Distinctio VII — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio VII]
Secundum primam vero dicitur Deus factus homo etc. . . .
[1.] Ista est distinctio 7 ponens diversas responsiones et quasdam quaestiones. Et 1° respondet iuxta [illam] primam opinionem, 2° iuxta 2 et 3° iuxta 3 et non potest certa summa propter diversitatem opinionum poni breviter.
[2.] Et hinc in praecedenti distinctione in secundo versu dictum est :
G
tres ponit tibi sensus .
Quomodo dicatur Deus ens [id est aliquid], quod factus homo sit :
id est septima distinctio ponit tres intelligentias sive intellectus, quomodo dicatur Deus factus est aliquid, vel quomodo dicatur Deus factus est homo, et sic de aliis.
[3.] Dubitatur, utrum haec est vera : Deus est homo.
Et dicitur, quod sic ex sacra scriptura. Et si arguitur : sequitur Deus est homo igitur Deitas est humanitas, dicitur negando consequentiam ; et si allegetur regula Philosophi per locum a coniugatis, sicut ibi homo est animal, igitur humanitas est animalitas, respondetur, quod regula Philosophi tenet in essentialiter subordinatis, secundum sub et supra. Et quia Deus non est essentialiter subordinatum homini, igitur non valet consequentia. Unde sicut non sequitur album est dulce, igitur albedo est dulcedo, sic in proposito. Humanitas enim Verbo Dei accidit, sive accessit, et non est Verbo Dei essentiale, cum Verbum Dei ante incarnationem fuit sine illo. Ex quo patet, quod hic Deus est homo non est praedicatio essentialis formalis, cum humanitas non sit essentialis forma Dei, semper loquendo in suppositione simplici significativa sive essentiali et non personali, cum Christo, qui est singularis homo sive persona, etiam insit humanitas specifica ; alias si non, sequeretur, quod iste homo demonstrato Christo non esset per se essentialiter homo et per consequens non assumpsit naturam nostram, quod est contra sacram scripturam.
Et dum quaeritur : hic est praedicatio vera Deus est homo, ergo vel est essentialis vel accidentalis per sufficientem divisionem Aristotelis, hic dicitur negando consequentiam : ignorat enim Philosophus istam praedicationem Deus est homo et dixisset eam desperatam, sicut illam homo est asinus, sicut et nunc dicunt gentiles et Iudaei. Sed fideles, quibus dignatus est illam veritatem Deus manifestare, concedentes Deus est homo dicunt est praedicatio secundum accidens, sed non accidentalis eo, quod humanitas non est accidens Verbi de aliquo genere, sed substantia accidentaliter, id est contingenter, unita suppositaliter Verbo Dei. Quibusdam autem placet, quod sit praedicatio secundum essentiam ex eo, quod illa Deus est homo signat, quod duplex essentia, scilicet Deitas et humanitas, uniuntur in eodem supposito.
[4.] Utrum haec sit vera : Deus factus est homo ?
Dicitur, quod sic. Si arguitur : Deus factus est homo, igitur Deus factus est, dicitur, quod consequentia non valet ; et si arguitur : consequentia est bona, abest tertio adiacente, adest secundum adiacens, dicitur uno modo quod ibi non est copula per quam tertium, puta homo, adiaceret subiecto, sed factus est est unum verbum circumlocutum, et sic non arguitur per regulam ; sicut non sequitur hodie Sortes factus est bonus, igitur Sortes hodie factus est posito quod heri Sortes fuisset malus, et hodie bonus. Sic ergo simpliciter illa conceditur : Deus factus est homo, quae tantum valet, sicut Deus est humanitas, vel Deus assumpsit humanitatem sive hominem. Et pari ratione conceditur illa : homo factus est Deus, quae valet illam : humanitatem assumpsit Deus : illi autem, qui illam negant homo factus est Deus volunt trahere istum sensum, quod.homo prius existens factus est Deus, qui sensus est falsus, quia impertinens. Quidam autem ad illam homo factus est Deus dant istam responsionem extortam, quod si hoc participium « factus » cadit ad totam locutionem, ut sit sensus factum est, ut Deus sit homo tunc illa est vera ; si autem ly « factus » est determinatio subiecti absolute, tunc haec est falsa, quia tunc inquit ista responsio : sequeretur, quod Deus esset factus, vel si esset determinatio praedicati, tunc sequeretur, quod ille homo esset factus, quod (inquit ista responsio) est falsum, quia ille homo, cum dicat suppositum aeternum, non est factus. Sed isti responsioni videtur obviare dictum Apostoli ad Galatas 4, qui dicit Christum hominem factum ex muliere ; et planum est, quod sequitur Christus homo factus est ex muliere, igitur Christus homo factus est : non enim potest dici, quod argueretur ibi cum distractione eo, quod factum esse ex muliere non est distrahens terminus. Eadem opinio dicit, quod haec homo factus est Deus, si ly « factus » feratur ad totam locutionem, vera est, ut sit sensus factum est, ut homo sit Deus. Si autem est determinatio subiecti vel praedicati, falsa est. Sed dictum est iam, quod haec est vera simpliciter homo factus est Deus sicut et eius conversa, scilicet Deus factus est homo, quae duae aequivalent illis duabus humanitatem assumpsit Deus et Deus assumpsit humanitatem.
[5.] Utrum haec sit vera homo est praedestinatus esse Filius Dei ?
Si ly « praedestinatus » importat antecessionem respectu subiecti sub hoc sensu homo, antequam esset homo, praevisus est esse Filius Dei ; si autem importat antecessionem respectu praedicati, tunc est falsa sub hoc sensu homo praevisus est esse Filius Dei antequam esset Filius Dei. Similiter ista : Filius Dei est praedestinatus esse homo est vera, si ly « praedestinatus » importat antecessionem praedicati ; si autem subiecti, falsa est. Potest tamen sciolus sine illis distinctionibus propter primarium sensum verum illas propositiones concedere ; et quando infertur sensus falsus, consequentiam negare.
[6.] Utrum haec sit vera : Filius Dei est praedestinatus Filius Dei ?
Dicitur, quod ad istum sensum est vera, propter verificationem scripturae, quod Filius Dei est praedestinatus, ut innotescat hominibus esse filius Dei ; sic enim in scriptura dicitur aliquid fieri, dum innotescit.
[7.] Utrum Christus est homo Dominicus ?
Pro quo sciendum, quod Dominicus dicitur quasi Dominus per participationem, et quia Christus ab aeterno est Dominus et non ex tempore, inde videtur, quod non sit homo dominicus. Et quia Christus est duplicis naturae, scilicet divinae et humanae, inde quidam catholici tractatores dicebant, quod Christus secundum humanitatem est Dominus per participationem. Sed iuxta aliam expositionem Dominicus homo est idem, quod divinus ; divinus autem importat divinam participationem, vel possessionem, sicut possessio Domini dicitur Dominica : neutrum autem istorum videtur competere Christo : primum non, quia est Dominus verus naturalis, secundum etiam non, quia est aequalis Dominus Deo Patri. Unde Augustinus in Libro Retractationum dicit : Non video, utrum recte dicatur homo dominicus, qui est mediator Dei et hominum Christus Iesus, cum sit utique Dominus, et hoc quidem, ut dicerem, apud quosdam legi tractatores catholicos, sed ubicumque hoc dixi, dixisse me nollem postea, quippe vidi non esse dicendum, quamvis nonnulla ratione posset defendi. Ecce sententia Augustini. Et Magister dicit : Et licet dicatur homo Deus, non tamen congrue dicitur homo Dominicus
