Distinctio XXX — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXX.]
Hic solet quaeri, quid potius sit plurisque meriti : diligere amicos, an diligere inimicos…
[1.] Ista distinctio 30, tractans de quantitate meriti ipsius dilectionis, continet, quod melior est dilectio amici, quam inimici, quia est ferventior et sic intensior et per consequens maioris meriti.
[2.] Versus :
G
dic, quod melior in amicum motus amoris
Sit, quoniam magis est intensus, quam sit in hostem.
[3.] Quaeritur, utrum omnes teneantur diligere inimicos.
Dicendum, quod sic. Cum enim omnis homo debet diligi, quia fabrica et imago Dei, et omnis inimicus est homo, igitur omnis inimicus debet diligi, quia fabrica et imago Dei. Item : omnis creatura debet diligi, quia bona ; et omnis inimicus homo est creatura, igitur omnis inimicus debet diligi, quia bonum. Item : quia quilibet homo cum altero in natura humana communicat et servit vel est capax beatitudinis, igitur quilibet a quolibet est diligendus.
[4.] Utrum homines tenentur inimicis ostendere signa amicitiae ?
Pro quo sciendum, quod diligere inimicos effectu potest intelligi dupliciter : vel sine necessitate, vel necessitate incumbente. Primo modo (dicunt quidam) non tenemur ostendere signa amicitiae in effectu, sed secundo modo.
Sed huius oppositum faciliter secundum Christi evangelium sustinetur : Christus enim magnum effectum misericordiae inimicis exhibuit, cum eos veritatem docuit, de peccato corripuit et pro peccantibus etiam ipsum crucifigentibus, exoravit.
[5.] Quid sit maioris meriti, utrum diligere amicos vel diligere inimicos ?
Sciendum, quod actus habet bonitatem ex tribus, scilicet ex obiecto, super quod cadit, et ex principio, quod est voluntas, et ex circumstantiis debitis ad actum meritorium requisitis. Et iuxta haec aliquid est meritorium primo, quod est voluntarium, quantum ad bonitatem, quam habet actus ex obiecto ; et ut sic est melior et sic maioris meriti dilectio amici, quam inimici ; melius enim et magis meritorium est diligere Iesum Christum, patrem et fratrem et sic amicum dignissimum, et matrem sanctam Ecclesiam, quae est mater praedestinatorum dignissima et amica praestantissima, quam diligere unum hominem, qui exercet iniurias contra illum patrem, fratrem et amicum dignissimum et contra matrem nostram carissimam, ad quem patrem Christum et matrem nostram Ecclesiam tota hominis dilectio debet ordinari : ille enim amicus et illa amica est obiectum magis competens dilectionis quam inimicus. In comparatione vero alterius amici quam Christi et matris nostrae Ecclesiae ad dilectionem inimici, quantum ad bonitatem, quae provenit ex principio, quod est voluntas, sic dilectio inimici melior est, quia oportet, quod sit maior conatus voluntatis in dilectione, quae provenit ex finis affectu. Ubi autem maior est conatus voluntatis proveniens ex finis affectu, ibi est maius meritum. Ed ad istud sonat evangelium Christi dicentis Lucae 6 : Si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia ? Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si bene feceritis his, qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia ? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis ? Nam et peccatores fenerantur, ut recipiant aequalia. Verum tamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil inde sperantes ; et erit merces vestra multa et eritis filii altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Ecce Veritas modicam gratiam reputat ex dilectione diligendum, sed mercedem multam ex dilectione inimicorum, dicens : erit merces vestra multa.
Ex quo dicto sequitur, quod secundum quandam rationem melius est diligere inimicos, quam amicos, et e contra secundum aliam rationem melius est diligere amicos, quam inimicos. Unde secundum unam rationem, quia secundum naturalem inclinationem, homo plus diligit patrem et matrem et fratrem vel sororem, quibus tenetur plus bene facere quam aliis, et tamen secundum rationem, qua unus extraneus a genealogia plus prodest communitati fidelium secundum Dei ordinationem, plus tenetur isti prodesse in effectu, si est indigens. Et omnem supradictam dilectionem debet mensurare dilectio Dei, ut homo pro tanto diligat patrem vel matrem vel fratrem vel sororem vel amicum vel inimicum, de quanto praecipit et vult Deus ipsos diligi ; sic enim homo non errabit in dilectione, cum praeponet Dei voluntatem, cui suam voluntatem in diligendo, ut debet, conformabit. Unde quia dilectio inimici praeeminet propter duo, primo quia dilectionis inimici solus Deus est causa et ratio, dilectioni Dei et volitioni principaliter se conformans, sed dilectionis amici potest esse alia causa et ratio ; 2° quia fortior ostenditur dilectio esse, quae animum hominis ad remotiora extendit, sicut fortior dicitur esse virtus rei naturalis agentis, utputa ignis diffundens se in remotiora : inde est, quod inimicorum vel remotiorum dilectio dicitur maioris meriti quam amicorum.
[6.] Utrum inimico petenti veniam teneamur dimittere rancorem et emendam ?
Dicit Parisiensis, quod quilibet tenetur dimittere rancorem, quo quis alterum odit et vult malum suum : Nec voco rancorem displicentiam iniuriae, quia homini potest iniuria bene displicere, sed signa rancoris homo non tenetur homini remittere, nisi petenti veniam efficaciter cum proposito emendandi se. Si tamen remittat, perfectionis est. Similiter non tenetur dimittere actionem contra iniuriantem, quantumcunque petat veniam, sed potest licite agere contra eum ad hoc, quod iniuria rectificetur. Potest tamen dimittere, si vult. Haec Parisiensis.
Sed Domini ev angelium aliter sonat Matth. 5 et 18 et Lucae 6, cui est melius conformari.
