Distinctio XXIX — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio XXIX.]
Post praedicta de ordine caritatis agendum est…
[1.] Ista distinctio [29], tractans caritatis et dilectionis ordinem,
primo continet, quod ordo diligendi debet sciri, ne aliquis diligat, quod non est diligendum, aut non diligat, quod est diligendum, aut aeque diligat, quod minus vel amplius est diligendum ; peccat enim, qui praepostere agit.
2° quod omnis peccator, in quantum peccator est, non est diligendus et omnis homo, in quantum homo, est diligendus propter Deum, Deus autem propter se ipsum.
3° quod secundum Augustinum Deum debemus diligere secundum ordinatam caritatem amplius, quam omnes homines vel nosmet ipsos et amplius animam alterius hominis, quam corpus nostrum.
4° quod ordo diligendi ostenditur in enumeratione quatuor diligendorum, ubi primo ponit, quod supra nos est, scilicet Deus, 2° quod nos sumus, scilicet anima, 3° quod iuxta nos est, scilicet proximus, 4° quod infra nos est, scilicet corpus.
5° quod quidam dicunt, quod omnes homines pari affectu diligendi sunt, sed non pari effectu, id est exhibitione operis, alii vero non indocte dicunt non tantum exhibitione operis, sed etiam affectu, ut ante omnia maiori affectu diligamus Deum, deinde nos, 3° parentes, 4° filios, 5° fratres et huiusmodi, post domesticos, deinde inimicos.
6° quod quaeritur, si parentes nostri sint mali vel filii vel fratres, an magis vel minus sunt diligendi aliis bonis. Et videtur, quod magis sunt diligendi boni, quia caritate sunt nobis coniuncti, quae est melior copula, quam carnalis.
7° quod duo dicimus in homine diligenda, scilicet naturam et virtutem, vitium autem et peccatum odiendum ; parentes vero, in quantum mali, odiendi sunt, inimici vero, in quantum homines, diligendi.
8° quod diversi sunt gradus caritatis. Est enim caritas incipiens, proficiens, perfecta et perfectissima.
[2.] Pro aliquibus iam dictis sunt hii versus :
F
gradibus cuncta bis binis ponit amanda [id est quatuor : 1° Deum, 2° nos, 3° proximum, 4° corpus]
Hos [dilectionis, di est effectus ipsius] quae gradus operis non tantum dic, sed amoris [affectus].
id est malorum id est utrum sint magis diligendi quam alii boni
Non de pravorum [id est malorum] definit [id est utrum sint magis diligendi quam alii boni] amore parentum.
id est est incipiens est proficiens est perfecta caritas
Incipit [id est est incipiens] et crescit [est proficiens], post hoc perfectus amor fit [est perfecta caritas].
[3.] Utrum ordo caritatis debet attendi secundum affectum ?
Dicitur, quod sic et primo secundum affectum, 2° vero iuxta vel secundum effectum, in quantum ex affectu procedit.
[4.] Utrum homo debeat se magis diligere quam proximum ?
Dicitur, quod sic de dilectione naturali et caritatis ; naturali volendo sibimet prius esse naturae quam proximo, dilectione caritatis volendo sibi prius bonum gratiae et bonum gloriae, quam proximo. Dictat enim ordo naturae, ut unumquodque magis appetat perfectionem in se, quam in suo simili, et dicunt auctoritates et iudicium rationis recte, quod homo prius se quam proximum diligat ex caritate.
Unde dicit Richardus, quod homo magis debet diligere se quam proximum : amicitia enim caritatis fundatur super beatitudinem. Ideo maxime debet diligi Deus, ut eius principium ; homo autem diligit se caritative, ut est beatitudinis capax, proximum autem, in quantum est vel esse potest socius participationis illius boni. Ipsa autem participatio est fortior ratio diligendi, quam associatio in ipsa participatione.
Ideo secundum rectum iudicium rationis quilibet homo magis debet diligere se, quam suum proximum. Sed excipe proximum Dominum Iesum Christum, quem debet homo plus diligere quam se, immo humanitatem Christi debet diligere plus quam se et totum corpus Ecclesiae catholicae.
Ex quo patet, quod homo non solum Deum plus debet diligere quam se, sed [et] alia, quia humanitatem Christi et totam Ecclesiam Christi.
[5.] Utrum propinqui sunt magis diligendi quam extranei ?
Dicitur, quod sic secundum naturam. Iste tamen ordo non competit caritati secundum se, quia caritas declinans semper ad summum bonum de se diligit magis bonum. Cum enim ordo diligendi ipsius Dei sit summe rationabilis et ipse diligit entia solum, ut sunt bona, ideo solum illud, quod a Deo diligitur, debet diligi secundum ordinem suum diligendi. Et quia Deus magis bonos magis in effectu diligit, igitur nos conformiter Deo debemus magis bonos plus diligere ; nec obstat, quod dilectione naturali homo plus diligat consangvineum, quam extraneum, et dilectione caritatis plus diligat extraneum quam propinqum.
