Distinctio XX — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XX.]
Si vero quaeritur, utrum alio modo posset Deus hominem liberare, quam per mortem Christi…
[1.] Ista est distinctio 20, in qua movetur quaestio de modo liberationis.
Et primo continet, quod alius modus liberandi hominem quam per mortem Christi fuit Deo possibilis, cuius potestati peccata subiacent, sed nostrae miseriae salvandae modus convenientior non fuit, quia illo modo diabolus iusticia superatur, non potentia, scilicet violenta.
2° quod diabolus, quantum in se, tenebat hominem iniuste, homo tamen debuit iuste teneri, quem Christus humilitatis iustitia liberavit, quem sola potentia aequissime potuit liberare.
3° quod Christus est sacerdos idemque hostia et pretium nostrae reconciliationis, qui se in ara crucis non diabolo, sed Deo Trinitati obtulit pro omnibus, quantum ad pretii sufficientiam, sed tantum pro electis quoad efficiendam.
4° quod Christus traditus est a Patre Rom. 8, a se ipso I Petri 2, a Iuda Matth. 26 a Iudaeis… Pater tradidit eum bona voluntate, ipse se voluntarie, Iudas prodendo, Iudaei instigando ; Pater et ipse bene bonum operati sunt, Iudas et Iudaei bonum male operati sunt.
[2.] Unde versus :
V
salvare Deus aliter [quam per mortem] nos quit ; at iste
Convenit [nec oportunior] modus, in quo spes solidatur et hostem
Vincit iustitia [non potentia], fore [opus victoria] quod debet mihi forma [exemplum].
Filius [sponte] atque Pater et Iudas [voluntate traditione iniqua] traditionis
Facto [id est in actu] conveniunt, intentio [Iudae et Iudaeorum mala] disgregat ipsos.
[3.] Quaeritur, utrum natura debuit reparari per satisfactionem.
Dicendum, quod sic, tum ex parte Dei, quia in hoc manifestatur divina iustitia et misericordia, quod culpa per poenitentiam diluitur tum ex parte hominis, quia magis gloriosum est homini, ut peccatum suum per satisfactionem expurgetur, quam quod sine satisfactione dimitteretur, et magis gratum debet esse homini, quod tantus Dominus pro misero servo dignatus est humillime tanta pati.
[4.] Utrum pura creatura potuit satisfacere pro natura humana ?
Dicitur, quod non, quia satisfactio huiusmodi debuit habere quandam infinitatem sicut peccatum primi hominis habuit infinitatem respectivam ex infinitate divinae maiestatis, que per peccatum fuit offensa, quia tanta est culpa, quantus est ille, in quem peccatur. Et ideo satisfactio infinita debuit esse, que accepit infinitatem suam ex paciente et satisfaciente infinito ; satisfactio autem purae creaturae ex se non poterat esse infinita.
[5.] Utrum debuit satisfactio fieri per passionem Christi ?
Dicendum, quod sic. Iste enim modus satisfaciendi fuit acceptabilissimus ad Deum placandum5, quia (sicut dicit Anselmus) non potest homo aliquid difficilius et asperius pati, quam mortem sponte et non ex debito. Et hinc dicit Salvator Iohann. 15 : Maiorem caritatem nemo habet, nisi ut ponat animam suam pro amicis suis, ergo Christus moriendo maximam caritatem et fortitudinem ostendit et per consequens maximam virtutem, cum virtus sit circa difficillima. Item fuit congruentissimus ad morbum peccati curandum, quia homo peccaverat per superbiam, per inobedientiam et delectationem et ideo debuit peccatum illud expiari per humilitatem, obedientiam et austeritatem eo, quod secundum Philosophum oppositorum oppositae sunt causae ; ergo Christus, vitae restaurator et mortis destructor, tulit humilitatem, obedientiam et austeritatem, ut per causas oppositas effectum faceret oppositum sicut decet.
[6.] Utrum alius modus fuit convenientior possibilis nostrae redemptionis ?
Magister dicit in littera quod sic : et hoc ex parte Dei, cuius potentia non est limitata : tamen si per potentiam sive satisfactionem liberantis homo liberatus fuisset, non habuisset rationem redemptionis sed liberationis, quia redemptio solutionem pretii importat.
[7.] Utrum Christus passus sit solum pro electis ?
Videtur, quod sic, quia sicut solum oravit pro electis et non pro reprobis, iuxta illud Iohann. 17 : Pro eis rogo, scilicet pro electis, non pro mundo, id est pro reprobis, sic etiam solum passus est pro electis.
In oppositum videtur esse illud 1 Iohan. 2 : Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
Hic est unus modus dicendi, quod sicut Christus non est passus pro diabolis, ita nec pro praescitis, quia salus illorum nec est, nec fuit, nec erit aliquid et Christus non potuit tam gravem mortem pati pro nihilo. Christus ergo non est passus pro illis, ut salvarentur, quamvis passus est pro illis, ut salvi fierent, sicut vult omnes salvos fieri, non tamen omnes salvi fient. Sic in proposito.
Alius modus dicendi est, quod Christus pro omnibus passus est, sed non omnes salvi esse merentur.
