Distinctio XII — Livre III — Jean Hus

Jean Hus - Livre III

Distinctio XII

[Distinctio XII.]

 

Post praedicta quaeritur, utrum homo ille cepit esset…

 

[1.] Ista est distinctio 12, in qua Magister quaerit, utrum Christus incepit esse.

Et 1° continet, quod cum dicitur homo Christus incepit esse, si respicitur ad personam, tunc negatur, si autem ad naturam humanam, tunc conceditur.

2° continet, quod Deus alium hominem, id est aliam carnem et animam, et aliunde, quam de genere Adae, potuit assumere ; sed de illo melius iudicavit, quod victum fuerat genus, assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum.

3° continet, quod cum quaeritur, utrum ille homo peccare potuit, daemonstrato Christo, respondetur : si intelligitur de persona Christi, falsa est ; si autem de natura assumpta, vera est, quia illa potuit non uniri Verbo et sic potuit peccare, non coniuncta Verbo.

4° continet, quod Deus potuit hominem assumere in feminino sexu, sed convenientius factum est, ut de femina nasceretur et virum assumeret, ut ita utriusque sexus liberatio ostenderetur.

 

[2.] Super hiis sunt hii versus :

M

si respicias naturam [Christi humanitatem], dic : homo [Christus] coepit [esse],

Sed si personam [Christi], semper [aeternaliter] fuit ; haec [humana natura] aliunde

Assumi potuit, ut stirpis [id est generis] non foret Adae.

[anima Christi] Mens Verbo coniuncta non ibi [in Christo potuit] peccare,

Esset nec iuncta [separata] Verbo, delinquere [peccare] posset.

 

[3.] Dubitatur, utrum iste homo, demonstrato Christo, incepit esse.

Magister dicit, quod ad illam non est danda simplex responsio, sed quod ad ipsam respondendum est per distinctionem sic : Si respicitur ad naturam, tunc iste homo Christus incepit esse ; si autem ad personam, tunc non. Et est par modus dicendi, sicut in propositionibus praecedentis distinctionis. Quis enim fidelis dubitat, quod Christus, ut Verbum aeternum, non incepit esse, et quod Christus, ut homo, incepit esse, qui conceptus est ex Maria Virgine et ut sic incepit esse ? Et si arguitur Christus homo incepit esse, igitur Christus homo non fuit aeternaliter conceditur consequentia, cum Christi humanitas non fuit aeternaliter secundum existentiam ; vel 2° negatur consequentia, nisi inferatur cum limitatione sic : homo Christus incepit esse, igitur homo Christus non fuit aeternaliter secundum carnem ; negative enim propositiones huiusmodi sunt limitandae. Unde si arguitur Christus est minor Patre, igitur Christus non est aequalis Patri non sequitur, nisi cum limitatione, ut inferatur igitur Christus secundum humanitatem non est Patri aequalis.

 

[4.] Utrum Christus habuit potestatem peccandi ?

Richardus dicit, quod hoc potest dupliciter intelligi : uno modo, quod habuit potentiam, quae potuit exire in actum peccandi, et sic falsum est ; alio modo sic, quod habuit similem illi in specie, qua peccant homines, et sic est verum. Et iuxta illud dictum non sequitur Christus habuit potentiam peccandi, igitur Christus potuit peccare ; sed si quaeritur, utrum Christus habuit potentiam ad peccandum, dicitur, quod non ; nam sicut non potuit peccare, sic nec habuit potentiam ad peccandum. Unde Damascenuss dicit in I libro, quod impeccabilis est Dominus Iesus Christus. Quidam concedunt, quod peccare potuisset, si voluisset ; sed exinde non sequitur, quod peccare potuisset, nam a conditionali ad consequens eiusdem conditionalis non valet consequentia, nisi alicubi valeret gratia materiae.

 

[5.] Utrum debuit Verbum Dei aliquem sexum assumere ?

Et planum est, quod sic, quia assumpsit et non nisi, quia ordinavit aeternaliter, ut ita fieret, et tam virum quam mulierem redimeret ; et etiam, quia hominem consequitur sexus tamquam proprietas sive accidens inseparabile suum subiectum.