Distinctio VIII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio VIII

[Distinctio VIII.]

 

 

Post praedicta inquiri debet, utrum de naturae…

 

[1.] Distinctio 8, in qua Magister tractat de quibusdam praedicatis convenientibus naturis unitis.

Et 1° continet, quod divina natura non debet dici nata de Virgine.

2° quod Christum bis natum esse dicimus et sic duas nativitates habuisse : unam aeternam ex Patre, aliam temporalem ex matre ; primam, quia Deus, secundam, quia homo ; utraque tamen nativitas est unius Filii.

 

[2.] Unde versus :

H

nego naturam divinam Virgine natam,

Non incarnatam, nec Christum bis nego natum.

 

[3.] Quaeritur, utrum natura divina sit de Virgine nata.

Pro quo sciendum, quod Deum nasci de Virgine est Deum hominem, assumere in utero Virginis in unitatem suppositi et sic hominem sibi personaliter identificare ; et notum est, quod natura divina non sic hominem sibi personaliter in utero Virginis identificavit.

 

[4.] Utrum natura humana sit de Virgine nata ?

Dicitur, quod non, quia nasci proprie est personae, non naturae. Sed contra : Si homo natus est de Virgine, igitur humanitas nata est de Virgine et per consequens natura humana. Consequentia tenet, quia illa signant idem.

 

Hic est sciendum, quod licet isti termini humanitas, homo, natura humana idem signant, refert tamen multicubi ponere unum vel reliqum more aliorum terminorum, quorum unus est concretus et alius abstractus. Concretum supponit aliquando pro persona personaliter, vel pro natura simpliciter ; et hinc recipit formalem praedicationem cuiuscunque generis accidentium ; abstractum autem abstractive tentum non suscipit, formaliter nisi praedicationem per se et praedicationem secundum habitudinem abiciendo omnem formalem praedicationem suppositalem, ut humanitas non est qualis, vel quanta accidentaliter, nec agit nec patitur, sedet vel ditatur, sed praedicationes respectivas recipit : nam si humanitas esset alba, cum humanitas sit esse hominem, tunc esse hominem foret formaliter esse album et tunc, ut arguit Philosophus, homo [tunc] esset albedo. Et patet, quomodo Verbum humanitatem vel naturam assumpsit humanam, non personam hominis.

 

Verum tamen notandum, quod in materia de incarnatione doctores sancti utuntur isto termino humanitas tamquam medio inter abstractum et concretum, ut Augustinus super Iohannem Homelia 19 dicit, quod Maria humanitatem genuit, quae et in cruce passa est. Et in Enchiridion 29 : Illam, inquit, creaturam, quam Virgo concepit et peperit, quamvis ad solam Filii personam pertinentem tota Trinitas fecit ; inseparabilia enim sunt opera Trinitatis et indubie per illam creaturam intelligit substantiam humanam, quae est humanitas, cum paulo ante dicit utram que substantiam, divinam scilicet et humanam, esse filium unicum Dei Patris. Et sic de multis similibus, quae omnia cum eis similibus intelligenda sunt, quod personae Verbi Dei insunt huiusmodi praedicata, secundum quod homo hoc est, quod humanitas est medium vel causa, secundum quam praedicata huiusmodi insunt, ut non haberet, unde moreretur, gigneretur, temptaretur vel meritorie pateretur - et sic de aliis communicationibus idiomatum, nisi assumendo naturam hominis. Nec mirum de ista transsumptione dispari in illa materia, cum solum Verbum Dei sit homo per accidens prius persona, quam homo, cum solum illa personalitas trahit sibi naturam singularem in suam hypostasim. Aliae autem personae simul natura sunt cum suis formis singularibus. Ideo cum sic dico : homo passus est in cruce, multi fideles indifferentes sunt ad intelligendum illam passionem secundum Deitatem vel humanitatem, multi autem proniores ad intelligendum hoc secundum illam naturam, secundum quam habet subsistentiam et personam. Ideo rationaliter ordinaverunt sancti specialiter in illa materia ad destructionem ambiguitatis huiusmodi et certificationem sententiae pertinentis, quod abstractum limitaret ad sensum expositum ; ut cum dicitur : Deus passus est, verum dicitur per communicationem idiomatum, quia scilicet homo, qui est Deus, passus est. Et cum dicitur : Christus passus est secundum humanitatem, intelligitur, quod Christus homo passus est, cuius passionis causa est humanitas ; et cum dicitur : humanitas patitur intelligitur, quod homo secundum humanitatem patitur ; omnes enim tales praedicationes accidendum absolutorum formales sunt suppositorum. Et patet, quod ad illum sensum in praesenti distinctione auctoritas Augustini De fide ad Petrum cap. 3 dicit, quod natura aeterna atque divina, non posset temporaliter concipi et nasci, scilicet secundum suppositum Verbi, nisi secundum susceptionem veritatis humanae, id est naturae vere hominis. Amen.

 

[5.] Utrum natura humana sit de Virgine nata ?

Ista quaestio faciliter patet ex praecedenti, quia dictum est, quod naturae non est proprie nasci, sed personae, attamen si alicubi in sanctorum dictis invenitur dictum, quod natura humana est genita vel nata, debet intelligi, quod res, quae est illa natura humana, scilicet persona hominis, est sic genita vel nata ; similiter dicendum est in aliis similibus, ut dicendo : natura humana est passa vel mortua, resuscitata vel vulnerata, intelligendum est, quod persona humana sic se habuit : huiusmodi enim praedicationes conveniunt principaliter et proprie supposito, et non naturae.

 

[6.] Utrum in Christo sint due nativitates ?

Et dictum est secundum Magistrum, quod sic, quia unam habet aeternam a Patre, et aliam temporalem a matre, propter quas dicitur bis natus ; secundum primam dicitur natus aeternaliter et iuxta secundam dicitur natus temporaliter. Et videtur ex hoc, quod sicut Christus est duplex natura, scilicet divina et humana, quia verus Deus et verus homo, quod habet iuxta hoc duplicem nativitatem et duplex esse, scilicet esse aeternum secundum naturam divinam et esse temporale secundum naturam humanam.

 

[7.] Utrum in Christo sunt duae filiationes ?

Dicendum, quod iuxta illos, qui restringunt rationem filii ad suppositum vel personam, tunc tantum una est filiatio in Christo, sicut tantum inest sibi una personalitas ita, quod filiatio humana accidat filiationi aeternae, sicut singularitas hominis accidit personalitati divinae ; et sic filiatio humana in Christo non est filiatio, cum multiplicata filiatione multiplicenter et filii, sed est genitura temporalis. Et iuxta istam sententiam, quam tenet S. Thomas cum aliquibus sequacibus suis, solum est unica filiatio realis in Christo et alia rationis, qua scilicet refertur ad matrem ; est tamen filius matris realiter. Aliis autem videtur, quod est dare in Christo duplicem filiationem, sicut et duplicem nativitatem ; non autem duplicem personalitatem, cuius ratio est, quia nasci sicut et mori conpetit personae Christi ratione humanitatis et non per se primo naturae. Unde Christi humanitas dependet a parente temporali, non sic autem personalitas absoluta, cum persona dicitur ethymologice per se una. Illa ergo non dependet relative ab extremo, nec ab actu temporali, ut nativitas, conceptio vel gignitio. Unde oportet dici, quod filiatio aeterna accidentaliter sit filiatio hominis, vel quod filiatio hominis non sit filiatio ; secundum non est dandum, cum iste terminus hominis vel humanus non distrahit, primum autem ex hoc videtur deficere, quod filiatio aeterna non potest esse filiatio temporalis. Videtur ergo, quod Christus in se tot habet filiationes, quot parentes, sicut Petrus tot habet proportiones duplas et similitudines, quot rebus ipse duplus vel similis est. Et sic quia Ioseph fuit pater eius, ut patet ex testimonio beate Virginis, Luce 2 : Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te, patet, quod Christus habuit ad istum parentem vel nutritium filiationem legitimam putativam, non autem fuit filius adoptivus, cum non potuit esse filius perditionis et illa potentia vel imperfectio praesupponitur ad filium adoptivum ; verum tamen est praedestinatus Filius Dei, ut dicit Apostolus ad Romanos 1.