Distinctio II — Livre III — Jean Hus
Jean Hus - Livre III
[Distinctio II]
Ut quia in homine tota natura humana vitio . . .
[1.] Ista est distinctio 2, tractans de assumptionis modo.
Et 1° continet, quod Verbum Dei totam naturam, id est animam et corpus, assumpsit, quia in homine tota natura corrupta erat, ut totam curaret et sanctificaret.
2° quod Dei Filius sumpsit carnem mediante anima et animam mediante spiritu.
3° quod spiritus est pars animae superior, que maiori similitudine Deo appropinquat.
4° quod Verbum totum hominem assumpsit, simulque instanter univit sibi animam et carnem.
[2.] Unde versus :
B
simul et totam naturam sumere nostram
Verbum decrevit, homo suscipitur simul et fit.
[3.] Utrum humana natura magis fuit assumptibilis, quam aliqua alia ?
Et dicitur 1°, quod sic ex effectu assumptionis : si enim alia natura magis fuisset assumptibilis, tunc illam assumpsisset et non humanam, cum datis duobus bonis Deus maius bonum et magis conveniens acceptat. Et erat natura humana magis assumptibis quam angelica :
1° ex eo, quia spiritus perse est persona ; si ergo angelicam naturam assumeret, ex duabus personis una persona fieret. Et hinc dicit Apostolus ad Hebr. 2 : Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
2° erat natura humana magis assumptibilis, quam natura irrationalis 1° ex eo, quia ad imaginem Dei facta est, non autem irrationalis, 2° ex eo, quia assumptio facta est in liberationem a peccato, quod erat in natura humana, sed non in natura irrationali. Et hinc dicit Apostolus ad Hebreos 2° : Debuit per omnia fratribus similiari, ut misericors fieret et fidelis pontifex ad Deum, ut propiciaret delicta populi. In eo enim, in quo passus est, ipse et temptatus est ; potens est et eis, qui temptantur, auxiliari. Patet ergo, quod natura humana magis fuit assumptibilis a Verbo, quam alia aliqua. Sed dicet aliquis : maior est convenientia naturae angelicae cum Deo, quam naturae humanae, cum natura angelica sit purus spiritus sicut Deus, de quo dicit Veritas Iohannis 4 : Spiritus est Deus : natura autem humana non est tantum spiritus, cum sit simul corpus et spiritus ; ergo natura angelica fuit magis assumptibilis, quam humana. Breviter hic negatur consequentia : nam ex assumptione humanae naturae, quae secundum Gregorium est quodammodo omnis creatura, igitur est quodammodo omnis creatura substantialis sanctificata ; et hinc canit Ecclesia sanctificavit enim omnem creaturam Christus, Deus noster ; et hinc est etiam, quod assumptio naturae humanae plus facit ad perfectionem totius universi, quam faceret assumptio naturae angelicae. Similiter magis erat assumptibilis natura humana, quam angelica, 1° quod magis indigebat, 2° quia indignior erat et 3° quia per alium corruerat, ex quibus causis magis misericordia et beneficentia Dei laudatur. Et hinc dicit Apostolus ad Hebreos 2° : Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus. Qui[a] ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Ecce quod ponit Apostolus indigentiam humanae naturae, et subdit, quoad maiorem Christi humiliationem dicens : Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae et pensans Apostolus humiliationem magnam et beneficentiam Dei adducit ante hoc Psalmistam dicens : Quid est homo, quod memor es eius ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minus ab angelis, gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subiecisti sub pedibus eius ; in eo enim, quod ei subiecit omnia, nihil dimisit non subiectum ei : Nunc autem necdum videmus omnia subiecta ei. Eum autem, quem modico quam angeli minoratus est, videmus Iesum propter passionem mortis gloria et honore coronatum, ut [id est ex] gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem. Ecce qualiter Apostolus pensat gratiam Dei ex minoratione Filii Dei, quoad angelos, et humiliatione, quoad mortem, et redemptione, quoad vitam ; ex quibus causis concludit Iesum Christum Dominum excellentissime gloria et honore coronatum. Penset ergo ex assumptione humanitatis fidelis Christianus misericordiam sibi magnam factam et gloriam Domini Iesu Christi, qui semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem factus hominum et habitu inventus ut homo. Humiliavit semet ipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria Dei est Patris. Ad Phil. 2.
Ecce audis, quam clare Apostolus magnificat ex humiliatione gloriam , Iesu Christi !
[4.] Utrum Filius Dei veram carnem assumpsit ?
Respondetur (secundum b. Thomam in Scripto) : Sciendum, quod circa hoc fuerunt duo errores : unus Manicheorum, qui dicebant, quod Christus verum corpus non habuit, sed tantum fantasticum ; et ratio eorum positionis videtur fuisse, quod omnium visibilium auctorem diabolum posuerunt, et ideo nihil huiusmodi secundum veritatem in Christo fuit, in quo princeps huius mundi nihil habuit Iohann. 14 : Venit princeps huius mundi et in me non habet quidquam. Ista autem positio in radice falsa est, cum sancta Ecclesia Deum unum creatorem omnium visibilium et invisibilium esse ex scriptura convincit, immo et ratio philosophica probat, quod ab uno principio omnia dependent, ut patet in multis locis Philosophie tam Naturalis, quam Metaphysicae. Non ergo mirum, quod haec positio falsa est, quae pro fundamento posuit falsitatem. Alius error fuit Arianorum, qui dicebant Christum corpus non de Virgine assumpsisse, sed de caelo fortasse apportasse ; et forte ceperunt ex illo verbo : Exivi a Patre et veni in mundum, Iohann. 16. Manicheus ergo dixit non fuisse verum corpus, sed fantasticum, ex quo passiones et actiones fantastice emanaverunt ; et idem erravit circa animam Christi dicens, quod non habuit Christus animam, sed quod Deitas pro anima fuit. Apollinaris dixit, quod habuit animam sensitivam et vegetativam, sed rationalem non ; sed pro illa Deitas opera rationalia conplevit. Et idem Apollinaris dixit, quod Verbum in corpus fuit conversum et sic corpus Christi non de carne Virginis sumptum et Verbo unitum. Unde exposuit : Verbum caro factum est, id est in carnem conversum, sicut aqua vinum factum Iohann. 2.
Sed omnes istos errores evertit Iohannes evangelista 1 cap. dicens : Verbum, scilicet manens perpetuo, factum est, per assumptionem de Virgine caro, id est homo verus, quia omne, quod natum est ex carne, caro est Iohann. 3°. Unde cum dicitur Verbum, ostenditur persona assumens, 2° natura assumpta, cum dicitur caro, 3° assumptionis forma, quia factum est, 4° assumptionis causa, quia dicitur : Habitabit in nobis. Et patet ex illo ulterius, quod in Christo incarnato sunt quattuor consideranda, scilicet Deitas, anima, corpus et unio humanitatis cum Verbo. Unio autem illa personalis est habitudo, secundum quam una natura alteri nature identice sive hypostatice copulatur. In qua unione cavendum est, ne credatur ex humanitate et Deitate fieri unum aggregative, ut est cumulus lapidum, vel accidens et eius subiectum. Nam unio hypostatica, quae est identitas personalis, facit, quod quaelibet istarum trium naturarum incommunicantium est eadem persona, licet inter se naturae distinguantur ; quod patet ex multis dictis sanctorum Augustini, Gregorii et Anselmiig. Unde ven. Anselmus in De incarnatione Verbi cap. 7 dicit : Sicut in Deo una natura est, plures personae, et plures personae [est,] una natura : sic in Christo una persona est plures naturae et plures naturae sunt una persona. Quemadmodum Pater est Deus, Filius est Deus, Spiritus Sanctus est Deus, et non tres dii, sed unus Deus - ita et in Christo : Deus est persona, homo est persona ; non tamen duae personae, sed una persona. Nec etiam debet credi, quod in tali unione fieret unius naturae in alteram mutatio, ut dixit Apollinaris, quod Verbum esset mutatum in carnem, nec etiam, quod fieret mixtio, sicut fit in elementis, ut ex divinitate et humanitate resultaret unum tertium, quod de neutro praedicaretur per se, sicut cum fit animal ex terra [et] aqua, aere et igne, et de nullo illorum per se praedicatur, sed fit unum sine mutatione et commixtione naturarum.
Et pro isto dicit Augustinus in epistola 3 ad Volusianum, cum sic loquitur :
Nunc vero inter Deum et homines mediator apparuit, ut in unitate personae copulans utramque naturam et solita sublimaret insolitis et insolita solitis temperaret. Ille ergo sine seminibus temperatus est semina, ille in suo corpore, numeros temporum mensuras servat aetatum, qui sine ista mutabilitate mutando ordinem contexuit seculorum. Hoc enim crevit in tempore, quod coepit ex tempore ; Verbum autem in principio, per quod facta sunt omnia tempora, tempus elegit, quo susciperet carnem ; non ipsi cessit, ut verteretur in carnem. Homo quippe Deo accessit, non Deus a se recessit. Et sequitur ad propositum : Sic autem quidam reddi sibi rationem flagitant, quomodo Deus homini permixtus est, ut una fieret persona Christi, cum hoc semel fieri oporteat. Sed quam rationem reddant ipsi de re, quae quotidie fit : quomodo anima misceatur corpori, uti una persona fiat hominis ? Nam sicut in unitate personae anima unitur corpori, ut homo sit, ita in unitate personae [Christi] Deus unitur homini, ut Christus sit. In illa ergo persona mixtura animae est et corporis ; in hac mixtura est Dei et hominis. Si tamen recedat auditor a consuetudine corporum, quomodo solent ao duo liquores ita misceri, ut neutrum servet suam integritatem ?
Haec Augustinus.
Et patet, quomodo vere humanitas Christi unitur Verbo, ut sit secum unum, non aggregatione, nec unum tertium ex mixtione, nec unius in alterum transmutatione, sed hypostatica unione. Unde humanitas Christi convenit cum formis substantialibus primo in hoc, quod faciunt subiectum non esse alicuius, sed esse aliquid, sic humanitas, quia Verbum, postquam fuit pure Deitas, nunc est homo. 2° in hoc, quod est idem hypostatice cum supposito, cui advenit, sicut generaliter quaelibet forma substantialis est idem essentialiter cum subiecto formae et composito ex eisdem : sic et humanitas Christi, cum sit eiusdem rationis cum aliis et idem personaliter Verbo Dei, licet Verbum Dei sit natura divina, quae non potest esse illa humanitas, sicut nec subiectum est illud accidens, quod ipsum informat. Ipsa enim humanitas Verbi accidit ipsi Verbo enti in actu, non mutans vel faciens ipsum aliam personam, qua praefuit. Unde dicit Augustinus in dialogo ad Felicia[nu]m, quod humanitas est accidens Verbo : non, quod sit res inhaerens, ut accidenda congenerum, cum sit praecipua creata substantia, nec quod sit coeva Verbo, vel sicut passio naturaliter consequens ad subiectum, sed contingenter ex tempore nobis ineffabiliter inest Verbo non mutando naturam, cui advenit, sed formata mirabiliter, quia Verbo Dei identificata vel hypostatice copulata, cum secundum Augustinum 1 de Trinitate talis fuit unio incarnationis, quae Deum faceret hominem et hominem Deum. Et patet ulterius, quod veneranda Christi humanitas est forma in tribus conveniens cum formis per se in genere accidentis. Primo in hoc, quod praesupponit naturam, cui contingenter advenit longe priorem, 2° quod non facit naturam, cui advenit, quid vel aliud, quam necessario absolute erat, quamvis Christus secundum illam factus est aliquid, quia homo. Et hinc dicit Decretale libro 5 de haereticis : Cum Christus perfectus Deus et perfectus homo sit, mandamus, quatenus sub anathemate interdicas, ne quis de cetero audeat dicere Christum non esse aliquid, secundum quod homo. Quia sicut Christus verus est Deus, ita est verus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens.
Ex omnibus iam dictis patet, quod Verbum Dei assumpsit veram carnem, veram animam et sic perfectam humanitatem, quia alias non esset perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens. Id ergo, quod aeternaliter fuit, permansit et quod non erat, temporaliter assumpsit, cum Verbum caro factum est, ad quam factionem consequitur communicatio idiomatum utriusque nature Christi in concreto, ut videlicet, quod dicitur de homine Christo, dicatur de Deo Christo. Nam secundum communicationem idiomatum, id est secundum praedicationem ratione communionis duarum naturarum in Christo, ut dicit Damascenus, congrue et vere dicimus, quod Iesus Christus est idem et unus puer ante saecula natus et dominus gloriae crucifixus. Communicatio ergo idiomatum respectu Christi intelligitur praedicatio de Christo secundum utramque naturam. Unde vere conceditur : Deus Christus mortuus est, passus, sepultus : ecce illa conceduntur de Deo Christo in concreto praedicari, quae sine incarnatione de Deo non conceduntur intelligendo, si nunquam debuisset incarnari. Prophetae enim videntes incarnationem revelatione Spiritus Sancti, concesserunt de Deo Christo praedicari talia, tamquam diu fuissent facta, aliquando vero de futuro. Ex natura vero Deitatis in Christo existentis unionis gratia cum humanitate conceditur, quod homo Christus est creator aeternus, inmensus et sic de aliis, Ex hiis tamen non sequitur, si Deus Christus passus, mortuus et sepultus est, quod ergo Deitas sit passa, mortua et sepulta ; similiter non sequitur : Virgo Maria genuit Deum, ergo genuit Deitatem. Et similiter ex parte humanitatis non sequitur ; Si Christus homo creator est, igitur Christi humanitas creatrix est ; similiter Christus homo aeternus est, igitur Christi humanitas aeterna est, et sic de consimilibus Christo ratione duarum competentibus naturarum.
