Distinctio XXV — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XXV

[Distinctio XXV.]

 

Praedictis adiciendum est de sufficienda fidei ad salutem…

 

[1.] Ista est distinctio 25, determinans de comparatione fidei ad credentes.

1° continet, quod fides videtur profecisse secundum processum temporis, sicut profecit cognitio, unde fides dicitur magna cognitione et articulorum quantitate, scilicet materiali, vel constantia et devotione.

2° quod mensura fidei, sine qua nunquam potuit esse salus alicui, est credere, quia est scilicet Deus et quod remunerator est sperandum in se, et habere explicite vel implicite fidem de mediatore ; eadem enim fides salvat nos et antiquos, et quod nos credimus factum, ipsi credebant futurum.

3° quod cum sine fide3 mediatoris antiquis salus non fuit, sicut neque modernis, quaeritur, an oportuerit illos credere omnia de mediatore, que nos credimus. Quidam dicunt, quod sufficiebat illis tantum quatuor credere, scilicet nativitatem, mortem, resurrectionem, adventum iudicii ; aliis videtur habita fide Trinitatis illud de mysterio incarnationis fidei suffecisse, ut crederetur Dei Filius nasciturus de homine et iudicaturus.

4° quod Cornelius fidem incarnationis habebat, sed an facta vel futura esset, nesciebat.

5° quod fides, spes et caritas et operatio secundum aliquid aequalia sunt in praesenti, quia quantum credimus, tantum speramus, et quantum credimus et speramus, tantum amamus, et tantum operamur, quantum credimus, speramus et amamus.

6° quod caritas est maior fide et spe, quia cum ad Deum pervenitur, fides et spes transeunt, sed caritas manet.

7° quod cum Apostolus dicit : Finis praecepti est caritas, de corde puro et conscientia bona et fide non ficta, secundum Augustinum exponitur : de corde, id est intellectu, conscientia et spe. Et ita fides et spes videntur praecedere caritatem, quam non praecedunt tempore. Sed ideo dicitur, quod fides et spes possunt esse in aliquo sine caritate, caritas autem non sine illis, scilicet in praesenti, quamvis pia fides vel spes non possunt esse sine caritate.

 

[2.] Versus :

B

praecedentes [Iudaei] adventum sive sequentes [suppl. Christiani]

In Christum credunt vel distincte [ut Moyses, Petrus] vel aperte [ut simplices].

In Christum credis [et propter hoc acceptae sunt elemosynae tuae], Corneli, sed quia nescis,

Utrum sit natus, docet hoc in flamine Petrus.

equalia id est operatio id est caritas

Actu sunt paria [aequalia] labor [id est operatio] ac amor [id est caritas] atque fides, spes ;

Sed quia durat amor [id est caritas quae nunquam excidit et quia alias virtutes perficit], perhibetur ob hoc fore maior.

Bis duo de Christo sufficit credere quondam [scilicet nasci, mori, resurgere, ad iudicium venire].

 

[3.] Quia ista distinctio est de fide, ideo videtur utile aliquid de symbolis et articulis fidei dicere. Unde sciendum, quod « symbolum, li » idem est, quod collectio sermonum, ut in consilio, et dicitur a « sin », quod est « con », et « bolus », quod est morsellus, quia quilibet ponit ibi morsellum suum, id est particulam. Unde symbolum similitudinem et collectionem importat. A quatuor autem collectionibus nomen symboli imponitur.

Primo a collectione multorum hominum in unam fidem ;

2° a collectione praedicantium fidem, quia omnes apostoli collecti hanc regulam fidei ediderunt ita, quod unusquisque aliud apposuit ;

3° quod ex diversis litteris sacrae scripturae colliguntur ea, quae credenda sunt, ut in prompto habeantur ;

4° quia omnia beneficia nobis divinitus collata ibi colliguntur. Unde Dyonisius 4 cap. Ecclesiasticae Hierarchiae dicit, quod religionis symbolum congruendus potest appellari hierarchica eucharistia, quasi bona gratia.

 

Sunt autem tria symbola, scilicet symbolum Apostolorum, quod dicitur in prima, Symbolum Nicenum, quod dicitur in missa, Symbolum Athanasii, quod dicitur diebus dominicis et magnis festivitatibus in prima alta voce. Et si quaeras, quare Symbolum Apostolorum dicitur submisse in prima et in completorio, alia vero duo dicuntur altae, unum post evangelium, alterum vero in prima, respondetur, quod Symbolum Apostolorum fuit editum, quando fides nondum erat propalata et ideo submisse dicitur. Et quia fuit editum ad propalandam doctrinam fidei, ideo quotidie dicitur in prima et in completorio, quasi in principio diei et noctis in signum, quod omnis nostra operatio a fide debet accipere initium et quia per ipsum contra adversa et in prosperis protegimur.

Alia autem duo symbola edita fuerunt tempore fidei iam propalatae et ideo publice cantantur ; et quia non ad proponendum fidem principaliter, sed ad defendendum vel elucidandum edita fuerunt, ideo non in singulis diebus, sed in illis, in quibus homines maxime ad ecclesiam conveniunt et in quibus fit aliqua sollemnisatio de illis, quae ad articulos fidei pertinent. Et quia Symbolum Nicenum, editum est ad manifestationem fidei, dicitur statim post evangelium, quasi expositio eius. Symbolum vero Athanasii, quod contra haereticos editum est, in prima dicitur, quasi iam pulsis haereticorum tenebris.

Haec de Symbolis breviter sint iam dicta.

 

[4.] Tunc de articulis dicendum est breviter. Est autem articulus fidei secundum Richardum de S. Victore indivisibilis veritas de Deo, artans nos ad credendum. Et est articulus nomen graecum, ut dicunt quidam, et importat indivisionem, unde membra, que non dividuntur in alia membra, dicuntur articuli. Et ideo Richardus in definitione praedicta secutus est proprietatem nominis dicens, quod est indivisibilis veritas, ut est Deum esse trinum, Christum esse verum Deum et sic de aliis. Et dicit : artans nos non artatione coactionis ad credendum Deo, sed necessitate et artatione finis, quia sine fide articulorum non potest esse salus.

 

Articuli autem fidei distinguuntur dupliciter : uno modo, quantum ad ipsa credibilia - et sic sunt 14 - alio modo, quantum ad ipsos, qui articulos distinxerunt, et sic [sunt] 12, secundum numerum 12 apostolorum, quorum sufficientiam nunc obmitto.

 

[5.] Dubitatur, utrum fides profecerit secundum temporum successionem. Dicendum, quod non, quantum ad articulorum additionem ; articuli enim semper idem fuerunt. Profecit tamen fides, quantum ad articulorum explicationem et cognitionem ; quanto enim magis antiqui appropinquabant ad Christi adventum, tanto magis explicite credebant et apertius cognoscebant.

 

[6.] Utrum semper oportuit habere fidem explicitam de redemptore ?

Sciendum, quod ad fidem redemptoris tripliciter se habet genus humanum secundum diversa tempora. In primo enim statu ante peccatum non oportebat ab aliquo fidem explicitam habere de redemptore, quia nondum servitus erat inducta, sed sufficiebat habere fidem implicitam in cognitione Dei, scilicet ut homo crederet, quod Deus provideret ei in eis, que erant ad fidem necessaria. In 2° autem statu post lapsum ante adventum Christi quidam habebant fidem explicitam de redemptore, quibus revelatio facta erat, qui maiores dicebantur, quidam vero, qui minores dicebantur, habebant fidem implicitam in fide maiorum, unde sacramentum redemptionis sub signis sacrifitiorum proponebatur. In statu autem post adventum Christi, quia iam mysterium redemptionis impletum est, corporaliter et visibiliter praedicatum, omnes tenentur ad explicite credendum sic, ut quilibet confiteatur, quoniam Christus est Filius Dei, verus Deus et verus homo, redemptor generis humani ; credens, quidquid vult de se credi, iuxta illud b. Augustini in Homelia super illo evangelio : Stetit Iesus in medio discipulorum, ubi dicit : Nemo credat de Christo, nisi quod de se credi, voluit Christus, ante quem, nobis expedit, ut credamus, quod credi de se voluit, qui nos redemit, qui salutem nostram quaesivit, qui pro nobis sanguinem suum fudit. Haec Augustinus.