.] 2° noto, quod Filii Dei incarnatio est humanae naturae unio hypostatica, vel personalis naturae humanae assumptio hypostatica divinae naturae, sive Verbi Dei cum humana natura personalis identificatio, et sic Filium Dei incarnari Filium Dei humanae naturae hypostatice vel personaliter uniri, Filium Dei humanam naturam assumere, Filium Dei cum humana natura identificari idem sunt, sed in modis aliqua illorum differunt. Unde solum factio, qua natura rationalis fit Deus, est incarnatio, assumptio, vel hypostatica unio ; et per consequens solum identificatio est assumptio.

 

[4.] Pro quo notandum ulterius, quod assumere personale, de quo scriptura sacra cum sanctis doctoribus loquitur, est duas naturas personaliter unire, id est duas naturas facere esse unum suppositum vel personam. Et idcirco vocatur unio personalis, et potest secundum tres gradus active intelligi :

1° pro active principiare unionem huiusmodi ; et sic tota increata Trinitas assumpsit naturam humanam, de quanto univit eam hypostatice Verbo Dei.

2° capitur assumere strictius pro activa causantia unientis principii, ut ipsum fiat eadem persona cum natura unita ; et sic natura divina univit vel assumpsit in supposito Verbi naturam hominis, quia fecit naturam hominis esse eandem personam, non eandem naturam cum natura divina.

3° assumere personale dicitur strictissime pro causantia personae, quae fecit naturam causatam, sive creatam esse idem personaliter sibi ipsi ; et isto modo salum Verbum assumpsit hominem sive humanitatem.

 

Ex istis per modum correllarii est 1a conclusio ista : Oportet assumptum solum esse creaturam. Omne quidem assumere est efficere identitatem unius ad aliud ; sed omne efficere est solum temporale ; ergo cum assumptum non potest temporaliter praefuisse, sequitur, quod assumptum solum oportet esse creaturam, quia nec alia persona, nec alia natura est Christi humanitas, quam creatura, licet sit creator, quia persona Verbi, quae persona secundum Deitatem, non secundum ipsam humanitatem, creat omnia.

2a conclusio per modum corellarii est ista : Non potest esse personalis assumptio, nisi persona naturam assumpserit, non personam ; oportet enim, quod persona assumat, quia aliter non esset unio personalis, nisi persona identificaret sibi naturam. Et quod oportet personam assumentem naturam assumere, non personam, patet ex hoc, quia personarum personalis identificatio vel naturarum essentialis identificatio est impossibilis, cum nullum unum suppositum potest esse reliqum, vel aliud, nec una natura potest fieri alia. Sed sicut personae maxime entitatis uniuntur in suprema essentia vel natura, sic naturae maxime distantes identificantur in eodem supposito vel persona.

Et patet 1°, quod natura divina non potest primo sibi assumere naturam aliam vel personam. Patet ex hoc, quia non potest esse alia natura vel persona, quam est ab intrinseco necessario absolute ; et nullius talis potest fieri assumptio ; oportet ergo naturam divinam uniri Verbo primo, non naturae, quam Verbum assumpsit ;

2° patet, quod assumptio hypostatica nec est generatio, nec conversio, nec alteratio, sed identificatio, ut supra dictum est.

3° patet, quod non est assumptio, nisi substantiae, et per consequens nullius forme inhaerentis est assumptio, ut Cristus non assumpsit hypostatice se pati, mori, vel ascendere, quamvis se fecit huiusmodi, quia alias identificaret passionem, mortem et ascensionem hypostasi Verbi, quod est impossibile.

4° patet, quod nulla persona divina potest aliam personam assumere : patet quia impossibilis est identificatio personarum.

 

[5.] 4° noto pro intellectu quaestionis, quod duplex est potentia Dei, scilicet absoluta et ordinata. Potentia Dei absoluta est potentia, quae terminatur ad possibilia in esse intelligibili vel absolute possibili. Sed potentia Dei ordinata est potentia, quae terminatur ad possibilia secundum suum existere pro dato tempore ; et ista potentia ordinata dependet ab existentia creaturae et a potentia absoluta, tamquam ab extremis, ut Verbum incarnari, sive verbi incarnatio dependet ab absoluta potentia Verbi aeternaliter et ab ordinata dependet ab humanitate temporaliter, cum Verbum absolute necessario potuit incarnari et ordinate temporaliter, quia veniente temporis plenitudine est ordinatissime incarnatum. Nec obstat, quod omnis potentia de absoluta est ordinata, immo ordinatissima inter Deum et esse intelligibile ipsius possibilis, sed non est ordinata sic, ut ponat formaliter existentiam creaturae : nam ad hoc restringitur proprie potentia ordinata et distinguitur sicut contingens a simpliciter necessario, ab ipsa potentia absoluta, ut si Pater potest incarnari, tunc dicitur potentia absoluta. Sed quia Filius incarnatus est, dicitur Filium incarnari potentia ordinata ; et Patrem posse incarnari erit simpliciter necessarium, sed Filium incarnari contingens, cum iam temporaliter (et sic contingenter) sit Dei Filius incarnatus.

 

[6.] Ex iam dictis cum prioribus pro supposito quaestionis conclusio sit ista : Filius Dei pro redemptione generis humani est incarnatus. Probatur. Filius Dei dicit : Exivi a Patre et veni in mundum ; item : relinquo mundum et vado ad Patrem, Iohannis 16. Sed cum omnis exitus est illi Verbo impertinens praeter incarnationem, igitur exivit a Patre per incarnationem. Et cum sapientissimus Dei Filius non frustra exivit, cum Deus nihil facit frustra, sequitur, quod in redemptionem humani generis est incarnatus. Tenet consequentia per illud dictum Filii Dei Matth. 20 : Filius hominis venit dare animam suam in redemptionem pro multis, et per illud Iohannis 10 : Ego veni, ut vitam habeant et abundancius habeant, quia hoc mandatum accepi a Patre meo. Ecce totum antecedens est verum et consequentia bona ; igitur conclusio vera.   

 

Ex ista conclusione primo sequitur, quod Deus Pater voluit Filium incarnari pro redemptione generis humani.

2° quod noster redemptor est verus Dei Filius temporaliter incarnatus.

3° sequitur, quod Filii Dei incarnatio est generis humani a peccato et a damnatione liberatio. Et hinc canit ecclesia : Qui propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de Spiritu Sancto natus ex Maria Virgine et homo factus est.

4° sequitur, quod quaestio quoad suppositum est vera, cum sequitur : pro redemptione generis humani Dei Filius est incarnatus, igitur pro redemptione generis humani Dei Filius potuit incarnari.

 

[7.] Conclusio 2 : Solum Filius Dei pro redemptione generis humani propriissime voluit sibi ipsi personaliter carnem unire. Probatur. Solum ipse Filius Dei ad se et in se, ut esset unum suppositum, carnem assumpsit ; igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex quid nominis propriissime personaliter assumere, ex 3 particula 3 notabilis, et assumptum ex eo, quod nec essentia divina sic carnem assumpsit, nec potest assumere ex dictis superius ; et nec Pater, nec Spiritus Sanctus, nec aliqua alia res sic sibi carnem personaliter univit : igitur totum antecedens verum, et per consequens conclusio.

 

Ex qua conclusione sequitur, quod Filius Dei est verus Deus et verus homo : et hinc canit ecclesia : Sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita Deus et homo unus est Christus.

2° sequitur, quod Filius Dei Christus est duplicis substantiae. Patet, quia divinae et humanae ; et hinc canit ecclesia, quod ipse est procedens de thalamo suo geminae gigas substantiae.

 3° sequitur, quod Filius Dei aeternaliter genitus est homo temporaliter factus ; et hinc canit ecclesia : genitum non factum. Et Apostolus Ad Galatas 4 dicit : Factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret : ergo conclusio cum corellariis suis vera.

 

[8.] Conclusio ultima pro quaesito est ista : non pro redemptione generis humani solum Dei Filius potuit incarnari. Probatur. Pater vel Spiritus Sanctus pro redemptione generis humani potuit incarnari : igitur conclusio vera. Consequentia tenet ex vi repugnandae oppositi consequentis ad antecedens, et assumptum ponit Magister in distinctione 3 libri I.

Ex omnibus iam positis patet, quod quaestio quoad suppositum est vera, sed quoad quaesitum falsa. Ad rationem in oppositum negatur consequentia.

 

 

[III]

 

[1.] Iam restat venerabilibus magistris et baccalariis mecum in sententiis concurrentibus occurrere, argumenta eorum mihi facta in contrarium pro posse dissolvere ac eos argumentis aliquibus ad scholas docendum leviter concitare.

Et quia primo venerabilis frater Iohannes de Monte, baccalarius formatus, contra conclusionem meam 4, quam posui faciendo principium in II librum Sententiarum, scilicet istam : non potuit mundus sensibilis aeternaliter esse productus, arguit sic : Si Deus produxisset mundum, ante quodlibet instans signatum vel signabile produxisset eum ab aeterno ; concedo conditionalem ; et quando assumit : Sed ante quodcumque instans signatum vel signabile potuit Deus produxisse mundum : hic respondeo dupliciter :

1° concedo, quod ante quodlibet instans Deus potuit produxisse mundum, id est habuit potentiam producendi, sed mundus non potuit produci ante quodlibet instans. Et tunc nego consequentiam, et sic cassatur argumentum longum. Et ultra palpitat probando sic : quocumque instanti dato, vel ante illud, potuit Deus mundum producere et mundus potuit produci : nego 2 partem, ut prius, et cum assumit : Si non, sit illud instans primum esse mundi : hoc non solum admitto, sed concedo : nam ante primum instans sui esse mundus corporeus non potuit esse ; et quando arguit ultra ante illud instans potuit Deus anticipare creationem, quod usque ad incarnationem fluxissent centum milia annorum, iterum dico, quod Deus potuit, quia potentiam habuit, sed mundi duratio non potuit anticipari.

2° respondeo breviter, negando antecedens, scilicet quod Deus potuit ante quodlibet instans mundum producere. Nam ante primum instans nullum instans potuit producere, quia tunc illud non foret primum, si in alio priori produceret.

 

2° contra eandem conclusionem arguit sic : Creatura fuit ab aeterno, id est aeternaliter, semper loquendo de esse existere : nego assumptum. Et quando arguit per argumentum a simili Richardi de S. Victore in libro de Trinitate : Est aliquid ab aeterno et a se ; et hoc est Pater, et est aliquid nec ab aeterno, nec a se ; et hoc est creatura ergo inter extrema erunt duo media, videlicet, quod aliquid sit a se et non ab aeterno - et hoc est impossibile, vel quod aliquid sit ab aeterno et non a se, et hoc est necessarium, et illud est falsum. Eodem modo dominus baccalarius arguit sic : est aliquid procedens ab aeterno in identitate essentiae, ut Filius : concedo ; et est aliquid procedens nec ab aeterno nec in identitate essentiae, ut anima Sortis ; concedo : ergo inter duo extrema erunt duo media ; vel quod aliquid sit a Deo in identitate et non ab aeterno, quod est impossibile, vel quod aliquid sit a Deo ab aeterno et non in identitate essentiae : et hoc erit aliqua creatura, si consequentia Richardi erit bona : et ista erit bona, vel detur instantia, quare una valet et alia non. Ecce hic dico, quod neutra consequentia valet et reverendus : dominus baccalarius deceptus est realiter in estimatione consequentiae Richardi, quod foret bona, non pensans, quod Richardus arguit ex hypotesi adversarii negantis, quod omne, quod est, vel est aeternum, et sic a se, vel temporale et sic ab alio.

2° non advertit, quomodo in argumento Richardi dicitur est aliquid nec ab aeterno nec a se et hoc est creatura. Ecce istud dictum est contra, ipsum baccalarium probans, non posse creaturam esse aeternam, et sic Golias gladio proprio est prostratus.

 

3° arguit sic reverendus dominus baccalarius : omnis causa, cui nihil resistit, et quae nec impediri potest, illa pro qualibet mensura potest in suam operationem concedo sed primae causae nihil resistit, nec aliquid eam impedit : concedo, quamvis possem dicere, quod saepe dominus baccalarius resistit una mecum bonae voluntati primae causae. Et quando infert : ergo pro qualibet mensura potest in suam operationem, concedo consequentiam eo, quod pro qualibet mensura habet suam potentiam ad operationem suam pro dato tempore exequendam. Et ultra ad consequens dominus baccalarius nihil infert, et consequenter concedo confirmationem, quod Deus pro mensura aeternitatis habet et habuit potentiam activam mundum creandi, et nego, ut prius, quod mundus sensibilis potuit pro mensura aeternitatis creari. Nam mundus sensibilis non pro illa mensura extitit et per consequens nec potentiam passivam creandi pro illa mensura habuit.

Et quando confirmat argumentum 2° sic : Sicut omnis creatura est ex nihilo, sic tendit in nihil, vere dominus baccalarius facit iniuriam primo humanitati Christi, quae non tendit in nihil, 2° toti Ecclesiae, sponsae Christi, quae non in nihil tendit, sed in vitam aeternam, ad quam deducere dignetur ipsum fratrem Dominus Iesus Christus.

 

[2.] Expedito in argumentis fratre restat expedire monachum griseum, reverendum magistrum meum Matheum, sacrae theologiae baccalarium, de Aula Regia, qui contra meum notabile, in quo dixi : Creare est aliquid de esse intelligibili nullo praeter Deum praesupposito ad extra producere arguit sic : nullum est esse intelligibile ; nego assumptum, quando arguit vel ipsum esset aliquod esse reale et quidditativum, vel non : dico, quod non. Et quando infert : Igitur illud esse intelligibile esset solum in intellectu sine correspondentia rei, nego istam consequentiam, quia ipsa nititur destruere omne obiectum ipsius intellectus et per istam solutionem rupta est nimis longa cathena totius argumenti.

 

2° arguit contra hoc, quod dixi : mundus archytipus solum est intelligibilis. Sequitur, quod ipse mundus archytipus sit solum in intellectu et non in re. Nego istam consequentiam, cum potius sequatur oppositum : si enim est in intellectu, tunc est in re ; et quando dicit : illud solum dicitur esse intelligibile, quod est in intellectu et non in re, hoc nego, sed dico, quod illud dicitur solum intelligibile, quod est in intellectu, et non in existentia propria ad extra. Ex tunc ad confirmationem quando arguit : Mundus iste productus ex tempore est [aut] idem mundus numero, qui fuit cognitus a Deo, aut est alius mundus numero nego disiunctivam eo, quod nullus mundus est productus ex tempore. Sed bene tempus, quod est pars mundi sensibilis, est productum cum mundo et per istud argumento magistri abscisa est longa cauda.

 

3° contra conclusionem 4, in qua dixi : mundus iste sensibilis non potuit per creationem aeternaliter esse productus arguit sic iuvando monachus fratrem adversus aucam non minoris potentiae fuit Deus ab aeterno, quam in tempore : concedo. Sed in tempore potuit Deus mundum producere, ergo ab aeterno Deus potuit producere mundum. Concedo consequentiam et nego minorem, nisi sic velit accipere : in tempore Deus potuit mundum producere, tamquam totum in sua parte ; et quando infert ergo conclusio falsa nego consequentiam. Nam stant simul iste : mundus iste sensibilis non potuit per creationem aeternaliter esse et ab aeterno Deus potuit mundum producere, quia ab aeterno habuit potentiam, ut mundum produceret, quando vellet. Tunc quando confirmat fractum argumentum : Non minoris potentiae est Deus, quoad productionem alicuius creaturae, quam quaecumque creatura sui proprii effectus, concedo : et quando assumit : Sed sol producit lumen in aere sibi coevum et ignis splendorem, ergo et Deus omnipotens conditor omnis creaturae a fortiori si voluisset, mundum ab aeterno produxisset et producere potuisset, hic concedo consequentiam, sicut et istam : Deus omnipotens si voluisset, illum sic arguentem asinum fecisset. Sed probet magister meus, quod potuit Deus illud velle.

 

4° arguit contra conclusionem sic : libertas alicuius agentis non minuit eius perfectionem et vigorem. Concedo. Sed si Deus ageret ex necessitate naturae et non libere, tunc Deus mundum produxisset ab aeterno. Concedo, immo ad illam minorem concedo sequi, quod Deus non esset, cum ablata libera Dei actione tolleretur et Deus ; et quando infert : ergo cum Deus producit res liberrime, videtur, quod Deus potuit ab aeterno producere mundum, concedo consequentiam et consequens, sicut prius, quia stat cum conclusione. Et ad confirmationem, quando arguit : non minus potens est divina essentia, quam divina persona, concedo. Sed persona divina producit ab aeterno personam a se personaliter differentem, ergo etiam divina essentia potuit ab aeterno producere essentiam a se essentialiter differentem, videlicet mundum. Istud argumentum peccat in materia et in forma. In materia in minore, in forma, quia a pari sequeretur, quod essentia divina posset generare sic arguendo : Non minoris potentiae est essentia divina, quam persona. Sed persona divina generat ab aeterno personam a se personaliter differentem : igitur essentia divina potuit generare aliam essentiam a se essentialiter differentem. Et sic magister meus usus argumento abbatis Ioachim, quia monachus, quo voluit probare, quod divina essentia generaret, ut Ioachim est deceptus. Item contra conclusionem arguit sic : Humanus intellectus potest apprehendere sive intelligere Deum ab aeterno fuisse rerum productorem : nego assumptum, nisi deciperetur, sicut deceptus est intellectus Aristotelis, ponens mundum sensibilem existere ab aeterno. Ad probationem cum dicit, assumptum est de intentione b. Augustini 10 de civitate Dei, nego assumptum, quia magister meus verba Augustini pro illo non habuit, et sic non posuit, et intentionem Augustini sibi occultam probare non potest, ergo deficit in probando. Et sic quando infert : igitur conclusio magistri videtur esse falsa et divinae potentiae derogare, nego istam consequentiam. Unde sicut hoc dictum : non potest Deus peccare vel istud non potest Deus se destruere non derogat Dei potentiae, sed ipsam laudabiliter exii tollit, sic ista conclusio mundus iste sensibilis non potuit aeternaliter esse productus, attestatur laudem et potentiam Dei, quia ostendit, quod nulla res creata potest Deo aeternaliter coexistere, cum aeternitas vere essentiae competat soli Deo.

Iam restaret rev. mag. mei Ioh. Frankenstein argumenta solvere. Sed quia contra me non arguit, ideo nihil solvam.

 

[3.] Restat ergo tertio contra dicta magistrorum et dominorum baccalariorum arguere, et primo contra reverendum fratrem Iohannem de Monte, sacrae theologiae baccalarium formatum, qui in suo principio in tertium ponit, primam conclusionem istam : quibuscunque convenit unio essentialis, illis repugnat unio personalis. Contra : sequitur quibuscunque convenit unio etc. Sed Verbum Dei et humanitas Christi sunt aliqua, quibus convenit unio essentialis : igitur Verbo Dei et humanitati repugnat unio personalis : contra totam positionem domini baccalarii. Sed minor arguitur : nam Verbo Dei convenit unio essentialis cum Patre et humanitati Christi cum humanitate ; et probatio conclusionis reverendi baccalarii deficit : nam probat sic : unio personalis requirit diversitatem naturarum ; sed ubi non est unio personalis, ibi non est diversitas naturarum, ergo conclusio vera : consequentia primo non valet, 2° minor est falsa. Et quando dicit, quod patet minor de se, dico, quod non ad veritatem patet, sed ad falsitatem, cum inter Sortem et brunellum, posito quod sint, non est unio personalis, et tamen est diversitas naturarum.

 

Ponit secundam conclusionem istam : licet Filius in divinis quamlibet creatam substantiam corporalem possit suppositare, non tamen potest quamlibet talem sibi suppositaliter unire. Probat sic, quia Filius Dei continet eminenter quamlibet creatam substantiam ; et quaelibet talis est suppositabilis. Ecce hic petit, quod debet probare, quod sibi negatur, et per consequens conclusio relinquitur improbata. Sed contra conclusionem arguitur sic : primo supponendo, quod necessario secundum communem logicam supponat pro illo, quod est vel esse potest, sicut concedit opinio, quam in suis dictis sequitur baccalarius, quod iste homo necessario est, demonstrato Christo ; quo dato sequitur, quod debet concedi haec : necessario Verbum Dei est totus mundus corporeus. Similiter ista debet concedi : Verbum Dei est quidlibet substantiale corporale. Patet sic arguendo : hoc necessario est Verbum Dei, demonstrato Filio Dei et hoc idem Verbum Dei est vel potest esse totus mundus corporeus vel quidlibet corporale ; igitur necessario Verbum Dei est totus mundus corporeus vel quidlibet corporale. Ista consequentia est bona. Et maior nota est de se et minor est prima pars conclusionis per subsumtionem domini baccalarii, quae dicit : Filius in divinis quamlibet creatam substantiam corporalem potest suppositare : sed consequens utriusque consequentiae non bene sonat in auribus, quod Filius Dei necessario esset totus mundus corporeus et Filius Dei necessario est quidlibet substanciale corporale : ergo conclusio non bene sonat.

 

2° videtur sequi, quod Christus possit esse quantumlibet, monstruosus, quod esse non potest, cum minimum inconveniens sit Deo impossibile. Sed consequentia videtur ex hoc, quod mille capitibus existentibus in communicantibus in eodem corpore, ut proportionaliter de aliis membris organicis, foret ille homo evidentissime monstrum magnum. Sed hoc potest esse de Christo, cum omnem humanitatem potest assumere, ut innuit sua conclusio : ergo consequentia bona. Si enim totam unam congregationem assumeret tam maris quam femine, adhuc foret per ipsum baccalarium unus homo. Nam dicit in corellario 4 conclusionis 4 : Stat, quod nunc mille homines sint et cras erit tantum unus homo absque hoc, quod aliquis corrumpatur vel annihiletur ; patet, si omnes humanae naturae iam assumerentur a Verbo, tunc essent illi omnes solus unus homo, quia unum suppositum, et ante fuerunt mille et nihil est corruptum vel anihilatum. Et istud corellarium implicat ulterius, quod mille homines mille capita reddunt in unum caput Christi, vel si manent illa capita, tunc erit unus homo cum mille capitibus.

 

3° arguitur sic : Si Christus potest simul habere humanitates tam dispariter actuatas, cum hoc, quod maneat idem homo, tunc potest pro diversis sitibus habere denominationes et per consequens extensis illis humanitatibus forent accidentia contraria extensa, et sic idem simul et semel contrariis accidentibus informatum. Consequens falsum, igitur et conclusio.

 

4° videtur sequi, quod Christus in infinitum bonum animal posset esse, quia mensura bonitatis rei compositae capitur ex principiis intrinsecis, cum dispositionibus formalibus in eodem. Ex quo sequitur, quod Christus ratione multitudinis humanitatum foret melior homo, quam si solum unam assumeret. Patet consequentia supposito illo, quod Christus sit tantum finite bonus homo iuxta ipsius dictum : Pater maior me est, Iohann. 14.

 

5° sequitur, quod animal irrationale esset beatificabile, quia unibile suppositaliter Verbo : Consequens falsum, dicente b. Augustino 83 quaestionum q.5 : Nullum animal irrationale potest esse beatum, et multo evidentius nec aliqua substantia inanimata potest esse beatificabilis.

 

Contra conclusionem 4, in qua dicit : licet haec incepit esse vera : Deus est homo et homo est Deus, tamen nullus homo incepit esse Deus. Contra hoc dicit b. Augustinus in Libro de predestinatione sanctorum : Ille homo a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus, ut Filius Dei unigenitus esset ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit. Ex quo sic arguitur : ille homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit : igitur aliquis homo, ex quo esse coepit, Deus esse coepit. Consequentia tenet ab inferiori ad superius affirmative a parte subiecti et praedicati sine impedimento, et consequens est contradictorium illius : nullus homo incepit esse Deus, vel implicans eius contradictorium. Et quid dicet frater reverendus ad istud argumentum : Deus incoepit esse homo, igitur homo incoepit esse Deus : forte negabit conversionem simplicem vel pulcre convertet suam propositionem.

Haec sint dicta cum humili reverentia propter informationem capiendam.

 

[4.] Iam restat contra reverendum Magistrum meum Matheum, sacrae theologiae baccalarium, arguere, qui caute posuit solum duas conclusiones. Sed tamen contra 2, quae est ista : Sacrae theologiae studium est vitae aeternae meritorium arguitur sic : Nullum studium sacrae theologiae est vitae aeternae meritorium, igitur conclusio falsa. Antecedens probatur, quia nec studium sacrae theologiae Magistri Mathei nec alterius hominis existentis studium est sacrae theologiae meritorium, ergo nullum etc. Consequentia nota est et antecedens non audebit magister de se negare, cum non scit, si per suum studium meretur et pari ratione, vel maiori, nec de alio. Item : sacrae theologiae studium de se est indifferens ad merendum vel demerendum, cum plures demerentur quam merentur, iuxta illud Psalmi 52 : Corrupti sunt et abhominabiles facti sunt in studiis suis : non est, qui faciat bonum, non est usque ad unum. Et magister non habet alicuius studentis dare studium meritorium, pro quo verificaret suam conclusionem indefinitam ; ergo ipsa est falsa vel minime dubia. Et ista argumenta confirmat magister solvendo argumentum, quod fecit in contrarium conclusionis suae, dicens, quod daemonium credere est informe, quia sine caritate et per consequens non meritorium ; sic etiam dico : sacrae theologiae studium est immeritorium, quia informe sine caritate. Et magister non est certus de aliquo sacrae theologiae studio, quod sit in caritate, ergo nec certus est de conclusione.

Haec pauca contra pauca cum reverentia sint dicta. Amen.

 

 

Explicit principium in tertium Sententiarum.

Section 1 of 41
Next section