Distinctio XXXV — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXXV.]
Post praedicta diligenter considerandum est, in quo differant sapientia et scientia…
[1.] Ista distinctio 35, tractans de conparatione donorum ad invicem et ostendens differentiam inter sapientiam et scientiam, inter intellectum et sapientiam,
primo continet, quod licet sapientia sit rerum humanarum divinarumque scientia, tamen sapientia proprie dicitur rerum divinarum cognitio, sed scientia dicitur rerum humanarum cognitio proprie. Item : sapientia est pietas, id est Dei cultus, graece theosebia, qui cultus consistit in dilectione et cognitione Dei ; scientia vero est abstinere a malis in medio nationis pravae et prudenter conversari. Item : sapientia ad contemplationem, scientia vero ad actum contemplationis pertinet. Unde de Christo, in quantum Deus, habemus sapientiam, in quantum vero homo, habemus de ipso scientiam.
2° continet distinctio, quod donum sapientiae et donum intellectus differunt, quia sapientia proprie est de aeternis, intellectus autem non tantum de aeternis, sed etiam de rebus invisibilibus spiritualibus creatis.
3° quod illa tria sic differunt, quia scientia valet ad rectam ministrationem temporalium et ad bonam inter malos conversationem, intellectus ad creatoris et creaturarum invisibilium speculationem, sapientia vero ad solius aeternae veritatis contemplationem et delectationem.
4° quod intellectus et scientia, que dicuntur dona Spiritus Sancti, sunt alia ab intellectu et scientia, quae naturaliter sunt in anima hominis.
5° quod sapientia, quae est donum, est Dei et hominis : Dei effective, non formaliter, sed hominis formaliter, cum sit forma eius, qua est sapiens.
[2.] Et pro quibusdam horum sunt hii versus :
M
dicas sapere factorem nosse fruique [id est sapientiam per contemplationem, per delectationem] ;
id est cognitio Dei id est invisibilium spiritualium
Scire bonum facere [id est scientiam, id est bene conversari], sed nosse Deum superosque creaturarum [id est cognitio Dei id est invisibilium spiritualium]
Est intellectus [istud donum] animae quoque noscere motus [id est operationes].
[3.] Dubitatur, utrum donum sapientiae sit in intellectu principalius vel in affectu ?
Dicendum, quod secundum quosdam donum sapientiae dilectionem praesupponit, sed tamen quantum ad sui essentiam est in intellectu, unde actus eius est amata contemplari. Alii autem dicunt, quod sapientia importat cognitionem experimentalem, unde actus eius est gustare divinam suavitatem. Et ad istam gustationem primo requiritur apprehensio et secundo dilectio ; et ideo sapientia in intellectu inchoatur et in affectu consummatur ; et sic ratione finis est principalius in affectu, sed ratione principii subiectantis est principalius in intellectu.
[4.] Quaeritur 2°, qui sunt actus donorum.
Dicitur, quod actus doni sapientiae est cognitio Dei absolute secundum aeternas rationes prout ille sunt via ad gustum et experimentalem cognitionem suavitatis divinae ita, quod cognitio illa gustui est annexa, ut iam dictum est. Doni vero ipsius intellectus est cognitio aeternorum collative ad creaturas et cognitio per illuminationem de auditis ex scriptura. Scientiae vero actus est dirigere agenda secundum exigentiam regulae fidei, cuius est dirigere ad opera misericordiae, ut non tantum bona pro bonis reddere, ut dictat naturae, sed etiam bona pro malis, secundum quod dictat lex gratiae ad exemplar Christi Domini in quo est plenitudo omnium gratiarum.
Unde ad scientiam non solum pertinet dirigere in agendis, sed etiam ex consequenti pertinet ea nosse, quae sunt fidei tamquam fundamentum suae ductionis, et ulterius nosse humanitatem Christi tamquam exemplar optimum regiminis ad vitae gloriam deducentis. Ita quod triplex actus convenit scientiae secundum triplicem respectum : unus respectu obiecti motui, alter respectu sui fundamenti, tertius respectu exemplaris excitantis. Et quia principaliter actus accipitur ex parte obiecti, hinc est, quod praecipuus actus doni scientiae est dirigere actionem.
Sed ex textu Magistri et sententia b. Augustini habetur, quod actus sapientiae est triplex, scilicet cognoscere divina, cognoscere et amare Deum et contemplari divina ; similiter actus scientiae est triplex, scilicet defendere fidem, in medio pravorum conversari prudenter et bene uti temporalibus.
Actus vero consilii secundum Bonaventuram attenditur in dispositione et ordinatione arduorum persequendorum. Et quia donum illud aliquando est in habundantia, et tunc habet etiam alios iuvare, aliquando in defectu, et tunc habet iuvari ab aliis, propter quod actus consulendi alium, similiter consulendi alii, dono consilii attribuuntur. Unde non absurde dicitur, quod actus consilii est se ipsum regere in electione horum, que sunt arduitatis secundum dictamen iuris divini, et ulterius, cum habundat scire, alterum per consilium dirigere et iuvare.
Actus autem fortitudinis est aggredi passiones et sustinere eas non solum propter iustitiae et honestatis conversationem, sed etiam propter perfectam imitationem Domini Iesu Christi. Et hinc est, quod sicut donum scientiae habet regere pietatem, ita donum consilii habet regere fortitudinem.
Actus autem pietatis est facere hominem benivolum respectu cuiuslibet proximi, ita quod benivolentia excitet affectum, ut procedat in effectum per operis beneficium. Sed potest melius dici, scilicet quod donum pietatis consistit in tribus, scilicet in cultu Dei, in veneratione sacrae scripturae et in honore proximi.
Actus vero timoris principaliter est reverentia Dei cum dilectione, quem actum cum quis habet, fugit malum. Et hinc dicit Augustinus : Donum timoris est fuga mali ; sed ista fuga est actus timoris initialis et timoris casti, quae non manebit in patria remanente actu reverentiae in beatis.
Et patent aliqualiter actus donorum ex iam dictis ; similiter patent differentiae donorum, quibus ipsa dona distinguuntur.
[5.] Dubitatur ulterius, utrum omne consilium sit donum Spiritus Sancti. Videtur quod sic : nam omne, quod datum est gratis a Deo, est donum Spiritus Sancti. Sed omne consilium est, quod datum est gratis a Deo, igitur omne consilium est donum Spiritus Sancti.
In oppositum videtur esse scriptura de malis consiliis, quae a diabolo emanarunt. Unde Numeri 24 dicitur : Consilium malum dedit Balaam Balaak, ut populum Israel per mulieres ad peccatum traheret et sic Deum contra eos provocaret. Et Philosophus 6 Ethicorum dicit : Qui male consiliatur, peccat.
Notandum primo, quod omne consilium est ad finem de mediis. Unde consilium non est de fine, sed de his, quae sunt ad finem 1 Ethicorum et 1 Rethoricorum. Unde consilium, ut est donum Spiritus Sancti, sumitur tribus modis :
dicitur enim consilium quandoque deliberatio de rebus valentibus, quantum ad finem, quem intendimus, et istud consilium pertinet ad prudentiam et est idem cum prudentia.
2° dicitur consilium persuasio rerum excellendum, ad quas non omnino tenemur ; secundum hoc dicitur illud esse consilium : Si vis perfectus esse, vende omnia, quae habes et da pauperibus Matth. 19.
3° dicitur consilium prudentia valde exercitata in medio contemplativorum et activorum donorum et deliberatio de operibus arduis, sive tenemur ad ea sive non. Et secundum hoc sumitur consilium, quod est donum ; et sicut ad scientiae donum pertinet reprobare malum et eligere bonum, sic ad consilium pertinet cavere pericula, quae sunt in exilio ; et sicut donum scientiae habet regere pietatem, sic donum consilii habet regere fortitudinem.
Istis notatis sit suppositio ista : Solum illud est bonum consilium, quod fit ad bonum finem simpliciter per media congrua tempore determinato. Patet ista suppositio 6 Ethicorum, ubi dicit Philosophus : Eubulia est quaedam rectificatio consilii ad finem bonum simpliciter per media congrua tempore determinato.
Ex qua suppositione et notabilibus positis sequitur, quod non est bonum consilium, datum baccalariis et studentibus, ut se iuramento et poena pecuniaria astringerent, quod in studio Pragensi non remanerent, sed exeundo nunquam redirent. Patet, quia illud consilium est contra bonum universitatis studii Pragensis, quod quilibet studens intitulatus iuravit procurare, ad quemcunque statum perveniret. Si ergo est contra bonum universitatis iuratum, sequitur, quod sit sinistrum.
2° patet, quod non sit bonum consilium ratione medii, scilicet ratione iuramenti. Quomodo enim illud iuramentum est licitum, quod vergit in magne communitatis de trimentum, sine ratione et contra licitum iuramentum prius factum ? 2° patet, quod non est licitum ex eo, quia potest esse missioni Spiritus Sancti contrarium, cum possibile est, quod Spiritus Sanctus aliquem ex sic iurantibus ab aeterno elegit, ut prodesset aliquibus vel alicui in regno Bohemiae pro dato tempore post eius exitum, vel quod sit episcopus vel alio ordine proximus, utilis propter Deum.
3° patet, quod illud consilium non est bonum ratione temporis, quia iam, currens tempus est praecipuum, in quo baccalarii et scolares principiative disposuerunt se, ut possent per medium annum in studio bene stare.
4° non est bonum consilium, quia est studentibus nocivum et discordiae, detractionis et malitiae seminativum et caritatis ruptivum et per consequens a spiritu maligno agitante habet ortum.
Ex quo patet ulterius, quod non omne consilium est donum Spiritus Sancti.
Tunc ad rationem : patet quod minor est falsa, scilicet illa : Omne consilium est, quod gratis datum est a Deo, nisi quis concederet illo modo, quo omnis actus secundum suum esse primarium est a Deo, etiam malus.
