Distinctio XVIII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XVIII

[Distinctio XVIII]

 

De merito Christi praetermittendum non est...

 

[1.] Distinctio 18 ostendens Christi provectionem in bono :

1° continet,quod Christus membris suis meruit redemptionem a diabolo, a peccato, a poena et reservationem regni, sibi autem meruit impassibilitatem, inmortalitatem in corpore per passionis humilitatem et obedientiam etc.

2° continet, quod Christus non sibi plus meruit per crucis patibulum, quam a conceptione meruit per gratiam virtutum. Tanta enim plenitudo gratiarum et virtutum in eo fuit ab initio suae incarnationis, quod in eis proficere non potuit, quantum ad virtutem meriti, sed profecit ad numerum meritorum et in membris suis, quae nos sumus, quotidie proficit.

3° quod anima Christi post mortem non habuit aliquod bonum, quod a conceptione non habuit, et sic non fuit sanctior nec gratia cumulatior nec beatior in contemplatione, in qua precipue beatitudo consistit. Fuit tamen in hoc beatior, quod ab omni miseria immunis, ex quo non potest inferri, quod simpliciter fuerit beatior.

4° illud, quod Apostolus dicit, quod Christus meruit, quod sibi daretur nomen, quod est super omne nomen, ut Deus diceretur, dicitur, quod hoc intelligendum est tropice, scilicet sic : non quod ipse meruit, quod esset Deus, sed secundum sensum tropicum, quo res dicitur fieri, quando innotescit. Per meritum enim passionis et per gloriam resurrectionis hominibus innotuit, quod ipse est Deus.

5° quod Christus non potuit esse homo, quin in eo foret plenitudo virtutum et gratiae, nec virtutes ei inesse potuerunt in mortalitate, quin per eas mereretur.

6° quod factus mortalis non potuit consequi sine merito gloriam impassibilitatis et inmortalitatis et manifestationis nominis Dei ; potuit tamen hoc assequi sine merito passionis, potuit etiam omnia illa habere sine merito, quia potuit assumere naturam gloriosam.

7° quod Christus pati et mori voluit non pro se, sed pro te, ut eius passio et mors tibi esset forma humilitatis et obediencie usque ad mortem.

8° quod Deus decreverat propter peccatum primum non intromitti hominem in paradisum, nisi in uno homine tanta esset humilitas, quae omnibus posset sufficere, sicut in primo homine tanta fuit superbia, quae omnibus nocuit.

9° quod dicit Ambrosius, quod tantum fuit peccatum nostrum, ut salvari non possemus, nisi unigenitus Dei Filius pro nobis debitoribus moreretur, id est quod per aliam hostiam non potuit nobis aperiri regni aditus, nisi per mortem Unigeniti.

 

[2.] Unde versus :

S

membris [liberationem a diabolo, a peccato, a poena scilicet immortalitatis et impassibilitatis gloriam] meruit moriens etiam sibi quaedam ;

In se profecit [id est numero meritorum] merito, non [id est ratione virtutis in anima] vi meritorum.

Non [facta est] bona plus anima post mortem sive beata

Simpliciter, sed [beatior est] in hoc, quod [non patitur passibilitatem] non tolerat tollerata.

Sumere [Verbum Dei] naturam potuit quasi glorificatam.

Dat natura [quia naturaliter, ut Verbum, habuit illud nomen Deus] Deo nomen, sed gratia Christo [ut homini]

Idque [nomen Deus] datum tropice [quia solum quantum ad manifestationem] post mortem dicitur esse.

Ens [existens] homo passibilis sine [morte] sic nequit esse ;

Sed sine morte tamen, que mors reserat mihi regnum.

 

[3 ] Quaeritur, utrum Christus in primo instanti suae conceptionis secundum animam potuit mereri.

Dicendum, quod sic :  immo fuit potentia merendi perfecta ultima perfectione, quantum fuit possibile, cum omni virtutum gratia anima Christi fuit plena. Est autem perfectio duplex potentiae merendi : scilicet prima in habitu, secunda vero in actu ; prima non requirit motum seu usum liberi arbitrii, secunda vero requirit. A primo ergo instanti conceptionis potentia merendi in Christo fuit perfecta in merito habituali, multo perfectior quam possit esse in anima alicuius parvuli in utero sanctificati vel baptizati. Huiusmodi autem perfectio est solius Dei opus. Sed utrum fuerit perfecta in merito actuali, quae perfectio partim est hominis opus, duae sunt opiniones. Quidam enim dicunt, quod non, quia non potuit simul incipere esse et mereri. Et ea, que dicit Magister, exponunt a conceptione meruit, exclusive, non inclusive. Similiter : ab instanti conceptionis fruebatur exclusive et non inclusive, quia meritum in voluntatis motu deliberative consistit. Voluntas autem deliberativa actum suum non solum natura sed tempore praecedit, cum possit agere et non agere, si velit. Alii autem dicunt, quod hoc in puris hominibus locum habeat, quorum intellectus imperfectus est. Sed Christus in primo instanti conceptionis omnino perfectus fuit, unde actu meruit. Quod enim res aliqua in primo instanti suae creationis non possit habere actionem suam, triplex potest esse impedimentum : aut ex eo, quod deest sibi aliqua perfectio, quae requiritur ad agendum, sicut catulo ante IX dies perfectio visus, quia non habet organum videndi conpletum, aut propter impediens extrinsecum, sicut ignis generatus in loco clauso non statim tendit actualiter sursum, aut ex natura operationis, quae successiva est, sicut caelum in primo instanti suae creationis, licet moveri coepit, non tamen motum fuit. Constat autem, quod in Christo non deficiebat aliqua perfectio ex parte agentis necessaria ad actum meritorium et nihil exterius impediens motum liberi arbitrii et actus caritatis indivisibilis et non successivus, in quo consistit meritum. Ideo in primo instanti potuit habere meritum. Quae illarum opinionum sit vera, cognoscemus ! si bene vivemus et Christo humiliter ad mortem obediemus.

 

[4.] Utrum Christus meruit corporis impassibilitatem ?

Dicitur, quod sic. Illam enim in primo instanti conceptionis non habuit et ideo cum viator esset, illam meruit.

 

[5.] Utrum meruit animae impassibilitatem ?

Dicendum, quod sic : anima enim Christi, quamvis fuit beata, quantum ad operationes, quibus Deo fruebatur, non tamen erat beata, in quantum natura corporis et forma ; et ideo meruit suam impassibilitatem, in quantum corporis forma.

 

[6.] Utrum Christus meruit divinam fruitionem ?

Dicitur, quod sic, quia divina fruitio debebatur animae Christi ex hoc, quod erat coniuncta Verbo in unitate personae et non per operationem aliquam debitam facta est ei ; meritum vero in actione consistit. Ultima enim unio praesupponit primam. Unde unio in persona praesupponit unionem per fruitionem, secus autem est de corporis gloria, quia gloria corporis non consistit in unione ad Deum. Unde sine ea potuit esse divinitati coniunctum et fuit dispensative suspensum propter redemptionis mysterium adimplendum et ideo fruitionem, in qua consistit gloria animae, semper habuit et ipsam non meruit, sicut meruit gloriam corporis.

 

[7.] Utrum Christus meruit sibi per passionem ?

Dicendum, quod sic. Sed mereri, cum sit aliquid debitum sibi fieri, accipitur tripliciter : uno modo de non debito facere debitum, sicut quis primo motu caritatis facit sibi debitam vitam aeternam, quae prius sibi non debebatur ; alio modo de debito facere magis debitum, sicut fit in illo, in quo caritas magis augetur ; 3° modo de debito facere debitum coniunctum ex primis duobus modis, sicut facit ille, cui debetur vita aeterna in primo motu caritatis, facit sibi debitam alio modo ex suo motu, sicut puer baptizatus ex habitu gratiae sibi in baptismo infuso, quando habet usum vel habere incipit, facit sibi debitum ex actu. Primo modo Christus meruit in primo instanti conceptionis claritatem corporis, que non erat sibi debita ex conditione naturae in se considerate ; et sic meruit corporis impassibilitatem, quae sibi ex naturae conditione, ut dictum est, non debebatur, nec consequebatur ex necessitate unionis, id est fruitionis, sicut gloria animae. 2° modo non meruit, quia gratia in eo non fuit augmentata. 3° modo meruit, quia in omnibus actibus suis post primum arbitrium in ipso, id est post primum instans suae conceptionis, quia fecit sibi debitum aliquibus actibus, quod prius aliis actibus debebatur. Unde meruit sic per passionem.