Distinctio X — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio X.]
Solet etiam [a quibusdam] quaeri, utrum Christus, secundum quod homo, sit persona...
[1.] Ista est distinctio 10, in qua tractatur de quibusdam, quae videntur convenire Christo ex eo, quod includit naturam humanam in se.
Et 1° continet, quod quidam dicunt Christum secundum hominem non esse personam, nec aliquid, nisi ly « secundum » sit expressivum unitatis personae.
2° continet, quod Christus non est adoptivus filius Dei.
[2.] Unde versus :
K
super articulum quemdam distingue « secundum »
Christus adoptivus nullo modo filius extat.
Nota : primus versus sic intelligitur ; supple : tu, lector, distingue secundum illam dictionem in sua significatione, quia in una significatione causabit sensum verum super quemdam articulum, scilicet istum utrum Christus, secundum quod homo, est persona. Unde ly « secundum » aliquando exprimit conditionem vel proprietatem divinae naturae, ut ibi : homo Christus, secundum quod Deus, creavit mundum, aliquando exprimit conditionem naturae humanae, ut ibi : Christus secundum mortem redemit, aliquando exprimit unitatem personae, ut ibi : Christus, secundum quod homo, est Deus, aliquando habitum, ut ibi : •Christus secundum virtutes est bonus, aliquando causam, ut ibi : Christus secundum quod Deus est aliquid, id est Deitate est aliquid, quae est causa omnium factorum. Cuius distinctionis, inquit Magister in littera, rationem diligenter lector advertat, atque in sinu memoriae recondat, ne eius confundatur sensus, cum de Christo sermo occurrerit.
[3.] Dubitatur, utrum Christus secundum quod homo sit persona.
Respondet Magister, quod si ly « secundum » dicit unitatem personae, quod tantum valeat : Christus, secundum quod humanitas ei unitur, est persona ; tunc est propositio vera. Unde, qui timent concedere illam Christus secundum quod homo est persona, timent hoc, ne cogantur concedere, quod Christus sit accidentaliter vel contingenter persona, sicut accidentaliter vel contingenter est homo ; 2° timent, ne cogantur concedere, quod Christus est duplex persona, quia secundum quod Verbum est persona, et si concederetur, quod secundum quod homo est persona, videtur sequi, quod sit duplex persona. Item : si Christus secundum quod homo esset persona, tunc aliquid aeternum competeret Christo secundum quod homo, quia persona et non nisi aeterna ; consequens falsum videtur, quia Christo secundum quod homo nihil aeternum convenit ; propter haec negant, quod Christus secundum quod homo est persona, quamvis concedunt, quod Christus secundum quod iste homo est persona.
[4.] Dubitatur ulterius, utrum Deus adoptat aliquem in filium.
Dicitur, quod sic : nam omnes sancti dicuntur filii adoptionis. Unde adoptio transsumitur ad divina ex similitudine humanorum ; homo autem dicitur aliquem adoptare in filium, secundum quod ex gratia dat ei ius in percipienda hereditate, quae sibi per maturam non competit ; hereditas autem Dei est fruitio Dei, ad quam hereditatem nullus ex naturalibus pervenire potest et ideo, quando Deus alicui dat gratiam, per quam meretur, ut sic habeat ius in hereditate, dicitur illum adoptare. Et scito, quod adoptatio convenit toti Trinitati, sed potest appropriari Patri, in quantum habet similitudinem cum proprio eius. Item scito, quod adoptio fit per Filium a Patre, prout ly « per » dicit causam mediam ; nam per Filium Deus Pater multos in patriam duxit, ut dicitur Hebreorum 2 secundum quod misit eum in mundum Salvatorem. 2° fit adoptio per Spiritum Sanctum, ubi ly « per » vel dicit causam extra rem vel causam formalem ; si primum, tunc convenit Spiritui Sancto, et ideo dicitur Ephes. 1 : Signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis vestrae ; si vero secundum, tunc sumus adoptati per caritatem, quae est forma creaturae rationalis, qua est cara Deo.
[5.] Quaeritur ulterius, utrum conveniat omnibus creaturis adoptari ? Et dicitur, quod non, nisi illis, quae sunt capaces hereditatis aeternae, ut sunt angeli et homines. Unde sicut beata fruitio solum debetur illis, sic et adoptio ; et quia ipsa fruitio sicut excedit naturam humanam, cui datur, non ex debito, sed ex gratia, sic etiam datur angelis non ex debito suae naturae, sed ex gratia ; et per consequens convenit angelis adoptari.
[6.] Utrum Christus sit filius [Dei] adoptionis ?
Dicitur, quod non, sicut non potuit esse filius perditionis. 2° quia aeternaliter competit ex natura sua, secundum quam nascitur a Patre, habere ius in hereditate paterna, quia omnia, quae habet Pater, sua sunt, ut dicitur Iohannis 17. Unde hoc ius non acquiritur ei per gratiam advenientem, ut posset dici Filius adoptivus.
[7.] Utrum praedestinatio Christi sit de natura vel persona ?
Sciendum, quod praedestinatio uno modo accipitur communiter pro praescientia, et sic est praeordinatio cuiuscunque, et sic potest esse de natura ; 2° modo accipitur proprie prout importat ordinem praedestinati ad gratiam ; gratia autem creaturae facit unionem ad Deum, quia unitur Deo cognoscendo et amando ipsum. Et quia secundum hoc humana natura est unita Deo in persona Christi, ideo potest dici, quod natura est praedestinata vel persona ratione naturae. Et sciendum, quod praedestinatio duo includit, quorum unum est aeternum, alterum vero temporale. Primum est ipsa Dei operatio, secundum vero illius operationis effectus. Et quoad primum praedestinatio non habet causam, sicut nec aeterna Dei volitio. Sed quoad secundum habet causam, et iuxta hoc nostre praedestinationis Christi praedestinatio est causa efficiens, in quantum est mediator nostrae salutis, et formalis, in quantum in filios Dei ad imaginem eius praedestinamur, et finalis, in quantum nostra salus in eius gloriam redundat, qui est finis et gloria nostra.
