Distinctio XI — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XI]
Solet enim quaeri, utrum debeat simpliciter dici vel concedi Christum vel factum vel creatum vel creaturam…
[1.] Ista est distinctio 11, in qua tractatur de quibusdam pertinentibus ad indignitatem puta ad limitationem naturae, sicut esse creatum, et ad limitationem mensurae, sicut esse inceptum.
Et continet 1° distinctio ista, quod sine additione non debet concedi Christum esse factum, creatum vel creaturam ; et si quandoque causa brevitatis enuntiatur, nunquam tamen potest simpliciter intelligi.
2° habetur, quod cum addito potest concedi Christum esse factum, creatum vel creaturam, quia secundum carnem.
3° habetur, quod unus et idem est Filius aeternaliter ex Patre et temporaliter ex matre natus, qui dicitur primo ingenitus, quia nemo ante ipsum, et unigenitus, quia nemo praeter ipsum est de Virgine natus.
[2.] Pro principali est iste versus :
L
non simpliciter Christum dic esse creatum.
[3.] Utrum haec sit vera : Christus est factus ?
Et tenet Magister, quod non. Sed contra Apostolus Ad Galatas 4 dicit ipsum factum ex muliere et cum consequentia non habeat calumniam Christus factus est ex muliere, igitur Christus est factus. Similiter videtur, quod haec sit vera Christus est creatura. Unde Ieronimus in epistolam Ad Galatas dicit : Nos libere proclamamus non esse periculum, eum, scilicet Christum, esse creaturam, quem verum esse hominem et crucifixum et maledictioni subditum tota spei nostre reverentia profitemur.
Dubitatur etiam de illa Filius Dei est creatura…
Notandum, quod illae propositiones Christus est factus, Christus est creatura, Filius Dei est creatura negantur a Magistro et a doctoribus modernis. Primo propter haereticos, qui dixerunt Christum esse puram creaturam, 2° propter simplices, ne idem crederent, vel 3°, quod secundum divinitatem esset effectus et creatus, sicut nunc pagani et Iudaei dicunt Christum esse puram creaturam, quia hominem non Deum, et quia nos dicimus Christum Deum et cum hoc natum de Virgine et sic factum ex muliere, ipsi pagani et Iudaei inferunt, quod secundum Deitatem sit factus. Est tamen notandum, quod cum dicitur Filius Dei est creatura, uno modo potest intelligi, quod creatura praedicetur per modum formae denominativae de filio Dei, secundum quod est filius Dei, iuxta quem modum praedicationis Philosophus negat illam : lapis est statua similiter illam : statua est lapis, quamvis concedit statuam esse lapideam ; et in illo sensu non est concedendum, quod filius Dei sit creatura, quia talis sensus est haereticus. Alio modo, quod sit sensus filius Dei est creatura, id est est res, cui convenit passiva creatio ; et sic Augustinus, Leo papa, Iohannes Damascenus, Anselmus, Robertus Linconiensis et plures alii concedunt, quod Filius Dei est creatura, quia est homo assumptus, cui convenit creatio passiva. Similiter potest dici de illa : Christus est creatura, quia si hoc nomen Christus supponit pro homine assumpto, tunc illa propositio est vera, sive illud nomen creatura praedicetur ibi pro formali suo signato et denominativa praedicatione, sive ibi praedicetur pro materiali suo signato, scilicet pro re, cui debetur creatio passiva. Si vero ly Christus supponit pro supposito divino in duabus naturis, scilicet divina et humana existenti, tunc illa propositio Christus est creatura est vera, quando ly creatura praedicatur pro signato materiali, ut sit sensus : suppositum divinum, existens in duabus naturis divina et humana, est res creata. Hic sensus secundum Augustinum et quam plures alios est verus ; si autem illud nomen creatura praedicatur de tali supposito in duabus naturis praedicatione formali et denominativa, ut sit sensus Christus est creatura, id est suppositum divinum secundum naturam, secundum quam est Christus unctus scilicet secundum naturam humanam, est creatura, tunc est sensus verus, iuxta illud Apostoli Roman. 1 : Qui factus est et ex semine David secundum carnem. Alius sensus est : Christus est creatura, id est persona filii Dei existens in duabus naturis, secundum hoc, quod est persona illa, est creatura ; et subiectat in se rationem formalem creature ; et ille sensus est haereticus. Unde Augustinus in sermone de fide postquam sic ait : Si quis dixerit filium Dei passum, anathema sit et exponens se ipsum ibidem dicit : hoc autem intelligendum secundum divinitatem sive secundum quod filius Dei est ; propterea ergo, quia ratio (vel formale) praedicati, quando dicitur de subiecto, dicitur de eo secundum aliquam rationem subiectivam ipsius subiecti, cum sic dicitur Filius Dei est passus potest intelligi, quod Filius Dei secundum rationem, quia filius Dei sit, passus, cum nulla alia ibi ratio subiectiva exprimitur, et causabitur sensus haereticus, quem gentes concipiunt. Et quia fides est, quod Filius Dei est passus, oportet, quod sit alia ratio subiectiva passionis in filio Dei, scilicet caro, licet non exprimatur, tamen intelligitur per limitationem praedicati, sicut cum dicitur ad Galatas 4 : Misit Deus filium suum, factum ex muliere, ubi subintelligitur ratio subiectiva illius factionis, scilicet caro Christi. Sic et in his propositionibus Filius Dei est creatura, Filius Dei est factus, Christus est creatura, scilicet secundum carnem. Nam si secundum Deitatem, et sic secundum rationem, qua est Filius Dei vel Christus, secundum quod est suppositum divinum, intelligatur, tunc est sensus impossibilis haereticus et ita communiter negantur propositiones iam dictae ad illum sensum. Unde pro falsitate illarum propositionum arguunt sic : praedicatum illarum propositionum includit repugnandam ad subiectum, igitur non potest de subiecto absolute verificari ; et antecedens arguunt, quia creatura dicit productum simpliciter de non esse ad esse, quod filio Dei Christo non competit, cum sit suppositum simpliciter aeternum. 2° arguunt sic : Omnis creatura portatur per potentiam Patris ; sed illud, quod omnia portat, non portatur ; ergo quod omnia portat, non est creatura. Sed hoc est Filius Dei Hebreor. 1 : Portans omnia verbo virtutis suae. 3° arguunt : Filius Dei naturaliter ex Patre procedit ; sed nulla creatura naturaliter ex Patre procedit, ergo nulla creatura est Filius Dei.
Sed pro primo argumento est notandum, quod praedicatum aliquando praedicatur de subiecto unius naturae, ut ibi : Deitas generatur, aliquando de subiecto duarum naturarum, ut ibi : Christus est creatura, aliquando de subiecto communi supposito vel simpliciter vel personaliter, ut ibi : Deus generatur ; modo videndum est in talibus propositionibus, respectu cuius praedicatum includit repugnandam et in exemplificatione illius negetur propositum. Unde quia in ista propositione Deitas generatur praedicatum includit repugnandam ad subiectum, ex eo ipsa est neganda. In secunda vero, puta ista Christus est creatura, quia subiectum signat rem duplicis naturae et praedicatum includit repugnandam respectu unius naturae, scilicet Deitatis, ergo respectu illius propositio est neganda. Ad quem sensum negat Athanasius praedicatum de subiecto, dicens : Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus. Ubi loquitur de Filio Dei pure secundum divinitatem ; aliter enim contradiceret sibi ipsi, cum secundum humanitatem conceptus est a tota Trinitate ex substantia matris, ut dicit post in Symbolo, quando introducit Christi incarnationem, secundum quam dicit verissime, quod Christus est minor Patre. Et patet idem in alio Symbolo Ecclesiae, ubi primo, loquens de eo, secundum quod Deus est, vere, dicit genitum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. In vero propositione, puta in ista Deus generatur, si subiectum supponit simpliciter, tunc praedicatum includit repugnantiam respectu subiecti, cum tantum significet : illa sicut ista Deitas generatur. Si vero subiectum supponit personaliter, tunc per praedicatum limitat subiectum ad supponendum pro Filio et respectu aliarum duarum personarum includit repugnantiam. Et exempla similia possunt accipi in aliis, ut ibi : species humana generatur, ubi praedicatum includit repugnantiam, cum repugnet speciei humanae passiva generatio. 2° ibi ille homo est corruptibilis, ubi praedicatum includit repugnantiam respectu naturae spiritualis, sed non respectu naturae corruptibilis. 3° ibi homo est genera[bi]lis, ubi praedicatum respectu subiecti supponentis simpliciter includit repugnantiam, cum repugnet humanitati specifice generari, sed respectu subiecti supponentis personaliter non includit repugnantiam. Ad secundum argumentum negatur, minor, nisi restringatur sic : illud, quod omnia portat, non portatur secundum aliquid sui ; sic enim Christus est, qui [non] portat et non portatur secundum divinitatem. Ad quando arguitur Filius Dei naturaliter ex Patre, procedit ; sed nulla creatura naturaliter ex Patre Deo procedit, igitur nulla creatura est Filius Dei, negatur consequentia, sicut non sequitur in simili sic arguendo : Filius Dei ex Patre gignitur, nulla natura divina ex Patre gignitur, igitur nulla natura divina est Filius Dei. In talibus enim argumentis est difformitas praedicationis in antecedente et in consequente, ratione cuius difformitatis non concludunt. Ex his patet, quomodo concedens Christum esse factum, creatum vel creaturam non incurrat, haeresim Arianam, quae primo negavit Christum esse magnum Deum vel Deum Deorum, 2° dicit Christum assumpsisse carnem sine anima, cui repugnat sententia ista dicens Christum esse creaturam rationalem, 3° dicit Christum non esse hominem, nisi aequivoce, nec vere passum, vel mortuum.
Cui contradicit evangelium et ista positio concedens Christum esse passum, mortuum, quia creatura, et facilis evitatio contradictionis ; nam cum dicitur Christus est creatura et ex alia parte Christus non est creatura utrumque verum dicitur ; sed in prima parte conceditur : quia homo, [et] in secunda vero, quia Deus sive Verbum ; similiter : Christus moriebatur et non moriebatur, patiebatur et non patiebatur ; et non est contradictio, nisi in signo apparet. Sed si conciperetur secundum eandem naturam, tunc ineffabiliter esset contradictio et altera pars pro una natura negaretur.
Ista - videtur mihi - possunt aequivocationem et locutionem veram sanctorum doctorum antiquorum et modernorum declarare aliqualiter ; et si alicui placent, notentur, sin autem non, tunc relinquantur.
