Distinctio V — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio V]
Praeterea inquiri oportet, cum, ex praemissis constet…
[1.] Ista distinctio 5, tractans de assumptione humanitatis,
1° continet, quod persona non assumpsit personam ;
2° quod divina natura non assumpsit humanam personam ;
3° quod persona assumpsit naturam, quia Christus humanitatem ;
4° quod Magister concedit, quod natura divina assumpsit naturam humanam, et sic natura divina dicitur vere incarnata ; non tamen debet dici, natura divina caro facta, ne si illud dicatur, conversio sive mutatio naturae in naturam dicatur.
[2.] Super his sunt isti versus :
E
E non persona [divina] personam [humanam] suscipit, immo
Naturam [id est humanitatem] persona [filius], nec [quia natura non assumpsit personam] hoc convertere debes.
In se naturam [humanam] naturae [divinae] Filius unit,
propter ? hoc ?
[prote hoc] Hinc incarnatam naturam dicere vere
Divinam poteris, sed [supple : poteris dicere] non, quod sit caro facta.
[3.] Quaeritur, utrum natura divina assumpsit naturam humanam. Videtur, quod non, quia tunc uniret sibi eam hypostatice sive personaliter, et per consequens unio naturae divinae ad humanam foret unio personalis. Consequens falsum et consequentia tenet ex definitione assumptionis personalis.
In oppositum est Magister dicens, quod natura assumpsit naturam.
Dubitatur 2°, utrum Verbum personam assumpsit.
Videtur, quod sic, quia Verbum humanitatem assumpsit, quae quidem humanitas est persona, igitur personam assumpsit. Consequentia tenet ab inferiori ad suum superius sine defectu.
In oppositum est concors sanctorum sententia et Magistri in littera.
Notandum pro istis duabus quaestionibus, quid est proprium assumens, quid assumptum et quid assumptio. Unde assumptio sive assumere personale, de quo scriptura cum sanctis doctoribus loquitur, est duas naturas personaliter unire, id est duas naturas facere unum suppositum vel personam - et ideo vocatur unio personalis. Et potest secundum tres gradus tripliciter intelligi :
1° pro active principiare huiusmodi unionem ; et sic tota Trinitas assumpsit naturam humanam, de quanto univit eam hypostatice Verbo Dei.
2° capitur strictius principaliter pro activa causantia unientis, ut ipsum fiat eadem persona cum natura unita. Et sic natura divina univit vel assumpsit in supposito Verbi naturam hominis, quia fecit naturam hominis esse eandem personam, non eandem naturam, cum natura divina.
3° strictissime dicitur assumere personale pro causantia personae, qua fecit naturam creatam esse idem personaliter sibi ipsi ; et isto modo Verbum assumpsit hominem. Ex istis patet, quod assumens proprium est Filius Dei, assumptum vero humanitas, et per consequens assumens propriissimum est persona et assumptum propriissimum est natura. 2° patet, quod cum nulla assumptio hypostatica sive personalis sit aeterna, quod oportet assumptum solum esse creaturam. Omne enim huiusmodi assumere est efficere identitatem unius ad aliud. Sed omne efficere est temporale ; ergo cum assumptum non potest aeternaliter praefuisse, patet, quod oportet assumptum esse solummodo creaturam, quia nulla alia persona nec alia natura est Christi humanitas, quam creatura.
Ex his patet responsio ad quaestiones :
ad 1am respondetur concedendo, quod natura divina assumpsit naturam humanam ; 2° modo capiendo assumptionem ; et quando, infertur : igitur univit sibi eam personaliter, negatur consequentia.
Ad 2am quaestionem respondetur negando eam et ad argumentum respondetur negando consequentiam, cum idem sit, ac si sic, argueretur : Verbum fecit se esse hominem ; et esse hominem est esse personam, ergo Verbum fecit se esse personam. Nam antecedens est verum et consequens impossibile, cum tantum una persona, quae absolute necessario est, Verbum, poterit esse Verbum et per consequens cum Verbum non potest facere se illam personam, patet, quod Verbum non potest facere se personam.
