Distinctio XXI — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXI

 [Distinctio XXI]

 

Post haec considerandum est, utrum in morte a Verbo sit separata anima et caro…

 

[1.] Ista est distinctio 21, tractans de passionis Christi fine et termino.

Primo continet, quod in morte Christi anima fuit separata a carne, quia alias non fuisset vere mortuus ; sed nec anima nec caro fut separata a divinitate, quod quidam false putaverunt.

2° continet, quod sicut Deus dicitur mortuus, quando est homo mortuus, ita dicitur homo mortuus, quando mortua est caro ; separatio enim animae a carne mors carnis fuit : propter carnem, ergo unitam Verbo, quae mortua est, dicitur Deus mortuus.

3° continet, quod sane potest dici : mortuus est Deus et non est mortuus ; passus est Dei Filius et non passus, passa est tertia [!] persona et non passa ; crucifixum est Verbum et non crucifixum. Primum secundum naturam humanam, reliqum secundum divinitatem.

 

[2.] Pro primo sunt hii versus :

 

X

hominem [Christum] morti Deitas exponit in hocque

Exterius linquit intus [id est derelinquit], tamen unio durat [in persona nature divinae].

Dicitur ergo mori Christus, quia spiritus [id est anima] eius

Solvitur a carne, Deitas tamen est in utroque [id est anima et carne].

Sic moritur carne [a qua moritur anima], sed non moritur Deus in se.

 

[3.] Dubitatur, utrum Verbum fuit unitum carni et anime duplici unione.

Et videtur, quod sic. Nam post separationem animae a corpore Verbum fuit unitum animae, similiter et carni, et non una simplici unione, ergo diversis. Maior patet ex littera per Magistrum, sed minor patet ex hoc, quod si foret penitus una unio, tunc non foret separatio animae a carne.

 

Sed in oppositum arguitur sic : Unio Verbi cum anima et corpore est assumptio vel consequens immediate assumptionem. Sed tantum est una assumptio in assumptione carnis et animae, ergo est tantum una unio Verbi et animae, Verbi et carnis.

 

Notandum hic, quod uno modo unio dicitur actio unientis, alio modo passio unibilis, tertio modo dicitur relatio unitorum. Dicitur, quod Verbum unica unione activa univit sibi carnem, et animam, sicut unica assumptione assumpsit corpus et animam. Similiter loquendo de unione passiva dicitur, quod solum [unica] unione fuerunt Verbo caro et anima unita ; sed loquendo de unione, secundum quod est unibilium vel unitorum relatio, sic dicitur, quod sicut relatio numeratur per extrema, sic et unio. Unde quia humana natura fuit tantum unum unibile in actu et plura in potentia, quia corpus et anima ab invicem separabilia, hinc est, quod illa simul unica unione Verbo uniebantur in actu, sed pluribus in potentia, separata vero ab invicem uniebantur unionibus pluribus.

 

Et per haec patet, quid sit dicendum ad quaestionem, quae potest simpliciter concedi ex declaratione.

 

[4.] Utrum divinitas in Christi morte fuit separata a carne ?

Et Magister ostendit in littera, quod non, intelligendo per carnem alteram partem Christi hominis, sed non hominem totalem assumptum, quo modo capitur ibi Verbum caro factum est, id est Verbum fecit se esse hominem. Et causas, quare non est Verbum separatum a carne, ponere multas esset longum, quas ponunt Parisiensis et Bonaventura. Et quia sunt satis insipide, ideo requiescant in bona pace.

 

[5.] Utrum corpus Christi fuit incineratum ?

Dicitur, quod non, prout probat Petrus Apostolus Actuum 2 per illud Psalmi : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.

Sed diceret aliquis, quod non fuit incineratum, quia fuit resurrectione praeventum ; sed si non fuisset praeventum, fuisset incineratum eo, quod fuit compositum ex contrariis elementis, sicut aliorum hominum corpora.

 

Hic dicitur, quod illa conditionalis est vera, ut nunc, scilicet ex parvo impossibili. Nam secundum potentiam ordinatam non potuit corpus illud resurrectione non praeveniri, sed sicut oportebat Christum pati et sic intrare in gloriam suam Luce 14, sic oportebat eius corpus die tertia resurrectione praeveniri. Quibusdam autem videtur, quod si illud corpus non fuisset praeventum resurrectione, adhuc simpliciter non fuisset incineratum propter unionem Deitatis, quae potentior est ad continendum ab incineratione, quam anima corpus vivificans.