Distinctio I — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio I]
Cum venit igitur plenitudo temporis, ut ait [Apostolus]…
[1.] Ista est distinctio I, quae
1° continet, quod Filii Dei incarnatio est ipsa missio : eo enim est missus, quo in forma hominis mundo apparuit visibilis.
2° quod solus Filius hominem assumpsit, ut Deus, qui in sapientia sua mundum condiderat, in eadem ipsum restauraret.
3° quod ex Deo natus est Dei Filius secundum veritatem naturae, et factus est ex homine hominis filius, ut esset verus Deus et verus homo, unus Filius, non duo filii.
4° quod sicut Filius homo factus est, ita Pater vel Spiritus Sanctus potuit et potest.
5° quod solum Filius Dei carnem assumpsit, ipsam tamen incarnationem tota Trinitas operata est.
[2.] Pro istis sunt hii versus :
A
non Pater aut Flatus [Spiritus Sanctus], sed Filius est homo factus :
Nam per quem [filium] fecit Deus omnia, iure [iuste] refecit.
A nullo Pater est, sed Filius a Patre [est] ; quare
Ens [id est Pater qui a nullo, est Filium] a se mittit, sed mittitur ens aliunde.
Si foret [id est Pater] alter homo, tunc Filius esset uterque [scilicet Pater et Filius].
Et tamen et quivit [potuit] fieri caro Pneuma [Spiritus Sanctus] Paterque.
Cuncta [omnia ad extra] simul faciunt tres [personae], sed Verbum [Filius] caro solum [tantum]
Fit, tamen [id est non] haut dubites hoc opus esse trium.
[3.] Utrum in plenitude temporis est Filius Dei incarnatus ?
Videtur, quod non : nam plenitudo temporis nondum venit iuxta illud I Cor. 13 : Ex parte cognoscimus et ex parte prophetamus ; cum autem venerit, quod perfectum est evacuabitur, quod ex parte est. Sed cum adhuc non evacuatum est, quod ex parte est, igitur nondum venit plenitudo.
In oppositum dicitur Ad Galatas et in textu : Cum igitur venit plenitudo temporis.
Notandum, quod Magister dicit quod tempus plenitudinis dicitur tempus gratiae ; sed Apostolus non dicit sic, sed quod venit plenitudo temporis id est dum finitum est tempus a Deo promissum, in cuius fine exclusive, id est in instanti incarnationis Filii Dei, incepit gratia generi humano fieri. Prima namque gratia facta est, quod Filius Dei carne assumpta voluit fieri homo et magnificare humanitatem super naturam angelicam. Et demum ab ipsa humanitate orta est plenitudo gratiae generi humano. Est autem, plenitudo temporis gratiae ex incarnatione Christi
1° in comparatione quoad Deum, quia in incarnatione facta est plena participatio divinitatis. Unde ad Col. 2° dicitur : In ipso (scilicet Christo incarnato) habitat plenitudo divinitatis.
2° in comparatione ad angelum, quia ruina eorum per incarnationis mysterium reparatur. Unde David dicit : Iudicabit in nationibus, implebit ruinas.
3° in conparatione ad hominem, et hoc dupliciter : 1° in plena liberatione a culpa et a poena, et hinc dicitur ut eos, qui sub lege erant, redimeret ; 2° in constitutione in gloria, et hinc dicitur ut adoptionem filiorum reciperemus. Ecce qualis et quanta plenitudo redundat ex incarnatione Verbi missi conpleto tempore praefinito, ut dicit Glossa super isto verbo ubi venit plenitudo temporis. Unde finitum fuit tempus figurarum eo, quod figurae, quae erant in veteri testamento, per incarnationen Domini finem habent ; finitum etiam erat tempus quintae aetatis et inchoata fuit sexta in instanti incarnationis Filii Dei, ad quod exclusive durabat quinta aetas, et sexta inchoavit, in qua hnmana natura reparari debuit ; decuit enim divinae misericordiae plenitudinem, ut ipsam naturam humanam repararet. Et quia ad iustitiam divinam pertinet, ut peccatum sine satisfactione non dimittatur, et homo purus pro peccato humanae naturae satisfacere non posset, decuit, ut Deus in humana natura talem poneret, qui pro peccato humanae naturae satisfacere posset, qui esset Deus et homo. Propter quod cum venit plenitudo temporis, misit Deus Pater Filium suum per incarnationem, ut existens verus Deus et verus homo, eos, qui sub lege gravi, scilicet caerimoniarum et peccati, erant, redimeret. Unde per angelicam naturam reparationem fieri non decuit, quia tunc homo debitor esset salutis suae naturae angelicae, quod non congruebat, quia tunc homo non perfecte repararetur. Et patet, quod quaestio est vera.
[4.] Utrum Verbum Dei incarnatum fuisset, si homo non peccasset ?
Videtur, quod non.
1° per b. Leonem papam in sermone de Trinitate, in quo dicit : Si homo ad imaginem et similitudinem Dei factus in suo honore mansisset, creator mundi creatura non fieret, aut sempiternus temporalitatem subiret, aut aequalis Deo Patri Dei Filius formam servi assumeret.
Item Augustinus in ratione ad b. Virginem : Utquid enim nestium peccati pareres, si deesset, qui peccasset ? Utquid mater Salvatoris fieres, si nulla esset indigenda salutis ?
Item super illud Matth. 1 : Ipse enim salvum faciet populum suum, secundum Augustinum : Si homo non peccasset, Virgo non peperisset.
Item magnus sanctus Gregorius 2 Moral. cap. 33 : Misi enim Adam primus per voluntarium vitium animae mortem traxisset, Adam secundus sine vitio in carnis mortem voluntariam non veniret. Unde iste sanctus, pensans exaltationem humanae naturae factam per incarnationem Verbi, quae causata est occasionaliter ex Adae peccato, exclamat magno affectu in Cantico : Exultet iam angelica turba caelorum dicens in elevatione vocis : O mira circa nos tuae pietatis dilectio ! O ineffabilis dilectio caritatis ! Ut servum redimeres, filium tradidisti ! O vere necesarium Adae peccatum, quod Christi morte deletum est ! O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem !
Ecce quam magni sancti doctores : scilicet Leo papa, cuius dicta tenere ad punctum canon Ecclesiae precipit, cum distinctione dicit, quod opuscula b. Leonis Pape usque ad punctum venerabiliter teneantur, Augustinus, theologus altissimus, et Gregorius, in dictis suis solidissimus, ostendunt, quod Verbum Dei incarnatum non fuisset, si homo non peccasset. Quis ergo vellet audenter illis tribus Sancti Spiritus fistulis contradicere in hoc facto ? Ac tamen dicunt quidam, quod cum per incarnationem Filii Dei non solum liberatio a peccato, sed etiam humanae naturae exaltatio et totius universi consummatio, facta sit, etiam peccato non existente propter has causas incarnatus Dei Filius fuisset ; et hoc dicunt probabiliter posse sustineri. Et hoc dicunt Parisiensis in Scripto q.5 et Richardus 2 principali q.4 oppositam dicit esse magis consonam auctoritati sanctorum. Beatus autem Thomas dicit in Scripto : Dicendum, quod huius quaestionis veritatem solus ille scire potest, qui natus et oblatus est, quia voluit. Ea enim, que ex sola voluntate divina procedunt, nobis incognita sunt, nisi in quantum per sanctorum auctoritates innotescunt. Et ergo magnorum sanctorum auctoritatibus est haerendum.
